Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Kornelimünster Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers VI Idus Septem… VD Nos tibi in omnium sanctorum tuorum provectu gratias agere, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Et praecipue pro meritis beatae Dei Genitricis et perpetuae virginis mariae gratia plenae, tuam omnipotentiam laudare benedicere et praedicare. Per quem. 548
Kornelimünster Sep 9 Gorgonius M2 Mass Propers V Idus Septemb… VD Teque in sanctorum tuorum confessionibus laudare in cuius facti sunt virtute victores. Quando enim humana fragilitas vel passionem aequanimiter ferre sufficeret, vel hostis aerii nequitias vinceret, nisi tuae firmitatis subsidium ministrares, et saeva furentis inimici potenter arma contereres. Per Christum. 549
Kornelimünster Trin H17 D M2 Mass Propers Hebdomada XVII… VD Et te incessanter precari, ut, qui te auctore subsistimus, te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem veritatis, haec studeamus exercere, quae praecipis, ut possimus dona percipere, quae promittis. Per Christum. 549
Kornelimünster Sep 14 Exaltatio Crucis Mass Propers XVIII Kalendas… Rub 549
Kornelimünster Sep 14 Cornelius Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Eodem die nata… VD Tuamque in sanctorum tuorum Cornelii simul et Cypriani festivitate praedicare virtutem, quos diversis terrarum partibus greges sacros divino pane pascentes una fide eademque die pari nominis tui confessione coronasti. Per Christum. 550
Kornelimünster Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Item alia spec… VD Beati Cypriani natalicia recensentes, ut, qui in conspectu tuo clarus exstitit dignitate sacerdotii et palma martyrii. Et in praesenti saeculo sua nos intercessione foveat, et ad misericordiam sempiternam pius interventor perducat. Per Christum. 550
Kornelimünster Trin H18 D M2 Mass Propers Hebdomada XVII… VD Quia cum laude nostra non egeas, grata tibi tamen est tuorum devotio famulorum. Nec te augent nostra praeconia, sed nobis proficiunt ad salutem. Quoniam, sicut fontem vitae praeterire causa moriendi est, sic eodem iugiter redundare affectus est sine fine vivendi. Et ideo. 550
Kornelimünster Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers XI Kalendas Oc… VD Qui Ecclesiam tuam in tuis fidelibus ubique pollentem, apostolicis facis constare doctrinis, praesta, quaesumus, ut per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat regni caelestis augmentum. Per Christum. 551
Kornelimünster Trin QuT f4 M2 Mass Propers Mensis VII fer… VD Qui nos ideo collectis terrae fructibus per abstinentiam tibi gratias agere voluisti, ut ex ipso devotionis genere nos cerneremus, non haec ad exuberantiam corporalem sed ad fragilitatis sustentationem nos percepisse, ut, quod ex his parcius sumeremus, egentium proficeret alimentis. Et, ut salutaris castigatio mortalitatis insolentiam mitigaret, et pietas largitoris, nos tuae benignitati commendatos efficeret, Sicque donis uteremur transitoriis, ut disceremus inhiare perpetuis. Per Christum. 551
Kornelimünster Trin QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta VD Qui iusto pioque moderamine, et pro peccatis flagella inrogas, et post flagella veniam propitiatus condonas. Et peccatorum vitam potius volens quam mortem, non eos ad interitum condemnas, sed, ut corrigantur miseratus exspectas. Per Christum. 551
Kornelimünster Trin QuT S M2 Mass Propers Sabbato in XII… VD Et tibi sanctificare ieiunium, quod nos ob aedificationem animarum, et castigationem corporum servare docuisti. Quia restrictis corporibus animae saginantur, in quo homo noster affligitur exterior, dilatatur interior. Memento, quaesumus, Domine, ieiuniorum nostrorum et misericordiarum tuarum quas peccatoribus pie semper ieiunantibus contulisti. Et praesta, ut non solum a cibis sed a peccatis omnibus abstinentes, devotionis tibi ieiunio placeamus. Per Christum. 552
Kornelimünster Trin H19 D M2 Mass Propers Hebdomada XVII… VD Qui vicit diabolum et mundum, hominemque paradiso restituit, et vitae ianuas credentibus patefecit. Per quem. 552
Kornelimünster Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers V Kalendas Oct… VD Et clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut cum exsultantibus sanctis, in caelestis regni cubilibus gaudia nostra subiungas. Et quos virtutis imitatione non possumus sequi, debitae venerationis contingamus affectu. Per Christum. 553
Kornelimünster Sep 29 Michael M2 Mass Propers III Kalendas O… VD Sancti Michaelis archangeli merita praedicantes, quamvis enim nobis sit omnis angelica veneranda sublimitas, quae in maiestatis tuae consistit conspectu, illa tamen est propensius honoranda, quae in eius ordinis dignitate caelestis militiae meruit principatum. Per Christum. 553
Kornelimünster Trin H20 D M2 Mass Propers Hebdomada XX p… VD Et tuam maiestatem humiliter implorare, ut Iesus Christus Filius tuus Dominus noster sua nos gratia protegat et conservet. Et quia sine ipso nihil recte valemus efficere, ipsius munere capiamus, ut tibi semper placere possimus. Per quem. 553
Kornelimünster Trin H21 D M2 Mass Propers Hebdomada XXI… VD Et te suppliciter exorare, ut, sic nos bonis tuis instruas sempiternis, ut temporalibus quoque consolari digneris. Sic praesentibus refovere, ut ad gaudia nos mansura perducas. Per Christum. 554
Kornelimünster Trin H22 D M2 Mass Propers Hebdomada XXII… VD Qui propterea iure punis errantes, et clementer refoves castigatos, ut nos a malis operibus abstrahas, et ad bona facienda convertas. Quia non vis invenire, quod damnes, sed esse potius, quod corones. Qui cum pro nostris meritis iugiter mereamur affligi, tu tamen iudicium ad correctionem temperas, non perpetuam exerces ad poenam. Iuste enim corrigis, et clementer ignoscis. In utroque verax, in utroque misericors. Qui nos ea lege disponis, ut cohercendo in aeternum perire non sinas, et parcendo spatium tribuas corrigendi. Qui ideo malis praesentibus nos flagellas, ut ad bona futura perducas. Ideo bonis temporalibus consolaris, ut de sempiternis facias certiores, quo te et in prosperis et in adversis, pia semper confessione laudemus. Per Christum. 554
Kornelimünster Oct 18 Lucas M2 Mass Propers XV Kalendas No… VD Et te in sanctorum tuorum meritis gloriosis conlaudare benedicere et praedicare, qui eos dimicantes contra antiqui serpentis machinamenta, et proprii corporis blandimenta, inexpugnabili virtute rex gloriae roborasti. Ex quibus beatus Lucas evangelista tuus assumpto scuto fidei, et galea salutis et gladio Spiritus Sancti, et viriliter contra vitiorum hostes pugnavit, et evangelicae nobis dulcedinis fluenta manavit. Unde petimus, Domine, immensam pietatem tuam, ut, qui eum tot meritorum donasti praerogativis, nos eius et informes exemplis et adiuves meritis. Per Christum. 555
Kornelimünster Trin H23 D M2 Mass Propers Hebdomada XXII… VD Et nos clementiam tuam suppliciter exorare, ut Filius tuus Iesus Christus Dominus noster, qui se usque in finem saeculi suis promisit fidelibus adfuturum, et praesentiae corporalis mysteriis non deserat quos redemit, et maiestatis suae beneficiis non relinquat. Per quem maiestatem. 555
Kornelimünster Oct 27 Simon apostolus (Vigilia) Iudas (Vigilia) M2 Mass Propers VI Kalendas No… VD Quia tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis, quos et nominis tui confessione praeclaros, et suscepta pro te fecisti passione gloriosos. Unde, sicut illi ieiunando orandoque certaverunt, ut hanc possent obtinere victoriam, ita nos eorum exemplis informemur, ut ad celebranda praesentia festa idonei inveniamur, et ad aeterna percipiamur, eorum interventu digni iudicemur. Per Christum. 555
Kornelimünster Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers V Kalendas Nov… VD Te in tuorum apostolorum glorificantes honore, qui et illis tribuisti beatitudinem sempiternam, et infirmitati nostrae talia praestitisti suffragia. Per, quae tua possimus adipisci subsidia, et pervenire ad praemia repromissa. Per Christum. 556
Kornelimünster Trin H24 D M2 Mass Propers Hebdomada XXII… VD Maiestatem tuam suppliciter deprecantes, ut expulsis azymis vetustatis illius agni cibo satiemur et poculo. Qui et nostram imaginem reparavit, et suam nobis gratiam repromisit Iesus Christus Dominus noster. Per quem. 556
Kornelimünster Trin H25 D M2 Mass Propers Hebdomada XXV… VD Per quem sanctum et benedictum nomen maiestatis tuae ubique veneratur adoratur praedicatur et colitur. Qui est origo salutis, via virtutis, et tuae propitiatio maiestatis. Per quem. 556
Kornelimünster Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers V Idus Novembr… VD Celebrantes sanctorum natalicia coronatorum, quia dum tui nominis per eos gloriam frequentamus, in nostrae fidei augmento succrescimus. Per Christum. 557
Kornelimünster Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers III Idus Novem… VD Cuius munere beatus martinus confessor pariter et sacerdos, et bonorum operum incrementis excrevit, et variis virtutum donis exuberavit, et miraculis coruscavit. Qui, quod verbis edocuit, operum exhibitione complevit, et documento simul et exemplo subditis ad caelestia regna pergendi ducatum praebuit. Unde tuam clementiam petimus, ut eius, qui tibi placuit exemplis ad bene agendum informemur, meritis muniamur, intercessionibus adiuvemur. Qualiter ad caeleste regnum illo interveniente, te opitulante pervenire mereamur. Per Christum. 557
Kornelimünster Trin H26 D M2 Mass Propers Hebdomada XXVI… VD Et tibi debitas laudes pio honore deferre, et mirabilium tuorum inenarrabilia praeconia devotae mentis veneratione celebrare. Teque ineffabilem atque invisibilem deum laudare benedicere adorare. Per Christum. 557
Kornelimünster Trin H27 D M2 Mass Propers Hebdomada XXVI… VD Cuius est operis, quod conditi sumus, muneris, quod vivimus, pietatis, quod tua erga nos dona cognoscimus. Quamvis enim natura nostra peccati vitiata sit vulnere, a terrenis tamen ad caelestia provehitur, tuo inenarrabili munere. Per Christum. 558
Kornelimünster Nov 21 Caecilia (Vigilia) M2 Mass Propers XI Kalendas De… VD Et te beatae Caeciliae natalicia praeveniendo laudare praedicare et benedicere, quam tanto munere sublimasti, ut ei conferres et virginitatis coronam, et martyrii palmam. Sicque virtute fidei et decore pudicitiae polleret, ut caelestia regna virgo pariter et martyr intraret. Per Christum. 558
Kornelimünster Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers X Kalendas Dec… VD Qui in infirmitate virtutem perficis, et humani generis inimicum non solum per viros sed etiam per feminas vincis. Cuius munere beata Caecilia et in virginitatis proposito, et in confessione fidei roboratur, ut nec aetatis lubrico ab intentione mutetur, nec blandimentis carnalibus demulceatur, nec sexus fragilitate deterreatur, nec tormentorum inmanitate vincatur. Sed servando corporis ac mentis integritatem, cum virginitatis et martyrii palma aeternam mereretur adipisci beatitudinem. Per Christum. 558
Kornelimünster Nov 23 Clemens M2 Mass Propers VIIII Kalendas… VD Et in hac die quam beati clementis passio consecravit, et nobis venerabilem exhibuit. Qui apostolica praedicatione imbutus, doctrinis caelestibus educatus, successionis dignitate conspicuus, et martyr insignis, et sacerdos refulsit egregius. Per Christum. 559
Kornelimünster Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers VIII Kalendas… VD Qui nos assiduis martyrum passionibus consolaris, et eorum sanguinem triumphalem, quem pro confessione nominis tui infidelibus praebuere fundendum, ad tuorum facis auxilium transire fidelium. Per Christum. 559
Kornelimünster Trin H25 D M2 Mass Propers Dominica V ant… VD Cuius primi adventus mysterium ita nos facias dignis laudibus et officiis celebrare: praesentemque vitam inculpabilem ducere, ut secundum valeamus interriti exspectare. Per quem. 559
Kornelimünster Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers III Kalendas D… VD Cuius gratia beatum Saturninum in sacerdotium elegit, doctrina ad praedicandum erudiit, potentia ad perseverandum confirmavit, ut per sacerdotalem infulam perveniret ad martyrii palmam. Docensque subditos praedicando, instruens vivendi exemplo, confirmans patiendo., ut ad te coronandus perveniret, qui persecutorum minas intrepidus superasset. Cuius interventus nos, quaesumus, a nostris mundet delictis, qui tibi placuit tot donorum praerogativis. Per quem. 559
Kornelimünster Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Eodem die vigi… VD Et maiestatem tuam suppliciter exorare, ut, qui beati Andreae apostoli festum sollemnibus ieiuniis et devotis praevenimus ieiuniis, illius apud maiestatem tuam et adiuvemur meritis, et instruamur exemplis. Per Christum. 560
Kornelimünster Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers II Kalendas De… VD Quoniam adest nobis dies magnifici votiva mysterii, qua venerandus Andreas apostolus germanum se gloriosi apostoli tui Petri, tam praedicatione Christi tui quam conversatione monstravit., ut id, quod libera praedicaverat voce, nec pendens taceret in cruce. Auctoremque vitae perennis tam in hac vita sequi, quam in mortis genere meruit imitari., ut cuius praecepto terrena in semetipso crucifixerat desideria, eius exemplo ipse patibulo figeretur. Utrique igitur germani piscatores, ambo cruce elevantur ad caelum, ut quos in huius vitae cursu gratia tua tot vinculis pietatis obstrinxerat, hos inmarcescibilis in regno caelorum necteret et corona. Et quibus erat una causa certaminis, una retributio esset et praemii. Per Christum. 560
Kornelimünster Adv H1 D M2 Mass Propers Dominica IIII… VD Cui proprium est ac singulare, quod bonus es et nulla umquam a te es commutatione diversus, propitiare, quaesumus, supplicationibus nostris. Et Ecclesiae tuae misericordiam tuam quam deprecatur ostende, manifestans plebi tuae Unigeniti tui et incarnationis mysterium, et adventus admirabile sacramentum., ut in universitate nationum constet esse perfectum, quod vatum oraculis fuit ante promissum. Percipiantque dignitatem adoptionis, quos exornat confessio veritatis. Per quem. 561
Kornelimünster Adv Gen ff M2 Mass Propers In Adventu Dom… VD Et maiestatem tuam humiliter exposcere, ut ita nos Unigeniti tui in praesenti saeculo illustret respectus, qualiter nos culpis omnibus emundatos, inveniat secundus eius adventus. Per quem. 561
Kornelimünster Adv Gen ff M2 Mass Propers Alia VD Et immensam pietatem tuam indefessis precibus exorare, ut unigenitus tuus semper maneat in cordibus nostris, qui nasci dignatus est de utero virginis matris. Faciatque idoneos et ad celebranda natalis sui festa, et ad percipienda gaudia sempiterna. Per quem. 561
Kornelimünster Adv Gen ff M2 Mass Propers Alia VD Qui ab antiquis patribus exspectatus, ab angelo nuntiatus, a virgine conceptus, in fine saeculorum hominibus est praesentatus. Qui appropinquante nativitatis suae festo, ita, quaesumus, sit nobis placatus, qualiter tecum et cum spiritu sancto ad nos veniat nobiscum perpetim permansurus. Per quem. 562
Kornelimünster Adv H2 D M2 Mass Propers Dominica III a… VD Qui tuo inerrabili munere praestitisti, ut natura humana ad similitudinem tui condita, dissimilis per peccatum et mortem effecta, nequaquam in aeterna damnatione periret, sed unde peccatum mortem contraxerat, inde vitam tua pietas immensa repararet. Et antiquae virginis facinus, nova et intemerata virgo maria piaret. Quae ab angelo salutata, ab spiritu sancto obumbrata, illum gignere meruit, qui cuncta nasci suo nutu concessit. Quae mirabatur et corporis integritatem, et conceptus fecunditatem, gaudebatque suum paritura parentem, Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem. 562
Kornelimünster Adv H3 D M2 Mass Propers Dominica II an… VD Cuius incarnatione salus facta est mundi, et passione redemptio procurata est hominis procreati. Ipse nos, quaesumus, ad aeternum perducat praemium, qui redemit de tenebris infernorum. Iustificetque in adventu secundo, qui nos redemit in primo. Quatenus illius nos a malis omnibus defendat sublimitas, cuius nos ad vitam erexit humilitas. Per quem. 562
Kornelimünster Adv QuT f4 M2 Mass Propers Mensis X feria… VD Quem pro salute hominum nasciturum Gabriel archangelus nuntiavit, virgo maria Spiritus Sancti cooperatione concepit. Ut, quod angelica nuntiavit sublimitas, virginea crederet puritas, ineffabilis perficeret deitas. Illius itaque optamus et opitulante cernere faciem sine confusione, cuius incarnationis gaudemus sollemnitate. Quatenus purificati ieiuniis, cunctis purgati a vitiis, natalis eius interesse mereamur sollemnibus festis. Per quem. 563
Kornelimünster Adv QuT f6 M2 Mass Propers Feria VI VD Qui sanctificator et institutor es abstinentiae, cuius nullus finis, nullusque est numerus. Effunde, quaesumus, super nos in diebus ieiuniorum nostrorum spiritum gratiae salutaris, et ab omnibus nos perturbationibus saeculi huius, tua defensione conserva, ut, qui Unigeniti tui celebramus adventum, continuum eius sentiamus auxilium. Per quem. 563
Kornelimünster Adv QuT S M2 Mass Propers Sabbato in XII… VD Qui non solum peccata dimittis, sed ipsos etiam iustificas peccatores. Et reis non tantum poenas relaxas, sed dona largiris et praemia. Cuius nos pietatem supplices exoramus, ut, qui ieiuniis et votis sollemnibus nativitatem Unigeniti tui praevenimus, illius dono et praesentis vitae perturbationibus careamus, et aeterna munera capiamus. Per quem. 563
Kornelimünster Adv H4 D M2 Mass Propers Dominica I ant… VD Quem Ioannes praecessit nascendo, et in desertis heremi praedicando, et in fluentis Iordanicis baptizando, et ad inferna descendendo. Cuius venerandae nativitatis proximae ventura sollemnitas, ita nos, quaesumus, tibi placitos reddat, ut cum fructu bonorum operum ad regna caelestia introducat., ut parando in cordibus < nostris> viam Domino, fructusque dignos paenitentiae faciendo, per praedicationem Ioannis, obtemperemus monitis nostri salvatoris, sicque perveniamus per filium sterilis, ad filium virginis, per Ioannem hominem magnum, ad eundem dominum nostrum hominem deum. Qui, sicut venit ad nos redimendum occultus, ita iustificet cum ad iudicandum venerit manifestus. Per quem. 564
Kornelimünster Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers XII Kalendas I… VD Qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, de quorum collegio beati Thomae apostoli tui sollemnia celebrantes, tua, Domine, praeconia non tacemus. Et ideo cum angelis. 564
Kornelimünster martyr unus (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia uni… VD Et gloriosi illius martyris pia certamina venerando praevenire, cuius honorabilis annua recursione sollemnitas, et perpetua semper et nova est. Quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum pretiosa iustorum. Et restaurantur incrementa laetitiae, cum felicitatis aeterne recoluntur exordia. Per Christum. 564
Kornelimünster martyr unus M2 Mass Propers In natale uniu… VD Et in praesenti festivitate sancti martyris tui ill. tibi confitendo laudis hostias immolare tuamque immensam pietatem implorare. Ut, sicut illi dedisti celestis palmam triumphi, sic eo suffragante nobis emundationem ac veniam concedas peccati., ut in te exsultemus in misericordia, in quo ille laetatur in gloria. Per Christum. 565
Kornelimünster martyr unus M2 Mass Propers Item alia VD Et te in omnium martyrum tuorum triumphis laudare. Quoniam tuis donis atque muneribus beati martyris tui ill. passionem hodierna sollemnitate veneramur. Qui pro confessione Iesu Christi Filii tui Domini nostri diversa supplicia sustinuit, et eadem vincens coronam perpetuitatis promeruit. Per quem. 565
Kornelimünster martyres plures M2 Mass Propers In natale plur… VD Qui sanctorum martyrum tuorum pia certamina ad copiosam perducis victoriam, atque perpetuum eis largiris triumphum, ut Ecclesiae tuae semper sint in exemplum. Praesta nobis, quaesumus, ut per eorum intercessionem quorum festa celebramus, pietatis tuae munera capiamus. Per Christum. 565
Kornelimünster confessor unus M2 Mass Propers In natale uniu… VD Et in hac die quam transitu sacro beati confessoris tui ill. consecrasti, quaesumus, ergo clementiam tuam, ut des nobis illam sequi doctrinam, quam ille et verbo docuit, et opere complevit. Quatenus nos adiuvari apud misericordiam tuam et exemplis eius sentiamus et meritis. Per Christum. 566
Kornelimünster confessor unus M2 Mass Propers Item alia VD Et te in sanctorum tuorum virtute laudare quibus pro meritis suis beatitudinis praemia contulisti, quoniam semper in manu tua sunt, et non tanget illos tormentum mortis, quos te custodiente beatitudinis sinus intercludit, ubi perpetua semper exsultatione laetantur, ubi etiam beatus summus confessor tuus ille sociatus exsultat. Petimus ergo, ut memor sit miseriarum nostrarum, et de tua misericordia nobis impetret beatitudinis suae consortium. Per Christum. 566
Kornelimünster confessores plures M2 Mass Propers In natale plur… VD Et maiestatem tuam supplici devotione exorare, ut beatorum confessorum tuorum illorum quorum hodie festa celebramus obtentu, mereamur tuum obtinere auxilium. Per Christum. 566
Kornelimünster virgo una M2 Mass Propers In natale uniu… VD Quem beata virgo pariter et martyr ill. et diligendo timuit, et timendo dilexit. Iliique coniuncta est moriendo, cui se consecraverat caste vivendo. Et pro eo temporalem studuit sustinere poenam, ut ab eo perciperet gloriam sempiternam. Quae dum duplicem vult sumere palmam in sacri certaminis agone, et de corporis integritate, et de fidei puritate, laboriosius duxit longa antiqui hostis sustinere temptamenta, quam vitam praesentem cito amittere per tormenta. Quoniam cum in martyrio proponantur ea, quae terreant, in camis vero delectamentis ea, quae mulceant, molestius sustinetur hostis occultus, quam superetur infestus. Cum ergo in utroque tui sit muneris, quod vicit, quia nihil valet humana fragilitas, nisi tua hanc adiuvet pietas, pro nobis, quaesumus, tuam pietatem exoret, quae a te accepit, ut vinceret. Et, quae Unigeniti tui intrare meruit thalamum, intercessione sua inter mundi huius adversa nobis praestet auxilium. Per quem. 566
Kornelimünster virgines plures M2 Mass Propers In natale virg… VD Pro cuius caritatis ardore istae et omnes sanctae virgines a beata maria exemplum virginitatis accipientes, praesentis saeculo voluptates ac delicias contempserunt. Quoniam tuo dono actum est, ut postquam virgo de virgine prodiit, sexus fragilis esset fortis, et in quo fuit peccandi facilitas, esset vincendi felicitas. Antiquusque hostis, qui per antiquam virginem genus humanum se vicisse gloriabatur, per sanctas nunc virgines sequaces potius Mariae, quam Evae vincatur. Et in eo maior eo confusio crescat:, quod de eo etiam sexus fragilis iam triumphat. Quapropter immensam pietatem tuam humiliter exposcimus, ut per earum intercessionem, quae et sexum vicerunt et saeculum, tibique placuerunt et virginitatis decore, et passionis vigore, nos mereamur et invisibilem hostem superare, et unigenito tuo Domino nostro adherere. Per quem. 567
Kornelimünster pro rege M2 Mass Propers Praefatio in m… VD Qui es fons inmarcescibilis lucis et origo perpetuae bonitatis, regum consecrator, honorum omnium adtributor, dignitatumque largitor. Cuius ineffabilem clementiam votis omnibus exoramus, ut famulum tuum illum quem regalis dignitatis fastigio voluisti sublimari, sapientiae ceterarumque virtutum ornamentis facias decorari. Et quia tui est muneris, quod regnat, tuae sit pietatis quo id feliciter agat. Quatenus in fundamento spei fidei caritatisque fundatus, peccatorum labe abstersus, de visibilibus et invisibilibus hostibus triumphator effectus, subiecti populi augmento prosperitate et securitate exhilaratus, cum eis mutua dilectione connexus, et transitorii regni gubernacula inculpabiliter teneat, et ad aeterni infinita gaudia te miserante perveniat. Per Christum. 568
Kornelimünster in synodo pro rege M2 Mass Propers Alia praefatio… VD Qui es fons vitae, origo luminis, et auctor totius bonitatis. Et maiestatem tuam totis nisibus implorare, ut famulo tuo ill., cui concessisti regendi populi curam, tribuas id secundum tuam voluntatem exsequendi efficaciam. Et quibus tuo dono imperat, eis tua opitulatione fultus salubriter prosit, ut pariter ab omnibus vitae periculis exuti, et virtutum spiritalium ornamentis induti, spei fidei caritatisque gemmis ornati, et mundi cursus pacifico eis tuo ordine dirigatur, et in sanctis operibus te auxiliante perseverent, (beatorumque spirituum coheredes effici mereantur). Per Christum. 568
Kornelimünster in synodo pro rege M2 Mass Propers Item alia VD Tuamque immensam clementiam devotis mentibus, et immensis precibus implorare, ut, qui diversitatem gentium unius sacrae fidei confessione Paracliti spiritus dona voluisti congregare, congregatam cleri ac populi multitudinem, una cum praelato principe iubeas conservare. Idque in hoc conventu te opitulante deliberent, quod nequaquam a tua voluntate discordet. Quatinus tuis monitis parentes, adversitatibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, et in praesenti saeculo pacis tranquillitate fruantur, et aeternorum civium consortio adscisci mereantur. 569
Kornelimünster Missa votiva M2 Mass Propers In missa votiva VD Cuius omnipotentia deprecanda est, misericordia exoranda, pietas amplectenda. Cuius maiestatem humili prece deposcimus, ut famulo tuo ill., intercedente sancto tuo ill., remissionem peccatorum tribuas, eiusque viam in voluntate tua dirigas, eumque a cunctis malis eripias. Quatenus a cunctis adversitatibus liberatus, in tuis bonis confirmatus, et ad bonorum desideriorum vota perveniat, et, quae iuste postulat te largiente percipiat. Per Christum. 570
Kornelimünster Missa votiva M2 Mass Propers Alia VD Et pietatem tuam supplici devotione exposcere, ut haec oblatio quam tibi pro famulo tuo ill. offerimus, sit in oculis tuis semper accepta. Et, sicut sanctos tuos fides recta provexit ad coronam, ita eum devotio perducat ad veniam. Qualiter hac oblatione placatus, a cunctis eum emundes sordibus delictorum, et dites fructu operum bonorum. Per Christum. 570
Kornelimünster Missa votiva M2 Mass Propers Item alia VD Implorantes tuae maiestatis misericordiam, ut famulo tuo ill. veniam suorum largiri digneris peccatorum., ut ab omnibus inimici vinculis liberatus, tuis toto corde inhaereat mandatis. Et te solum semper tota virtute diligat, et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire mereatur. Per Christum. 570
Kornelimünster pro familiaribus M2 Mass Propers In missa pro f… VD Clementiam tuam pronis mentibus obsecrantes, ut famulos tuos quos sanctae dilectionis nobis familiaritate coniunxisti, tibi facias toto corde subiectos., ut tuae caritatis spiritu repleti, a terrenis mundentur cupiditatibus, et caelesti beatitudine te donante digni efficiantur. Per Christum. 570
Kornelimünster pro iter agentibus M2 Mass Propers Pro iter agent… VD A quo deviare mori, coram quo ambulare vivere est, qui fideles tuos in tua via deducis, et miseratione gratissima in veritatem inducis. Qui Abrahae Isaac et Iacob in praesentis viae et vitae circulo custos dux et comes esse voluisti, et famulo tuo Tobi angelum praevium praestitisti. Cuius immensam misericordiam humillimis precibus imploramus, ut iter famuli tui illius cum suis in prosperitate dirigere, eumque inter viae et vitae huius varietates digneris custodire. Quatenus angelorum tuorum praesidio fultus, intercessione quoque sanctorum munitus, a cunctis adversitatibus tua miseratione defensus, profectionis et reversionis suae felicitate potitus, et compos reddatur iustorum votorum, et de suorum laetetur remissione peccatorum. Per Christum. 571
Kornelimünster in tempore belli M2 Mass Propers In tempore bel… VD Te toto corde prostrati suppliciter exorantes, ut et praeteritorum nobis concedas veniam delictorum, et ab omni mortalitatis incursu, continua nos miseratione protegas. Quia tunc defensionem tuam non diffidimus adfuturam, cum a nobis ea quibus te offendimus dignanter expuleris. Per Christum. 571
Kornelimünster in tempore belli M2 Mass Propers Item alia VD Qui subiectas tibi glorificas potestates, suscipe, quaesumus, propitius preces nostras, et vires adde principibus nostris, ut, qui se dextera tua expetunt protegi, nulla possint adversitate superari. Fidelem quoque populum tuum potentiae tuae muniat invicta defensio, ut pio semper tibi devotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis, et in tua iugiter gratia perseveret. Per Christum. 572
Kornelimünster in tempore belli M2 Mass Propers Alia VD Sub cuius potestatis arbitrio omnium regnorum continetur potestas, te humiliter deprecamur, ut principibus nostris propitius adesse digneris. Ut, qui tua expetunt se protectione defendi, omnibus sint hostibus fortiores. Per Christum. 572
Kornelimünster in tribulationibus M2 Mass Propers In missa pro q… VD Qui fragilitatem nostram non solum misericorditer donis temporalibus consolaris, ut nos ad aeterna provehas, sed etiam ipsis adversitatibus saeculi benignus erudis, ut ad caelestia regna perducas. Per Christum. 572
Kornelimünster contra pestem animalium M2 Mass Propers Praefatio pro… VD Qui ideo malis praesentibus nos flagellas, ut ad bona futura perducas. Ideo bonis temporalibus consolaris, ut sempiternis efficias certiores, quo te et in prosperis et in adversis pia semper confessione laudemus. Per Christum. 572
Kornelimünster pro infirmis M2 Mass Propers Pro infirmis VD Qui famulos tuos ideo corporaliter verberas, ut mente proficiant, potenter ostendens, quod sit pietatis tuae praeclara salvatio, dum praestas, ut operetur nobis etiam ipsa infirmitas salutem. Per Christum. 573
Kornelimünster pro defuncto M2 Mass Propers In missa unius… VD Quoniam quamvis humano generi mortis inlata condicio pectora nostra contristet, tamen clementiae tuae dono spe futurae immortalitatis erigimur, ac memores salutis aeternae non timemus lucis huius sustinere iacturam. Quoniam beneficio gratiae tuae fidelibus vita non tollitur sed mutatur atque animae corporeo ergastulo liberatae, horrent mortalia, dum immortalia consecuntur. Unde, quaesumus, ut famulus tuus ill. beatorum tabernaculis constitutus, evasisse se carnales glorietur angustias, diemque iudicii cum fiducia voto glorificationis exspectet. Per Christum. 573
Kornelimünster pro defuncto M2 Mass Propers Item alia VD In cuius adventu cum geminam iusseris sistere plebem, iubeas famulum tuum ill. a numero discernere malorum. Quem tribuas evadere flammas poene aeterne, et iuste potius adipisci praemia vitae. Induique iubeas devicta morte vigore, semper inextinctam habere luminis auram, dignare perpetuam praeclaro in corpore vitam. Nox ibi nulla suas defendit atra tenebras, securus de salute placidis laetetur in horis, semper victurus, semperque in luce futurus. Per quem. 573
Kornelimünster in depositione M2 Mass Propers Item alia in d… VD Per quem salus mundi, per quem vita omnium, per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te, Domine, suppliciter deprecamur, ut animae famuli tui ill., cuius diem ill. celebramus indulgentiam largiri digneris perpetuam, atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis parte restituas. Per quem. 574
Kornelimünster pro defunctis M2 Mass Propers In plurimorum… VD Qui es redemptor animarum sanctarum, quamvis enim mortis humano generi inlata condicio pectora humana mentesque contristet, tamen clementiae tuae dono spe futurae immortalitatis erigimur. Et memores salutis nostrae non timemus lucis huius subire dispendium, quia misericordiae tuae munere fidelibus vita mutatur non tollitur, et in timoris tui observatione defunctis domicilium perpetuae felicitatis acquiritur. Tibi igitur, clementissime Pater, preces supplices fundimus, et maiestatem tuam devotis mentibus exoramus, ut animae famulorum famularumque tuarum, quorum diem commemorationis celebramus, mortis vinculis absolutae, transitum mereantur ad vitam, et in ovium tibi placitarum benedictione aeternum numerentur ad regnum. Per quem. 574
Kornelimünster pro defunctis M2 Mass Propers Item alia VD Cuius sacram passionem pro immortalibus et bene quiescentibus animabus sine dubio celebramus, pro his praecipue quibus secundae nativitatis gratiam praestitisti, quo exemplo Iesu Christi Domini nostri coeperunt esse de resurrectione securi. Quippe, qui fecisti, quae non erant, potes reparare, quae fuerant. Et resurrectionis futurae nobis documenta, non solum per propheticam et apostolicam doctrinam, sed eiusdem Unigeniti tui redemptoris nostri resurrectione dedisti. Ut, quod per prophetas est nuntiatum, per apostolos traditum, ipsius resurrectionis exemplo sit firmatum. Per quem. 575
Kornelimünster Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Omnipotens Deus, qui incarnatione unigeniti sui mundi tenebras effugavit, et eius gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem irradiavit, effuget a vobis tenebras vitiorum, et irradiet corda vestra luce virtutum. Amen. Quique eius sacratissimae nativitatis, gaudium magnum pastoribus ab angelo voluit nuntiari, ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat, atque ipso pastore vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat. Amen. Et, qui per eius incarnationem terrena caelestibus sociavit, internae pacis et bonae voluntatis vos nectare repleat, et caelestis militiae consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et pax Domini sit semper vobiscum. 576
Kornelimünster Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, vestramque ad supernam excitet intentionem, qui hanc sacratissimam diem nativitate filii sui fecit esse sollemnem. Amen. Et, qui eum, qui panis est angelorum in praesepi ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium, ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum, et in futuro perducat ad societatem aeternorum praemiorum. Amen. Quique eius infantiam vilibus voluit indui pannis, ipse vos caelestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et pax Domini sit semper vobiscum. 576
Kornelimünster Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus, qui beatum Stephanum protomartyrem coronavit, et confessione fidei et agone martyrii, mentes vestras circumdet, et in praesenti saeculo corona iustitiae, et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat vobis dei et proximi caritate semper exuberare, qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen. Quo eius et exemplo roborati et intercessione muniti, ab eo quem ille a dextris dei vidit stantem, mereamini benedici. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et pax Domini sit semper vobiscum. 577
Kornelimünster Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Omnipotens Deus dignetur vobis per intercessionem beati Ioannis apostoli et evangelistae benedicere, qui per eum archana verbi sui voluit ecclesiae revelare. Amen. Concedat vobis ut, quod ille Spiritus Sancti munere afflatus, vestris auribus infudit, eiusdem spiritus dono capere mente valeatis. Amen. Quo eius documento de divinitate nostri redemptoris edocti, et amando, quod tradidit, et praedicando, quod docuit, et exsequendo, quod iussit, ad dona pervenire mereamini, quae idem Iesus Christus Dominus noster repromisit. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et pax Domini sit semper vobiscum. 577
Kornelimünster Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Omnipotens Deus pro cuius Unigeniti veneranda infantia infantum innocentum catervas herodis funesti peremit saevitia, suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima. Amen. Et, qui eis concessit, ut unicum filium eius dominum nostrum non loquendo sed moriendo confiterentur, concedat vobis, ut fidem veram quam lingua vestra fatetur, etiam mores probi et vita inculpabilis fateatur. Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit ecclesiae, cum fructu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et spiritu sancto. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et pax Domini sit semper vobiscum. 578
Kornelimünster Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Omnipotens Deus cuius Unigenitus hodierna die ne legem solveret quam adimplere venerat corporalem suscepit circumcisionem, spiritali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incentivis expurget, et suam in vos infundat benedictionem. Amen. Et, qui legem per Moysen dedit, ut per mediatorem nostrum benedictionem daret, exuat vos mortificatione vitiorum, et faciat perseverare in novitate virtutum. Amen. Quo, sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis, et in septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis, quatenus in octavo resurrectione renovati, iubelei remissione ditati, ad gaudia sine fine mansura perveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et spiritu sancto. 579
Kornelimünster Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus lumen verum, qui Unigenitum suum hodierna die stella duce gentibus voluit revelare, sua vos dignetur benedictione ditare. Amen. Quo exemplo magorum mystica Domino Iesu Christo munera offerentes, spreto antiquo hoste, spretisque contagiis vitiorum, ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam, qui super unigenitum suum Spiritum Sanctum daemonstrari voluit per columbam, eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intellegenda divinae legis archana qua in Chana Galileae lympha est in vinum conversa. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. Amen. 579
Kornelimünster Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Omnipotens Deus, qui Unigenitum suum hodierna die in adsumpta carne in templo voluit praesentari, benedictionis suae vos munere fultos, bonis operibus faciat exornari. Amen. Et, qui eum, ut legem adimpleret ministrum voluit effici legis, mentes vestras instruat legis suae spiritalibus documentis. Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis seu caritatis munera offerre valeatis, et pro pullis columbarum Spiritus Sancti donis exuberetis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. Amen. 580
Kornelimünster Qu H1 D M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, qui quadragenarium numerum in Moysi et Eliae necnon et mediatoris nostri ieiunio consecravit, concedatque vobis ita transigere praesentis vitae dispensationem, ut accepto a patrefamilias remunerationis denario, perveniatis ad peccatorum omnium remissionem, et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. Amen. Detque vobis spiritalium virtutum invictricia arma quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima temptamenta. Amen. Quo non in solo pane sed in omni verbo, quod de ore eius procedit spiritalem sumentes alimoniam, per ieiuniorum observationem et ceterorum bonorum operum exhibitionem, percipere mereamini inmarcescibilem gloriae coronam. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. Amen. 580
Kornelimünster Qu H2 D M2 Mass Propers Benedictio sec… BenP Omnipotens Deus ieiunii ceterarumque virtutum dedicator atque amator, sua vos benedictione sanctificet. Amen. Accendat in vobis piae devotionis affectum, et praebeat supplicantibus suum benignus auditum. Amen. Quatenus mentes vestrae sinceris purgatae ieiuniis, bonorum omnium exuberent incrementis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. Amen. 581
Kornelimünster Qu H3 D M2 Mass Propers Benedictio ter… BenP Omnipotens Deus ieiuniorum vestrorum victimas clementer accipiat, et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen. Mentes vestras ita parsimoniae bono contra vitia muniat, praeceptorum suorum doctrinis erudiat, caritatis dono repleat, ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen. Quatenus praesentis quadragesimae diebus devotissime celebratis, ad paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 581
Kornelimünster Qu H4 D M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus, qui vos ad praesentium quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere, ipse vos sua miseratione dignetur benedicere. Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet, futuram ita sibi placitam reddat, ut, sicut ab inlicitis cibis, ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de praeteritis et de futuris spiritalium charismatum frugibus ei grates persolventes, ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 581
Kornelimünster Qu H5 D M2 Mass Propers Benedictio qui… BenP Accendat in vobis Dominus uim sui amoris, et per ieiuniorum observantiam infundat in vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parsimoniae victimas offeratis, ut contriti ei cordis et humiliati sacrificio placeatis. Amen. Quatenus oratio vestra ieiunii et elemosinae alis subvecta, ita ad aures vestri conditoris ascendat, ut vos aeternae beatitudinis heredes, et supernorum civium consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et pax Domini sit semper vobiscum. 582
Kornelimünster Qu H6 D M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, cui et ieiuniorum maceratione, et praesentium dierum observatione placere studetis. Amen. Concedatque vobis, ut, sicut ei cum ramis palmarum ceterarumve frondium praesentari studuistis, ita cum palma victoriae et fructu bonorum <operum> ei post obitum apparere valeatis. Amen. Quique unigeniti filii eius passionem puro corde creditis, mente devota venerari studetis, ad resurrectionis eius festa et vestrae remunerationis praemia, ipsius fulti munimine veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. 582
Kornelimünster Qu H6 D M2 Mass Propers Item alia bene… BenP Omnipotens Deus, qui Unigeniti sui passione tribuit humilitatis exemplum, concedat vobis per eandem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum. Amen. Ipsius resurrectionis percipiamus consortia, cuius patientiae veneramini documenta. Amen. Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis, per cuius temporalem mortem aeternam vos evadere creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. Amen. 583
Kornelimünster Qu H6 f5 M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vos Deus, qui per unigeniti Filii sui passionem vetus pascha in novum voluit converti, concedatque vobis, ut expurgato veteris fermenti contagio, nova in vobis perseveret consparsio. Amen. Et, qui ad celebrandam redemptoris nostri caenam mente devota convenistis, aeternarum dapium vobiscum epulas reportetis. Amen. Ipsiusque opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum, qui ad insinuandum humilitatis exemplum, pedes voluit lavare discipulorum. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum. 583
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus, qui de ecclesiae suae intemerato utero novos populos producens eam virginitate manente nova semper prole fecundat, fidei spei et caritatis vos munere repleat, et suae in vos benedictionis dona infundat. Amen. Et, qui hanc sacratissimam noctem redemptoris nostri resurrectione voluit illustrare, mentes vestras peccatorum tenebris mundatas, virtutum copiis faciat coruscare. Amen. Quo eorum, qui modo renati sunt innocentiam imitari certetis, et vascula mentium vestrarum exemplo praesentium luminum illustretis, ut cum bonorum operum lampadibus ad huius sponsi thalamum cuius resurrectionem celebratis, cum prudentibus virginibus intrare possitis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. 584
Kornelimünster Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vos, omnipotens Deus, hodierna interveniente paschali sollemnitate, et ab omni miseratus dignetur defendere pravitate. Amen. Et, qui ad aeternam vitam in unigeniti sui resurrectione vos reparat, in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen. Et, qui expletis ieiuniorum sive passionis dominicae diebus paschalis festi gaudia celebratis, ad ea festa, quae non sunt annua sed continua, ipso opitulante exsultantibus animis veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium. 584
Kornelimünster Pasc H1 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus cuius unigenitus hodierna die discipulis suis ianuis clausis dignatus est apparere, suae vos benedictionis dono locupletare, et caelestis vobis regni ianuas dignetur aperire. Amen. Et, qui ab eorum pectoribus adtactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis, concedat, ut per fidem qua eum resurrexisse creditis, omnium delictorum maculis careatis. Amen. Et, qui eum cum Thoma deum et dominum creditis et cernuis vocibus invocatis, ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri, et in futuro sanctorum coetibus adscisci valeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. 585
Kornelimünster Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Benedictio de… BenP Benedicat vos omnipotens Deus, qui vos gratuita miseratione creavit, et in resurrectione unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulchris, qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Et cum eo sine fine feliciter vivatis, quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. 585
Kornelimünster Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Item alia bene… BenP Deus, qui per resurrectionem unigeniti sui vobis contulit et bonum redemptionis et decus adoptionis, suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis, eo largiente consortes efficiamini aeternae hereditatis. Amen. Et, cui consurrexistis in baptismate credendo, adiungi mereamini in caelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. 586
Kornelimünster Qu Gen Gen M2 Mass Propers Benedictio de… BenP Omnipotens Deus devotionem vestram dignanter intendat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Indulgeat vobis mala omnia, quae gessistis, et tribuat veniam quam ab eo deposcitis. Amen. Sicque ieiunii vestri et precum vota suscipiat, ut a vobis adversa omnia, quae peccatorum retributione meremini avertat, et donum in vos spiritus Paracliti infundat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cuius regnum. 586
Kornelimünster Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, cuius unigenitus hodierna die caelorum alta penetravit, et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen. Concedat propitius ut, sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus, ita vobis in iudicium veniens, videatur placatus. Amen. Et, qui eum consedere patri in sua maiestate creditis vobiscum manere, usque in finem saeculi, secundum suam promissionem sentiatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. 586
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, ob cuius Paracliti spiritus adventum, mentes vestras ieiunii observantia praeparatis, et praesentem diem sollemnibus laudibus honoratis. Amen. Instar modo renatorum infantium, talem innocentiam habeatis, ut templum Sancti Spiritus ipso tribuente esse possitis. Amen. Atque idem Spiritus Sanctus ita vos hodie sua habitatione dignos efficiat, ut cras se vestris mentibus vobiscum perpetim habitaturus infundat, et peracto praesentis vitae curriculo, vos ad caelestia regna perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et filio unus Deus vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. 587
Kornelimünster Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus, qui hodierna die discipulorum mentes spiritus Paracliti infusione dignatus est illustrare, faciat vos sua benedictione repleri, et eiusdem spiritus donis exuberare. Amen. Ille ignis, qui super discipulos apparuit, peccatorum vestrorum sordes expurget, et sui luminis infusione, corda vestra perlustret. Amen. Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare, in eadem nos faciat fide perseverare, et per hanc ab spe ad speciem pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 587
Kornelimünster Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Benedictio VII… BenP Benedicat vobis, omnipotens Deus, beati Ioannis Baptistae intercessione, cuius hodie natalicia celebratis, concedatque, ut cuius sollemnia colitis, patrocinia sentiatis. Amen. Illius obtentu ab omnibus adversis tueamini, et bonis omnibus perfruamini, qui adventum redemptoris mundi necdum natus cognovit, matris sterilitatem nascendo abstulit, Patris linguam natus absolvit. Amen. Quatenus ipsius agni quem ille digito ostendit, cuius immolatione estis redempti, ita virtutum lanis vestiri, et innocentiam valeatis imitari, ut ei in aeternae patriae felicitate possitis adiungi. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre. 588