Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
victuals
|
Benedictio ad… |
Or |
Benedic, Domine, creaturam istam, ut sit remedium salutare generi humano, et praesta per invocationem nominis tui, ut quicumque ex ea sumpserit, corporis sanitatem et animae tutelam percipiat. |
478 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
bread
|
Benedictio pan… |
Or |
Benedic, Domine, creaturam istam panis, sicut benedixisti quinque panes in deserto, ut omnes gustantes ex eo accipiant tam corporis quam animae sanitatem. Qui vivis cum Deo patre. |
478 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Orationes ante… |
Or |
Refice nos, Domine, donis tuis, et opulentiae tuae largitate sustenta. |
478 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Alia |
Or |
Benedic, Domine, dona tua, quae de tua largitate sumus sumpturi. |
478 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Orationes supe… |
Ben |
Benedicantur nobis, Domine, tua dona, quae de tua largitate nobis ad remedium deducta sunt. Qui es Deus benedictus et regnas per omnia saecula saeculorum. |
479 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Alia |
Ben |
Sanctae Dei Genitricis Mariae gloriosae et intemeratae virginis orationibus, quod nobis appositum est redemptor omnium benedicat. |
479 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Alia |
Ben |
Beati Petri principis apostolorum intercessionibus, quae nobis ad medium sunt prolata, Christus dei filius benedicat. |
479 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Orationes post… |
Or |
Satiati, Domine, opulentiae tuae donis tibi gratias agimus, pro his, quae te largiente suscepimus obsecrantes misericordiam tuam, ut, quod corporibus nostris necessarium fuit, mentibus non sit honerosum. |
479 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
meal
|
Alia |
Or |
Satiasti nos, Domine, de tuis donis ac datis, reple nos de tua misericordia, quia tu es Deus benedictus, qui cum Patre et spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |
479 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in sacr… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, qui sacerdotum ministerio ad tibi serviendum et supplicandum uti dignaris, quaesumus, immensam clementiam tuam, ut quicquid modo visitamus visites, quicquid benedicimus benedicas, sitque ad nostrae humilitatis introitum, sanctorum tuorum meritis, fuga daemonum, angeli pacis ingressus. |
480 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio ubi ves… |
Or |
Deus, qui famulantibus tibi mentis et corporis subsidia misericorditer largiris, praesta, quaesumus, ut, quae hic pietas tua in usus et necessaria corporum famulorum tuorum contulit, clementer abundare et conservare facias, ut his exterius utentes, interius indumento amicti iustitiae, devoti semper tibi existere mereantur. |
480 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in refe… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, qui famulos tuos in hac domo alis refectione carnali, cibum vel potum te benedicente cum gratiarum actione percipiant, et hic et in aeternum, per te semper salui esse mereantur. |
480 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in dorm… |
Or |
Benedic, Domine, hoc famulorum tuorum dormitorium, qui non dormis neque dormitas, qui custodis Israel, famulos tuos in hac domo quiescentes post laborem custodi ab illusionibus phantasmaticis satanae vigilantes in praeceptis tuis meditentur, dormientes te per soporem sentiant, et hic et ubique defensionis tuae auxilio muniantur. |
481 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in cell… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, qui ubique praesens es, maiestatem tuam suppliciter deprecamur, ut huic promptuario gratia tua adesse dignetur, quae cuncta adversa ab eo repellat, et abundantiam benedictionis tuae largiter infundat. |
481 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in scri… |
Or |
Benedicere digneris, Domine, hoc scriptorium famulorum tuorum et omnes habitantes in eo, ut quicquid hic divinarum scripturarum ab eis lectum vel scriptum fuerit, sensu capiant opere perficiant. |
481 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in hosp… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, qui es doctor cordium humanorum et magister angelorum, te humiliter, quaesumus, ut cordibus famulorum tuorum ob gratiam salutationis [tuae] locum hunc frequentantium semper adesse digneris, sit eorum sermo in timore tuo ignitus atque sale conditus, utilitate proximi plenus, ut cum hinc advenientes recesserint, de exemplo eorum, gloriam tui nominis praedicent. |
482 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in domo… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, quaesumus, immensam pietatem tuam, ut ad introitum humilitatis nostrae hos famulos tuos hoc in habitaculo fessos iacentes, salutifere visitare digneris, et, sicut visitasti, Domine, Tobiam et Sarram socrum Petri puerumque centurionis, ita et isti pristina sanitate animae corporisque recepta, gratiarum tibi in ecclesia tua referant actionem. |
482 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in area |
Or |
Multiplica, Domine, super nos misericordiam tuam et preces nostras propitius exaudire dignare, et, sicut exaudisti famulum tuum regem David, qui te in area hostias offerendo placuit, iram avertit, indulgentiam impetravit, ita veniat, quaesumus, super hanc aream speratae benedictionis ubertas, ut repleti frugibus tuis de tua semper misericordia gloriemur. |
482 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in gran… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, qui benedixisti horrea Ioseph, aream Gedeonis, et adhuc, quod maius est iacta terrae semina surgere facis cum fenore messis, te humiliter quaesumus, ut, sicut ad petitionem famuli tui Eliae non defuit viduae farina, ita ad nostrae parvitatis suffragia huic horreo famulorum tuorum non desit benedictionis tuae abundantia. |
483 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In pistrino |
Or |
Sanctificetur istius officinae locus, Domine, et fugetur ab eo omnis inmundus spiritus per virtutem Domini nostri Iesu Christi, deturque omnibus in eo commorantibus sanitas, claritas, hilaritas, protegente ac conservante maiestate tua omnipotens Deus. |
483 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In coquina |
Or |
Deus aeterne ante cuius conspectum adsistunt angeli et cuius nutu reguntur universa, qui etiam necessariis humane fragilitatis tua pietate consulere non desinis, te humiliter imploramus, ut habitaculum istius officine illa benedictione perfundas, qua per manus Elisaei prophetae in olla heremitica gustus amarissimos dulcorasti, et semper hic tue benedictionis copia redundante, laudes tibi referant serui tui, qui das aescam omni carni, et reples omne animal benedictione Salvator mundi. |
484 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in lard… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus, qui necessitatem humani generis clementer praevidens adminicula temporalia contulisti humiliter imploramus, ut benedicere digneris hoc lardarium famulorum tuorum, ut, quod hic tuam misericordiam pie contulit nostro merito non depereat. |
484 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio in cami… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius sapientia hominem docuit, ut domus haec careret aliquando frigore a vicinitate ignis, te, quaesumus, ut omnes habitantes vel convenientes in ea, careant in corde infidelitatis frigore a fervore ignis Spiritus Sancti. Per dominum nostrum in unitate eiusdem. |
485 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Orationes matu… |
Or |
Matutina supplicum vota, Domine, propitius intuere, et occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis, ut desideria tenebrosa non teneant, quod lux caelestis gloriae reparavit. |
485 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Emitte, quaesumus, Domine, lucem tuam in cordibus nostris, ut mandatorum tuorum lege percepta, in via tua ambulantes nihil patiamur erroris. |
485 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Omnipotens, sempiterne Deus, apud quem nihil obscurum est nihil tenebrosum, emitte lucem tuam in cordibus nostris, ut supra. |
486 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Deus, qui vigilantes in laudibus tuis caelesti mercede remuneras, tenebras de cordibus nostris auferre digneris, ut splendore luminis tui semper gaudeamus. |
486 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Gratias tibi agimus, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui nos de transacto noctis spatio ad matutinas horas perducere dignatus es, quaesumus, ut dones nobis diem hunc sine peccato transire, quatenus ad vesperum et semper, tibi Deo gratias referamus. |
486 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Exurgentes de cubilibus nostris auxilium gratiae tuae matutinis, Domine, precibus imploramus, ut discussis tenebris vitiorum, ambulare mereamur in luce virtutum. |
486 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Te lucem veram et lucis auctorem, Domine, deprecamur, ut digneris a nobis tenebras depellere vitiorum, et clarificare nos luce virtutum. |
486 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Auge in nobis, Domine, quaesumus, fidem tuam, et Spiritus Sancti lucem in nobis semper accende. |
486 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Gratias agimus inenarrabili pietati tuae omnipotens Deus, qui nos depulsa noctis caligine ad diei huius principium perduxisti, et abiecta ignorantiae caecitate ad cultum tui nominis atque scientiam revocasti, inlabere sensibus nostris omnipotens Pater, ut in praeceptorum tuorum lumine gradientes, te ducem sequamur et principem. |
487 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Deus, qui tenebras ignorantiae verbi tui luce depellis, auge in cordibus nostris virtutem fidei quam dedisti, ut ignis quem gratia tua fecit accendi, nullis tentationibus possit extingui. |
487 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Auribus percipe, quaesumus, Domine, verba oris nostri clamoremque matutinum pius scrutator intellege, ut orandi ad te nobis sit fida devotio, tuaque donetur nobis diluculo contemplatio, et peccatorum omnium exoptata remissio. |
487 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Veritas tua, quaesumus, Domine, luceat in cordibus nostris, et omnis falsitas destruatur inimici. |
487 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Sensibus nostris, quaesumus, Domine, lumen sanctum tuum benignus infunde, ut tibi semper simus devoti, cuius sapientia creati sumus et providentia gubernamur. |
487 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Tua nos, Domine, veritas semper illuminet, et ab omni pravitate defendat atque custodiat. |
488 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Orationes vesp… |
Or |
Oriatur, Domine, nascentibus tenebris aurora iustitiae, ut peracto die tibi suppliciter gratias agentes, etiam mane dignanter respicias vota solventes. |
488 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Tuus est dies, Domine, et tua est nox, concede solem iustitiae permanere in cordibus nostris ad repellendas tenebras cogitationum iniquarum. |
488 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Gratias tibi agimus, Domine, custoditi per diem, grates tibi exsolvimus custodiendi per noctem, repraesenta nos, quaesumus, Domine, matutinis horis incolumes, ut nos omni tempore habeas laudatores. |
488 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Omnipotens, sempiterne Deus, vespere et mane et meridie maiestatem tuam suppliciter deprecamur, ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris, ad veram lucem, quae Christus est nos facias pervenire. Per eundem. |
488 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Deus, qui illuminas noctem et lucem post tenebras facis, concede nobis, ut hanc noctem sine inpedimento satanae transeamus atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes tibi Deo gratias referamus. |
489 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Vespertinae laudis officia persolventes, clementiam tuam, Domine, humili prece deposcimus, ut nocturni insidiatoris fraudes te protegente vincamus. |
489 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Propitiare, Domine, vespertinis supplicationibus nostris, et fac nos sine ullo reatu matutinis tibi laudibus praesentari. |
489 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Quaesumus, Domine, Deus noster, diei molestias noctis quiete sustenta, ut necessaria temporum vicissitudine succedente, nostra reficiatur infirmitas. |
489 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Exaudi, Domine, famulos tuos vespertina nomini tuo vota reddentes et quos per singula diei momenta servasti, per noctis quietem custodire dignare. |
489 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Baptism
|
Impositio manu… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, a cuius facie caeli distillant, montes, sicut cera liquescunt, terra tremit, cui patent abyssi, quem infernus pavescit, quem omnis irarum motus aspiciens, humiliatur. Te supplex deprecor dominator, Domine, ut invocatione nominis tui ab huius famuli tui vexatione inimicus confusus abscedat, et ab huius possessione anima liberata ad auctorem suae salutis recurrat, liberatoremque suum, diabolico fetore depulso, et odore suavissimo Spiritus Sancti percepto sequatur. |
490 (490) |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Baptism
|
Item alia pro… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens, sempiterne Deus, virtutem tuam totis exoro gemitibus pro huius famuli tui diabolo oppressa infantia, qui etiam indignis inter pressuras donas praesidium. Exsurge pro huius infantia debellata, et noli diu retinere vindictam, nec ante conspectum tuum veniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem, nec pro patre promisisti filium iudicare. Auxiliare, quaesumus, inimici furore vexato, ne sine baptismate facias eius animam a diabolo possideri, sed potius tenera aetas maligni oppressionibus liberata, tibi referat gratias sempiternas. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos. |
490 (490) |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Baptism
|
Item aliae ora… |
Or |
Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus martyrum, Deus virginum, Deus Pater Domini nostri Iesu Christi, invoco sanctum nomen tuum, ac praeclarae maiestatis tuae clementiam supplex exposco, ut mihi auxilium praestare digneris, adversus hunc nequissimum spiritum, ut ubicumque latet, audito nomine tuo velociter exeat vel recedat. Ipse tibi imperat diabole, qui ventis et mari vel tempestatibus imperavit. Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae dimergi praecepit. Ipse tibi imperat, qui te retrorsum redire praecepit. Audi ergo et time satanas victus et prostratus abscede, in nomine Domini nostri Iesu Christi. Tu ergo nequissime satanas, inimicus fidei, generis humani mortis raptor, iustitiae declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor hominum, perditor gentium, incitator invidiae, origo avaritiae, causa discordiae, excitator dolorum, daemonum magister, quid stas et resistis, cum scis eum tuas perdere vires. Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in Ioseph venundatus, in agno occisus, in homine crucifixus, deinde triumphator. Recede in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et da locum spiritui sancto per hoc signum crucis Christi Domini nostri. Qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat. |
491 (491) |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Baptism
|
Item alia |
Or |
Deus conditor et defensor generis humani, qui hominem ad imaginem et similitudinem tuam formasti, respice super famulum tuum hunc, qui dolis invidi serpentis appetitur, quem vetus adversarius, et hostis antiquus atrae formidinis horrore circumvolat, et sensum mentis humanae stupore defigit, terrore conturbat, et metu trepidi timoris exagitat. Repelle, Domine, virtutem diaboli, fallacesque eius insidias amove. Procul impius tentator aufugiat, sit nominis tui signo famulus tuus et animo tutus et corpore, tu pectoris huius interna custodias, tu viscera regas, tu corda confirmes, in anima adversariae potestatis temptamenta vanescant. Da ad hanc invocationem nominis tui gratiam, ut, qui hucusque terrebat, territus abeat et victus abscedat, tibique possit hic servus tuus corde firmato et mente sincera, debitum praebere famulatum. |
492 (492) |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Baptism
|
Item alia |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, hosanna in excelsis, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui illum refugam tyrannum gehennae deputasti, qui unigenitum tuum in hunc mundum misisti, ut illum rugientem leonem contereret, velociter adtende, accelera, ut eripias hominem ad imaginem et similitudinem tuam creatum, a ruina et daemonio meridiano. Da, Domine, terrorem tuum super bestiam, quae exterminavit vineam tuam, da fiduciam servis tuis contra nequissimum draconem fortiter stare, ne contempnat sperantes in te et dicat, sicut in pharaone iam dixit, deum non novi nec Israel dimitto. Urgeat illum, Domine, dextera tua potens discedere a famulo tuo, ne diutius praesumat captivum tenere hominem quem tu ad imaginem tuam facere dignatus es. Adiuro te ergo serpens antique per iudicem vivorum et mortuorum, per factorem mundi, per eum, qui habet potestatem mittere in gehennam, ut ab hoc famulo dei, qui ad ecclesiae praesepia concurrit, cum metu et exercitu furoris tui festinus discedat. Adiuro te non mea infirmitate, sed in virtute Spiritus Sancti, ut desinas ab hoc famulo Dei, quem, omnipotens Deus, ad imaginem suam fecit. Caede, caede, non mihi sed mysteriis Christi. Illius enim te perurget potestas, qui te adfigens cruci suae subiugavit. Illius brachium contremesce, qui devictis gemitibus inferni animas ad lucem perduxit, sit tibi terror corpus hominis, sit tibi formido imago Dei, nec resistas nec moreris discedere ab homine quoniam conplacuit Christo, ut in homine habitaret, et ne me infirmum contemnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis. Imperat tibi dominus. Imperat tibi maiestas Christi. Imperat tibi Deus pater. Imperat tibi filius et Spiritus Sanctus. Imperat tibi apostolorum fides sancti Petri et Pauli et ceterorum apostolorum. Imperat tibi indulgentia confessorum. Imperat tibi martyrum sanguis. Imperat tibi sacramentum crucis. Imperat tibi mysteriorum virtus. Exi transgressor, exi seductor, plene omni dolo et f allati a, veritatis inimice, innocentium persecutor, da locum durissime, da locum impiissime, da locum Christo in quo nihil invenisti de operibus tuis, qui te expoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligavit, et vasa tua disrupit, qui te proiecit in tenebras exteriores ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interitus. Sed, qui nunc truculente recogitas, quid temerarie retractas, reus omnipotenti deo, cuius statuta transgressus es reus filio[rum] eius Iesu Christo, quem temptare ausus es et crucifigere praesumpsisti, reus humano generi, cui mors tuis persuasionibus venit, adiuro ergo te draco nequissime in nomine agni inmaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculcavit leonem et draconem, ut discedas ab homine, discedas ab ecclesia dei. Contremesce et effuge, invocato nomine Domini illius quem inferi tremunt, cui virtutes caelorum et potestates et dominationes subiectae sunt, quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant. Imperat tibi verbum caro factum. Imperat tibi natus ex virgine. Imperat tibi Iesus Nazarenus, qui te cum discipulos eius contemneres elisum et prostratum exire iussit ab [hoc] homine, quo praesente cum te ab homine separasset nec porcorum gregem praesumebas contingere. Recede ergo nunc adiuratus in nomine eius ab homine quem ipse plasmavit. Durum tibi est Christo velle resistere, durum tibi est contra stimulum calcitrare, quia quanto tardius exis, tanto tibi supplicium maius crescit, quoniam non hominem contempnis, sed illum, qui dominator vivorum et mortuorum est. Qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
492 (492) |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Haec studiose… |
Rub |
|
495 |
Kornelimünster
|
Dec |
|
24 |
Nativitas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia Nat… |
VD |
Nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Cuius hodie faciem in confessione praevenimus, et voce supplici exoramus, ut superventurae noctis officiis nos ita pervigiles reddat, ut sinceris mentibus eius percipere mereamur natale venturum. In quo invisibilis ex substantia tua, visibilis per carnem apparuit in nostra. Tecumque unus, non tempore genitus, non natura inferior, ad nos venit ex tempore natus. Per quem maiestatem tuam. |
495 |
Kornelimünster
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M1 |
Mass Propers
|
In vigilia Dom… |
VD |
Cuius divinae nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo. Quem semper filium et ante tempora aeterna genitum, quia tibi pleno atque perfecto, aeterni Patris nomen non defuit praedicamus. Et honore maiestatis atque virtute, aequalem tibi cum sancto spiritu confitemur, et in trino vocabulo unicam credimus maiestatem. Et ideo cum angelis. |
495 |
Kornelimünster
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale sanc… |
VD |
Beati Stephani levitae simul et martyris natalicia recolentes, qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis egregiae, qui praedicationis mirabilisque constantiae, qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit. Et ideo nativitatem Filii tui merito prae ceteris passionis suae festivitate prosequitur, cuius gloriae sempiternae primus martyr occurrit. |
496 |
Kornelimünster
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale sanc… |
VD |
Beati apostoli tui et evangelistae Ioannis veneranda natalicia recensentes, qui Domini nostri Iesu Christi Filii tui vocatione suscepta, terrenum respuit patrem, ut posset invenire caelestem. Adeptus in regno caelorum sedem apostolici culminis, qui tantum retia carnalia contempserat genitoris. Quique ab unigenito tuo, sic familiariter est dilectus, et immensae gratiae muneribus adprobatus, ut eum idem Dominus in cruce iam positus, vicarium suae matri virgini filium subrogaret. Quatenus beatae genitricis integritati, probati dilectique discipuli, virginitas deserviret. Nam et in caenae mysticae sacrosancto convivio super ipsum vitae fontem, aeternum scilicet pectus recubuerat salvatoris. De quo perenniter, manantia caelestis hauriens fluenta doctrinae, tam profundis ac mysticis revelationibus est imbutus, ut omnem transgrediens creaturam, excelsa mente conspiceret, et evangelica voce proferret:, quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et Deus erat verbum. Et ideo cum angelis et archangelis. |
496 |
Kornelimünster
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale Inno… |
VD |
Et in pretiosis mortibus parvulorum quos propter nostri salvatoris infantiam <bestiali> saevitia herodes funestus occidit, immensa clementiae tuae dona praedicare, in quibus fulget sola magis gratia quam voluntas, et clara est prius confessio quam loquela. Ante passio, quam membra idonea passioni. Exsistunt testes Christi, qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas. O ineffabilis misericordia, quae pro suo nomine trucidatis, meritum gloriae perire non patitur. Sed proprio cruore perfusis, et salus regenerationis adhibetur, et imputatur corona martyrii. Et. |
497 |
Kornelimünster
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica I pos… |
VD |
Et sursum cordibus erectis, divinum adorare mysterium, ut, quod magno dei munere geritur, magnis ecclesiae gaudiis celebretur. Quoniam humana condicio vetere terrenaque lege cessante, nova caelestique substantia mirabiliter restaurata profertur. Per Christum Dominum nostrum. |
498 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
In octavas Dom… |
VD |
Cuius hodie circumcisionis diem et nativitatis octavum celebrantes, tua, Domine, mirabilia veneramur. Quia <quae> peperit, et mater et virgo est, qui natus est et infans et Deus est. Merito caeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutari, reges turbari, parvuli gloriosa passione coronati. Et ideo cum angelis et archangelis. |
498 |
Kornelimünster
|
Nat |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica II po… |
VD |
Qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exsulantem, pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti, mittendo nobis unigenitum Filium tuum dominum et salvatorem nostrum. Per quem. |
498 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia The… |
VD |
Et confessionem sancti felicis memorabilem non bus tuis, quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti. Hanc etenim festivitatem dominicae apparitionis index stella praecessit, quae natum in terra caeli dominum magis stupentibus nuntiaret., ut manifestandus mundo Deus, et caelesti denuntiaretur inditio, et temporaliter procreatus, signorum temporalium ministerio panderetur. Et. |
499 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
In Theophania |
VD |
Quia notam fecisti in populis misericordiam tuam, et salutare tuum cunctis gentibus declarasti, hodiernum eligens diem, in qua ad adorandam veri regis infantiam, excitatos de remotis partibus magos, clarior ceteris sideribus stella perduceret, et caeli ac terrae dominum corporaliter natum radio suae lucis ostenderet. Et ideo cum angelis. |
499 |
Kornelimünster
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica I pos… |
VD |
Quia notam fecisti in populis misericordiam tuam, mortalitatis apparuit, in novam nos immortalitatis suae lucem reparavit. Et ideo cum. |
499 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
XVIIII Kalenda… |
VD |
Et confessionem sancti felicis memorabilem non tacere, qui nec hereticis pravitatibus nec saeculi blandimentis a sui status rectitudine potuit inmutari, sed inter utraque discrimina veritatis adsertor, firmitatem tuam fidei non reliquit. Per Christum. |
500 |
Kornelimünster
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica II po… |
VD |
Semperque virtutes et laudes tuas, labiis exsultationis effari, qui nobis ad relevandos istius vitae labores, diversa donorum tuorum solatia, et munerum salutarium gaudia contulisti, mittendo nobis Iesum Christum Filium tuum dominum nostrum. Per quem. |
500 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
XVII Kalendas… |
VD |
Qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et non solum excellentioribus praemiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris, sed etiam sacro ministerio conpetentibus servitiis exsequentes, gaudium Domini sui tribuis benignus intrare. Per Christum Dominum nostrum. |
500 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendas… |
VD |
Quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus, simul et tua mirabilia manifestat, quo perficis in infirmitate virtutem, et nostris studiis dat profectum, et infirmis apud te praestat auxilium. Per Christum. |
501 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
XII Kalendas F… |
VD |
Et diem beatae agnetis martyrio consecratam sollemniter recensere, quae terrenae generositates oblectamenta despiciens caelestem meruit dignitatem. Societatis humanae vota contemnens, aeterni regis est sociata consortio, et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata, pro Christi confessione suscipiens, simul est facta conformis et sempiternitatis eius et gloriae. Per quem maiestatem tuam laudant. |
501 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
XI Kalendas Fe… |
VD |
Pro cuius nomine gloriosus levita vincentius, et miles invictus rapidi hostis insaniam, interritus adiit, modestus sustinuit, securus inrisit, sciens paratus esse, ut resisteret, nesciens elatus esse, quod vinceret. In utroque Domini ac magistri sui vestigia sequens, qui et humilitatis custodiendae, et de hostibus triumphandi, suis sequenda exempla monstravit. Per quem maiestatem tuam laudant. |
501 |
Kornelimünster
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica III p… |
VD |
Et te in omni tempore conlaudare et benedicere, quia in te vivimus et movemur et sumus. Et nullum tempus, nullumque momentum est, quod a beneficiis pietatis tuae vacuum transigamus. Variis etenim sollemnitatum causis salutarium nobis operum tuorum, et munerum memoria, praesentis vitae tempora exornat. Unde et nos vel innovante laetitia praeteriti gaudii, vel permanentis boni tempus agnoscentes, indefessas maiestati tuae grates exsolvimus. Per Christum. |
502 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendas… |
VD |
Et tuam misericordiam deprecari, ut mentibus nostris beati martyris tui proiecti repetita sollemnitate spiritalis laetitiae tribuas iugiter suavitatem. Concedasque nobis, ut venerando passionis eius triumphum, obtentu illius et peccatorum remissionem et sanctorum mereamur adipisci consortium. Per Christum Dominum. |
502 |
Kornelimünster
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die Conv… |
VD |
Et maiestatem tuam suppliciter exorare, ut Ecclesiam tuam beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam, nulla sinas fallacia violari. Et, sicut nihil in vera religione manere dinoscitur, quod non eius condierit disciplina, ita ad peragenda ea, quae docuit eius obtentu fidelibus tribuatur efficacia. Sentiatque credentium gentium multitudo, eum pro se apud te intercessorem, quem habere cognovit magistrum atque doctorem. |
503 |
Kornelimünster
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica IIII… |
VD |
Qui genus humanum praevaricatione sua in ipsius originis radice damnatum, per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum. Et hominem quem unigenitum creaveras, per Filium tuum deum et hominem recreares., ut diabolus, qui Adam in fragili came devicerat, conservata iustitia a deo, came vinceretur adsumpta. Per quem maiestatem tuam. |
503 |
Kornelimünster
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In Purificatio… |
VD |
Quia per incarnati verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis effulsit., ut dum visibiliter deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis et. |
504 |
Kornelimünster
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Nonis Februari… |
VD |
Pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum, in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti., ut inter felicium martyrum palmas, Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa, nec suppliciis superata, de diaboli saevitia triumphavit, quia in tuae deitatis confessione permansit. Et ideo. |
504 |
Kornelimünster
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica V pos… |
VD |
Et tibi hanc immolationis hostiam offerre, quae est salutifera, et ineffabile divinae gratiae sacramentum. Quae offertur a plurimis, et unum Christi corpus Sancti Spiritus infusione perficitur. Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est. Nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Propterea ipsi, qui sumimus communionem huius sancti panis et calicis, unum Christi corpus efficimur. Per ipsius itaque maiestatem te supplices exoramus, ut nos ab omnibus emundes contagiis vetustatis, et in novitate vitae perseverare concedas. Per quem. |
504 |
Kornelimünster
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica VI po… |
VD |
Ad cuius immensam pertinet gloriam, ut non solum mortalibus tua pietate succurreres, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres. Et perditos quosque unde perierant inde salvares. |
505 |
Kornelimünster
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendas… |
VD |
Et te laudare mirabilem deum in sanctis tuis, in quibus glorificatus es vehementer. Per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornas, et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis, quam in patriarchis fundasti, in prophetis praeparasti, in apostolis condidisti. Ex quibus beatum Petrum apostolorum principem ob confessionem unigeniti Filii tui per os eiusdem verbi tui confirmatum, in fundamento domus tuae mutato nomine caelestium claustrorum praesulem custodemque fecisti. Divino ei iure concesso, ut, quae statuisset in terris, servarentur in caelis. In cuius veneratione hodierna die maiestati tuae haec festa persolvimus, et gratiarum ac laudis hostiam immolamus. Per quem. |
505 |
Kornelimünster
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
IIII Idus Mart… |
VD |
Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere, ut eam illius et festivitate laetifices, et exemplo piae conversationis exerceas et verbo praedicationis erudias, grataque tibi supplicatione tuearis. Per Christum. |
506 |
Kornelimünster
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Septuagesima |
VD |
Quia per ea, quae conspiciuntur instruimur, quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique commonemur anni ducente successu, de praeteritis ad futura, de vetustate in novitatem vitae transire., ut terrenis sustentationibus expediti, caelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem. Et per eum cibum, qui beneficiis prorogatur alternis, perveniamus ad victum sine fine mansurum Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem. |
506 |
Kornelimünster
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Sexagesima |
VD |
Qui rationabilem creaturam, ne temporalibus dedita bonis ad proemia sempiterna non tendat, ea dispensatione dignaris erudire, ut nec castigatione deficiat, nec prosperitatibus insolescat, sed hoc potius fiat eius gloriosa devotio, quod nullis adversitatibus obruta superetur. Per Christum Dominum nostrum. |
507 |
Kornelimünster
|
LXX |
H3 |
D |
Quinquagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Quinquagesi… |
VD |
Et maiestatem tuam cernua devotione exorare, ut modulum terraene fragilitatis aspiciens, non in ira tua pro nostra pravitate nos arguas, sed immensa clementia purifices, erudias, consoleris. Qui cum sine te nihil possimus facere, quod tibi sit placitum, tua nobis gratia sola praestabit, ut salubri conversatione vivamus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem. |
507 |
Kornelimünster
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII in… |
VD |
Qui corporali ieiunio vitia conprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia. Per Christum. |
507 |
Kornelimünster
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In Quadragesima |
VD |
Qui continuatis quadraginta diebus et noctibus hoc ieiunium non esuriens dedicavit. Postea enim esuriit non tam cibum hominum quam salutem. Nec escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit potius sanctitatem. Cibus namque eius est redemptio populorum. Cibus eius est, totius bonae voluntatis affectus. Qui nos docuit operari non solum cibum, qui terrenis dapibus apparatur, sed etiam eum, qui divinarum scripturarum lectione percipitur. Per quem. |
508 |
Kornelimünster
|
Qu |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
VD |
Qui das escam omni carni, et nos non solum carnalibus sed etiam spiritalibus escis reficis., ut non in solo pane vivamus, sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam. Nec tantum epulando, sed etiam ieiunando pascamur. Nam, ut dapibus et poculis corpora, sic ieiuniis et virtutibus animae saginantur. Magnam in hoc munere salubritatem mentis ac corporis contulisti, quia ieiunium nobis venerabile dedicasti, ut ad paradisum de quo non abstinendo cecidimus, ieiunando sollemnius redeamus. Per Christum Dominum nostrum. |
508 |
Kornelimünster
|
Qu |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
VD |
In quo ieiunantium fides additur, spes provehitur, caritas roboratur. Ipse est enim panis vivus et verus, qui substantia aeternitatis, et esca virtutis est. Verbum enim tuum per, quod facta sunt omnia non solum humanarum mentium, sed ipse panis est angelorum. Hunc panem ministrare nobis non desinis, et, ut eum indesinenter esuriamus hortaris. Cuius carne dum pascimur roboramur et sanguine dum potamur abluimur. Per quem maiestatem. |
509 |
Kornelimünster
|
Qu |
QuT |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
VD |
Qui in alimentum corporis humani frugum copiam producere iussisti, et in alimentum animarum ieiunii nobis medicinam indidisti, te itaque supplices invocamus, ut tibi sit acceptabile ieiunium nostrum, et nos a cibu ieiunantes a peccatis absolvas. |
509 |
Kornelimünster
|
Qu |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
VD |
Quia conpetenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta ieiunia, ut corporeae iocunditatis immoderatas coherceamus inlecebras, et terrenae delectationis insolentia refrenata, purior atque tranquillior appetitus ad caelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum. Per Christum Dominum nostrum. Per quem. |
509 |
Kornelimünster
|
Qu |
QuT |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
VD |
Qui ieiunii observatione et elemosinarum gratissima largitione nos docuisti nostrorum consequi remedia peccatorum. Unde tuam imploramus clementiam, ut his observationibus et ceteris bonorum operum exhibitionibus muniti, ea operemur quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas. Per Christum. |
510 |
Kornelimünster
|
Qu |
QuT |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
In sabbato |
VD |
Illuminator et redemptor animarum nostrarum. Qui nos per primum Adam abstinentiae lege violata paradiso eiectos, fortioris ieiunii remedio ad antiquae patriae beatitudinem per gratiam revocasti. Nosque pia institutione revocasti, quibus observationibus a peccatis omnibus liberemur. |
510 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica I in… |
VD |
Et maiestatem tuam suppliciter exorare, ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas. Et, qui neglegentibus etiam subsidium ferre non desinis, beneficia praebeas potiora devotis. Per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem. |
511 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
VD |
Et pietatem tuam supplici devotione deposcere, ut ieiunii nostri oblatione placatus, et peccatorum nobis concedas veniam, et nos a noxiis liberes insidiis. Per Christum Dominum. Per quem. |
511 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
VD |
Qui ob animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti. Concede, quaesumus, ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata, ut ad tua mereamur te opitulante pervenire promissa. Per Christum Dominum nostrum. Per quem. |
511 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
VD |
Per quem humani generis reconciliationem mirabili dispensatione operatus es. Praesta quaesumus, ut sancto purificati ieiunio, et tibi toto corde simus subiecti, et inter mundanae pravitatis insidias, te miserante perseveremus inlaesi. Per quem. |
512 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
VD |
Et tuam cum celebratione ieiunii pietatem devotis mentibus obsecrare, ut, qui peccatis ingruentibus malorum pondere premimur, et a peccatis omnibus liberemur et libera tibi mente famulemur. |
512 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
VD |
Qui delinquentes perire non pateris, sed, ut ad te convertantur et vivant hortaris. Poscimus itaque pietatem tuam, ut a peccatis nostris tuae severitatis suspendas vindictam, et nobis optatam misericorditer tribuas veniam. Nec iniquitatum nostrarum moles te provocet ad ultionem, sed ieiunii observatio et morum emendatio te flectat, et peccatorum nostrorum remissionem. Per Christum Dominum nostrum. Per quem. |
512 |
Kornelimünster
|
Qu |
H2 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
In sabbato |
VD |
Et tuam iugiter exorare clementiam, ut mentes nostras quas conspicis terrenis affectibus praegravari medicinalibus tribuas ieiuniis exonerari. Et per afflictionem corporum, proveniat nobis robur animarum. Per Christum Dominum nostrum. |
513 |
Kornelimünster
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica II in… |
VD |
Et te suppliciter exorare, et cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet inlicitos. Et, quae terrena delectatione carnalibus epulis abnegamus, humanae voluntatis pravis intentionibus amputemus. Quatenus ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda, conpetenti ieiunio valeamus aptari, tanto nobis certi propensius iugiter adfutura, quanto fuerimus eorum institutionibus gratiores. |
513 |
Kornelimünster
|
Qu |
H3 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
VD |
Et clementiam tuam cum omni supplicatione precari, ut per hanc ieiuniorum observationem, crescat nostrae devotionis affectus, et nostras actiones religiosus exornet effectus. Quatenus te auxiliante et ab humanis semper retrahamur excessibus et monitis inherere valeamus te largiente caelestibus. |
513 |
Kornelimünster
|
Qu |
H3 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
VD |
Qui peccantium non vis animas perire sed culpas, et peccantes non semper continuo iudicas, sed ad paenitentiam provocatos exspectas. Averte, quaesumus, a nobis quam meremur iram, et quam optamus super nos effunde clementiam, ut sacro purificati ieiunio, electorum tuorum adscisci mereamur collegio. |
514 |