Kornelimünster
|
|
|
|
pro regibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem. |
Infracan |
Hanc igitur oblationem famuli tui illius quam tibi ministerio officii sacerdotalis offerimus pro eo, quod in ipso potestatem imperii conferre dignatus es, propitius et benignus adsume, et exoratus nostra obsecratione concede, ut maiestatis tuae protectione confidens, et aevo augeatur et regno. |
424 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro regibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus, qui ad praedicandum aeterni regis evangelium Romanum imperium praeparasti, praetende famulis tuis principibus nostris arma caelestia, ut pax ecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. |
425 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa cotidian… |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus, ut famulum tuum illum, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare, et ad te, qui via veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire. |
425 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica, ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et illo regi ad obtinendam animae corporisque salutem, et peragendum iniunctum officium, te largiente usquequaque proficiant. |
425 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Haec, Domine, oratio salutaris famulum tuum ill. ab omnibus tueatur adversis, quatinus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post istius temporis decursum, ad aeternam perveniat hereditatem. |
426 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Orationes ad m… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, qui famulum tuum ill. regni fastigio dignatus es sublimare, tribue ei, quaesumus, ut ita in praesenti collecta multitudine, cunctorum in commune salutem disponat, quatenus a tuae veritatis tramite non recedat. |
426 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia orat… |
Coll |
Deus auctor omnium iustorum honorum, dator cunctarum dignitatum et piorum gratissimus conservator imperiorum, respice super famulum tuum illum, et praesta, ut quibus tuo dono imperat, eis tua opitulatione fultus salubriter prosit. |
426 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia orat… |
Coll |
Omnipotens, sempiterne Deus, caelestium terrestriumque moderator, qui famulum tuum illum ad regni fastigium dignatus es provehere, concede, quaesumus, ut a cunctis adversitatibus liberatus, et ecclesiasticae pacis dono muniatur, et ad aeterna pacis gaudia te donante pervenire mereatur. |
427 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia oratio |
Coll |
Deus, qui scis genus humanum nulla sua virtute posse subsistere, concede propitius, ut famulus tuus ill. quem populo tuo voluisti praeferri, ita tuo fulciatur adiutorio, quatenus quibus potuit praeesse valeat et prodesse. |
427 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia oratio |
Coll |
Deus, qui miro ordine universa disponis et ineffabiliter gubernas, praesta, quaesumus, ut famulus tuus ill. haec in praesenti conventu et in huius saeculi cursu te adiuvante peragat, et peragenda decernat, unde tibi in perpetuum placere valeat. |
427 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Concede, omnipotens Deus, his salutaribus sacrificiis placatus, ut famulus tuus ill. ad peragendum regalis dignitatis officium inveniatur semper idoneus, et caelestis patriae gaudiis reddatur acceptus. |
427 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Haec, Domine, salutaris sacrificii perceptio famuli tui ill. peccatorum maculas diluat, et ad regendum secundum tuam voluntatem populum idoneum reddat, ut hoc salutari ministerio contra visibiles et invisibiles hostes reddatur invictus, per, quod mundus est divina dispensatione redemptus. |
428 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa speciali… |
Coll |
Omnipotens aeterne Deus tuae gratiae pietatem supplici devotione deposco, ut omnium malorum meorum vincula solvas, cunctisque meis criminibus et peccatis clementer ignoscas. Et quia me indignum et peccatorem ad ministerium tuum vocare dignatus es, sic me idoneum tibi ministrum efficias, ut sacrificium de manibus meis placide ac benigne suscipias, electorumque sacerdotum me participem facias, et de praeceptis tuis in nullo me oberrare permittas. |
428 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia oratio |
Coll |
Fac me quaeso, omnipotens Deus, ita iustitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari, quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum, consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae gravat. |
428 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Deus, qui te praecipis a peccatoribus exorare, tibi que sacrificium contriti cordis offerre, hoc sacrificium, quod indignis manibus meis offero acceptare dignare. Et, ut ipse tibi hostia et sacrificium esse merear miseratus concede, quo per ministerii huius exhibitionem, peccatorum omnium percipiam remissionem. |
429 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui dissimulatis humanae fragilitatis peccatis, sacerdotii dignitatem concedis indignis, et non solum peccata dimittis, verum etiam ipsos peccatores iustificare dignaris. Cuius est muneris, ut non exsistentia sumant exordia, exorta nutrimenta, nutrita fructum, fructuosa perseverandi auxilium. Qui me non existentem creasti, creatum fidei firmitate ditasti, fidelem quamvis peccatis squalentem sacerdotii dignitate donasti .Tuam igitur omnipotentiam supplex exposco, ut me a praeteritis peccatis emacules, in mundi huius cursu in bonis operibus corrobores, et in perseverantiae soliditate confirmes. Sicque me facies tuis altaribus deservire, ut ad eorum, qui tibi placuerunt sacerdotum, consortium valeam pervenire. Et per eum tibi sit meum acceptabile votum, qui se tibi obtulit in sacrificium. Qui est omnium opifex et solus sine peccati macula pontifex Iesus Christus Dominus noster. Per quem maiestatem tuam. |
429 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Huius mihi, Domine, sacramenti perceptio sit peccatorum remissio, et tuae pietatis optata propitiatio, ut per haec te opitulante efficiar sacris mysteriis dignus, quae de tua pietate confisus, frequentare praesumo indignus. |
429 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Deus fons bonitatis et pietatis origo, qui peccantem non statim iudicas, sed ad paenitentiam miseratus exspectas, te quaeso, ut facinorum meorum squalores abstergas, et me ad peragendum iniunctum officium dignum efficias. Et, qui altaris tui ministerium suscepi indignus, perago trepidus, ad id peragendum reddar strenuus, et inter eos, qui tibi placuerunt inveniar iustificatus. |
430 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Sacrificii praesentis quaeso, Domine, oblatio, mea expurget facinora, per, quod totius mundi voluisti relaxari peccata. Illiusque frequentatione efficiar dignus, quod, ut frequentarem suscepi indignus. |
430 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui dum libenter nostrae paenitudinis satisfactionem suscipis, ipse tuo iudicio, quod erramus abscondis. Et praeterita peccata nostra dissimulas, ut nobis sacerdotii dignitatem concedas. Tuum est enim me ad ministrandum altari tuo dignum efficere, quem ad peragendum id officii indignum dignatus <es> promovere., ut praeteritorum actuum meorum mala obliviscens, praesentium ordinem in tua voluntate disponens, futuris custodiam imponens, per eum vitiorum squaloribus expurger, virtutum nutrimentis exorner, eorum sacerdotum consortio, qui tibi placuerunt aduner, quem constat esse verum summumque pontificem, solumque sine peccati contagio sacerdotem, Iesum Christum Dominum nostrum. |
430 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Huius, Domine, perceptio sacramenti peccatorum meorum maculas tergat, et ad peragendum iniunctum officium, me idoneum reddat. |
431 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa votiva |
Coll |
Deus, qui iustificas impium et non vis mortem peccatorum, maiestatem tuam suppliciter deprecamur, ut famulum tuum illum de tua misericordia confidentem, caelesti protegas benignus auxilio, et assidua protectione conserves, ut tibi iugiter famuletur, et nullis tentationibus a te separetur. |
431 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Huius, Domine, quaesumus, virtute mysterii, et a propriis nos munda delictis, et famulum tuum illum ab omnibus absolve peccatis. |
431 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem. |
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, ut omnium peccatorum suorum veniam consequi mereatur, quaesumus, Domine, placatus accipias, et miserationis tuae largitate concedas, ut fiat ei ad veniam delictorum et actuum emendationem, ut et hic valeat bene vivere, et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire. Diesque nostros. |
431 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Purificent nos, Domine, quaesumus, sacramenta, quae sumpsimus, et famulum tuum ill. ab omni culpa liberum esse concede, ut quia conscientiae reatu constringitur, caelestis remedii plenitudine glorietur. |
432 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Omnipotens, sempiterne Deus, miserere famolo tuo ill. et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae, ut te donante tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat. |
432 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Proficiat, quaesumus, Domine, haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui ill., ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. |
432 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumentes, Domine, perpetuae sacramenta salutis, tuam deprecamur clementiam, ut per ea famulum tuum ab omni adversitate protegas. |
432 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia ad c… |
Postcomm |
Famulum tuum, quaesumus, Domine, tua semper protectione custodi, ut libera tibi mente deserviat, et te protegente a malis omnibus sit securus. |
432 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc famuli tui ill. oblationem benignus adsume, ut, qui auxilium tuae miserationis implorat, et sanctificationis gratiam percipiat, et, quae pie precatur obtineat. |
433 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Grata sit tibi, Domine, haec oblatio famuli tui illius quam tibi offerimus in honorem beati illius martyris tui, quaesumus, ut eidem proficiat ad salutem. |
433 |
Kornelimünster
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Huius, Domine, quaesumus, virtute mysterii, et a propriis mundemur occultis, et famulum tuum illum ab omnibus absolve peccatis. |
433 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro salu… |
Coll |
Praetende, Domine, famulis et famulabus tuis illis, dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et, quae digne postulant adsequantur. |
433 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularumque tuarum quas tibi pro incolumitate eorum offerimus benignus adsume, et, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus, ut, quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
434 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem. |
Infracan |
Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum quam tibi offerimus ob devotionem mentis eorum, pius ac propitius clementi vultu suscipias, tibi supplicantes <libens> protege, dignanter exaudi, et aeterna eos protectione conserva, ut semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis confessione et fide catholica perseverent. Diesque nostros in tua pace disponas. |
434 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Da famulis et famulabus tuis, quaesumus, Domine, in tua fide et sinceritate constantiam, ut in caritate divina firmati, nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. |
434 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro familiaribus
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia pro… |
Coll |
Deus, qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti, da famulis tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et, quae tibi placita sunt, tota dilectione perficiant. |
434 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro familiaribus
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Miserere, quaesumus, Domine, Deus famulis tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati, ut per haec sancta supernae beatitudinis gratiam obtineant, et gloriam aeternae beatitudinis acquirant. |
435 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro familiaribus
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Divina libantes mysteria, quaesumus, Domine, ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem, pro quorum dilectione, haec tuae obtulimus maiestati. |
435 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro familiaribus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus, qui supplicum tuorum vota per caritatis officia suscipere dignaris, da famulis tuis ill. et ill, in tua proficere dilectione, et in tua laetari protectione, ut tibi secura mente deserviant, et in tua pace semper adsistere mereantur. |
435 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro abbate
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro abba… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulum tuum ill. abbatem, vel super cunctam congregationem illi commissam spiritum gratiae salutaris, et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum <eis> rorem tuae benedictionis infunde. |
435 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro abbate
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Super obl. |
Secr |
Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende, et quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus, proficere sibi sentiant ad medelam. |
436 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro abbate
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Quos caelesti recreas munere, perpetuo, Domine, comitare praesidio, et quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. |
436 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
monk
|
Orationes in m… |
Or |
Deus, qui renuntiantibus saeculo mansionem paras in caelo, dilata sanctae huius congregationis temporale habitaculum caelestibus bonis, ut fraternae teneantur conpagine caritatis, unanimes continentiae praecepta custodiant, sobrii, simplices, et quieti, gratis sibi datam gratiam fuisse cognoscant, concordet illorum vita cum nomine, professio sentiatur in opere. |
436 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
monk
|
Item alia |
Or |
Suscipe, Domine, preces nostras, et muro custodiae tuae hoc sanctum ovile circumda, ut omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. |
436 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
monk
|
Orationes pro… |
Or |
Deus, qui diligentibus te misericordiam, tuam semper inpendis, et a servientibus tibi in nulla es regione longinquus, dirige viam famuli tui illius in voluntate <tua>, ut te protectore et te prae duce, per iustitiae semitas sine offensione gradiatur. |
437 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
monk
|
Item alia |
Or |
Exaudi, Domine, preces nostras, et iter famuli tui illius propitius comitare, atque misericordiam tuam, sicut ubique es ita ubique largire, quatenus ab omnibus adversitatibus tua opitulatione defensus, iustorum desideriorum potiatur effectibus. |
437 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
monk
|
Oratio pro red… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, nostrorum temporum vitaeque dispositor, famulo tuo illo, continuae tranquillitatis largire subsidium, ut quem incolumem propriis laboribus reddidisti, tua facias protectione securum. |
437 |
Kornelimünster
|
|
|
|
|
|
monk
|
In Adventu fra… |
Or |
Deus humilium visitator, qui nos fraterna dilectione consolaris, praetende societati nostrae gratiam tuam, ut per eos in quibus habitas, tuum in nobis sentiamus adventum. |
438 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro iter… |
Coll |
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et viam famuli tui ill. in salutis tuae prosperitate dispone, ut inter omnes viae et vitae huius varietates, tuo semper protegatur auxilio. |
438 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Super obl. |
Secr |
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes quas tibi offerimus pro famulo tuo ill. benignus adsume, ut viam illius et praecedente gratia tua dirigas, et subsequente comitare digneris, ut de actu atque incolumitate eius, secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. |
438 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus infinitae misericordiae et maiestatis immensae, quem nec spatia locorum, nec intervalla temporum ab his quos tueris abi ungunt, adesto famulis tui illis et illis in te ubique fidentibus, et per omnem quam ituri sunt viam, dux eis et comes esse dignare. Nihil illis adversitatis noceat, nihil difficultatis obsistat, cuncta eis salubria, cuncta sint prospera, et sub ope dexterae tuae quicquid iusto expetierint desiderio, celeri consequantur effectu. |
438 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro navigantibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro navi… |
Coll |
Deus, qui transtulisti patres nostros per mare rubrum et transvexisti per aquam nimiam laudem tui nominis decantantes, supplices deprecamur, ut in hac navi famulos tuos repulsis adversitatibus, portu semper optabili, cursuque tranquillo tuearis. |
439 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro navigantibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Suscipe, quaesumus, Domine, preces famulorum tuorum cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes, ab omnibus defende periculis. |
439 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro navigantibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sanctificati divino mysterio maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur et petimus, ut quos donis facis caelestibus interesse, per lignum sanctae crucis et a peccatis abstrahas, et a periculis cunctis miseratus eripias. |
439 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pecc… |
Coll |
Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces et confidentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. |
440 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi, Domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas. |
440 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra |
Infracan |
Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus nostris, ut omnium delictorum nostrorum remissionem consequi mereamur, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. |
440 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Praesta nobis aeterne salvator, ut percipientes hoc munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitemus. |
440 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationem nostram, et quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absolvat. |
440 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
|
supplications
|
Orationes in t… |
Or |
Omnipotens et misericors Deus ab illorum nos, quaesumus, turbine fac quietos, quia bona nobis cuncta praestabis, si pacem dederis et mentis et corporis. |
441 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
|
supplications
|
Alia |
Or |
Omnipotens Deus Romani nominis inimicos, virtute, quaesumus, tuae conprime maiestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur, et temporum tranquillitate semper exsultet. |
441 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in tempo… |
Coll |
Deus regnorum omnium refugiumque dominator, qui nos et percutiendo sanas et ignoscendo conservas, praetende nobis misericordiam tuam, ut tranquillitate pacis tua potestate firmata, ad remedia correctionis utamur. |
441 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus cuius regnum regnum est omnium saeculorum, supplicationes nostras clementer exaudi, et Christianorum regnum tibi subditum protege, ut in tua virtute fidentes, et tibi placeant, et super omnia regna praecellant. |
441 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus, qui conteris bella et impugnatores in te sperantium potentiae tuae defensionis expugnas, auxiliare implorantibus misericordiam tuam, ut omni gentium feritate conpressa, indefessa te gratiarum actione laudemus. |
442 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Sacrificium, Domine, quod immolamus intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituat. |
442 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione vegetati, supplices te rogamus omnipotens Deus, ut hoc remedio singulari, ab omnium peccatorum nos contagione purifices, et a periculorum munias incursione cunctorum. |
442 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Hostium nostrorum, quaesumus, Domine, elide superbiam, et dexterae tuae virtute prosterne. |
442 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Omnipotens Deus Christiani nominis inimicos, virtute, quaesumus, tuae conprime maiestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur, et temporum tranquillitate semper exsultet. |
442 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Huius, Domine, quaesumus, virtute mysterii, et a nostris mundemur occultis, et ab inimicorum liberemur insidiis. |
443 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Vivificet nos, quaesumus, Domine, participatio tui sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat, et munimen. |
443 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Deus, qui providentia tua caelestia simul et terrena moderaris, propitiare Christianorum rebus et regibus, ut omnis hostium fortitudo te pro nobis pugnante frangatur. |
443 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia |
Coll |
Deus servientium tibi fortitudo regnorum, propitius Christianorum adesto semper principibus, ut quorum tibi subiecta est humilitas, eorum ubique excellentior sit potestas. |
443 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Super obl. |
Secr |
Propitiare, Domine, precibus et hostiis famulorum tuorum, et propter nomen tuum Christiani nominis defende rectores, ut salus servientium tibi principum, pax tuorum possit esse populorum. |
443 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis et corporis, et spiritalibus enutriens eos alimentis, a cunctis hostibus redde securos. |
444 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pace |
Coll |
Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera, da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. |
444 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
Super obl. |
Secr |
Deus, qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus, dignare preces et hostias dicatae tibi plebis suscipere, ut pax tua pietate concessa, Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. |
444 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus auctor pacis et amator, quem nosse vivere, cui servire regnare est, protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos, ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. |
444 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro quac… |
Coll |
Ineffabilem misericordiam tuam, Domine, nobis clementer ostende, ut simul nos et a peccatis exuas, et a poenis quas pro his meremur eripias. |
445 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Super obl. |
Secr |
Purificet nos, Domine, quaesumus, muneris praesentis oblatio, et dignos sacra participatione perficiat. |
445 |
Kornelimünster
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta, Domine, quaesumus, ut terrenis affectibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libavimus sancta tendamus. |
445 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pest… |
Coll |
Deus, qui laboribus hominum etiam clementis animalibus solatia subrogasti, supplices te rogamus, ut sine quibus non alitur humana condicio, nostris facias usibus non perire. |
445 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis, Domine, placatus oblatis, opem tuam nostris temporibus clementer inpende. |
445 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Benedictionem tuam, Domine, populus fidelis accipiat, qua corpore salvatus ac mente, et congruam tibi exhibeat servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. |
446 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia |
Or |
Averte, Domine, quaesumus, a fidelibus tuis cunctos miseratus errores, et saevientium morborum depelle perniciem, ut quos merito flagellas devios, foveas tua miseratione correctos. |
446 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra contentionem
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in conte… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, qui superbis resistis et gratiam praestas humilibus, tribue, quaesumus, ut non indignationem tuam provocemus elati, sed propitiationis tuae capiamus dona subiecti. |
446 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra contentionem
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Ab omni reatu nos, Domine, sancta, quae tractamus absolvant, et eadem muniant a totius pravitatis incursu. |
446 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra contentionem
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Quos refecisti, Domine, caelesti mysterio, propriis et alienis, quaesumus, propitiatus absolve delictis, ut divino munere purificatis mentibus perfruamur. |
446 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra contentionem
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Or |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis. |
447 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra male agentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa contra i… |
Coll |
Ecclesiae tuae, Domine, preces placatus admitte, ut destitutis adversitatibus universis, secura tibi serviat libertate. |
447 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra male agentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Protege nos, Domine, quaesumus, tuis mysteriis servientes, ut divinis rebus et corpore famulemur et mente. |
447 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra male agentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Quaesumus, Domine, Deus noster, ut quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. |
447 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa contra o… |
Coll |
Praesta, quaesumus, Domine, ut mentium reproborum non curemus obloquium, sed eadem pravitate calcata, exoramus, ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis, nec captiosis adolationibus implicari, sed potius amare, quae praecipis. |
447 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Oblatio, Domine, tuis aspectibus immolanda, quaesumus, ut et nos ab omnibus vitis potenter absolvat, et a cunctis defendat inimicis. |
448 |
Kornelimünster
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta, Domine, quaesumus, ut per haec sancta, quae sumpsimus, dissimulatis lacerationibus improborum, eadem te gubernante, quae recta sunt cautius exsequamur. |
448 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pluvia
|
|
supplications
|
Orationes ad p… |
Or |
Terram tuam, Domine, quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem, caelestibus aquis infunde, atque inriga beneficiis gratiae sempiternae. |
448 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pluvia
|
|
supplications
|
Alia |
Or |
Da nobis, Domine, quaesumus, pluviam salutarem, et aridam terrae faciem, fluentis caelestibus dignanter infunde. |
448 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pluvia
|
|
supplications
|
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes et neminem vis perire, aperi fontem benignitatis tuae, et terram aridam aquis fluenti caelestis dignanter infunde. |
448 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pluvia
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa ad pluvi… |
Coll |
Deus in quo vivimus movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fiducialius appetamus. |
449 |
Kornelimünster
|
|
|
|
pro pluvia
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Delicta fragilitatis nostrae, Domine, quaesumus, miseratus absolve, et aquarum subsidia praebe caelestium quibus terrena condicio vegetata subsistat. |
449 |