Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Cum inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere Ait autem ei quidam de turba Magister dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem At ille dixit illi Homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos Dixitque ad illos Videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet Dixit autem similitudinem ad illos dicens Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit et cogitabat intra se dicens Quid faciam quia non habeo quo congregam fructus meos Et dixit Hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea et dicam animae meae Anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare Dixit autem illi Deus Stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt Sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives |
Text Source | L 12,11–21 |