Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Kornelimünster Trin H15 D M2 Mass Propers Super oblt. Secr Concede nobis, Domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris, et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. 400
Kornelimünster Trin H15 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Deus, et ad perpetuae ducant salvationis effectum. 401
Kornelimünster Trin H16 D M2 Mass Propers Dominica XVI p… Coll Ecclesiam tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur. 401
Kornelimünster Trin H16 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Tua nos, Domine, sacramenta custodiant, et contra diabolicos tueantur semper incursus. 401
Kornelimünster Trin H16 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Mentes nostras et corpora possideat, quaesumus, Domine, doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. 401
Kornelimünster Trin H17 D M2 Mass Propers Dominica XVII… Coll Tua nos, Domine, quaesumus, gratia semper et praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. 402
Kornelimünster Trin H17 D M2 Mass Propers Super obl. Secr Munda nos, Domine, sacrificii praesentis effectu, et perfice miseratus in nobis, ut eius mereamur esse participes. 402
Kornelimünster Trin H17 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Purifica, Domine, quaesumus, mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. 402
Kornelimünster Trin H18 D M2 Mass Propers Dominica XVIII… Coll Da, quaesumus, Domine, populo tuo diabolica vitare contagia, et te solum dominum pura mente sectari. 402
Kornelimünster Trin H18 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut haec sancta, quae gerimus, et a praeteritis nos delictis exuant et futuris. 403
Kornelimünster Trin H18 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus, et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 403
Kornelimünster Trin H19 D M2 Mass Propers Dominica XVIII… Coll Dirigat corda nostra, Domine, quaesumus, tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus. 403
Kornelimünster Trin H19 D M2 Mass Propers Super obl. Secr Deus, qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis mentibus et moribus adsequamur. 403
Kornelimünster Trin H19 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Gratias tibi referimus, Domine, sacro munere vegetati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos nos eius participatione perficias. 404
Kornelimünster Trin H20 D M2 Mass Propers Dominica XX po… Coll Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. 404
Kornelimünster Trin H20 D M2 Mass Propers Super obl. Secr Haec munera, quaesumus, Domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. 404
Kornelimünster Trin H20 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tua nos, Domine, medicinalis operatio, et a nostris perversitatibus clementer expediat, et tuis faciat semper inhaerere mandatis. 404
Kornelimünster Trin H21 D M2 Mass Propers Dominica XXI p… Coll Largire, quaesumus, Domine, fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis, et secura tibi mente deserviant. 405
Kornelimünster Trin H21 D M2 Mass Propers Super obl. Secr Caelestem nobis praebeant haec mysteria, quaesumus, Domine, medicinam, et vitia nostri cordis expurgent. 405
Kornelimünster Trin H21 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Ut sacris, Domine, reddamur digni muneribus, fac nos, quaesumus, tuis oboedire mandatis. 405
Kornelimünster Trin H22 D M2 Mass Propers Dominica XXII… Coll Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera, et in bonis actibus tuo nomini sit devota. 405
Kornelimünster Trin H22 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe, Domine, propitius hostias quibus et te placari voluisti, et nobis salutem potenti pietati restitui. 406
Kornelimünster Trin H22 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Inmortalitatis alimoniam consecuti, quaesumus, Domine, ut, quod ore percepimus, mente sectemur. 406
Kornelimünster Trin H23 D M2 Mass Propers Dominica XXIII… Coll Deus refugium nostrum et virtus, adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis, et praesta ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. 406
Kornelimünster Trin H23 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Da misericors Deus, ut haec salutaris oblatio, et a propriis nos reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. 406
Kornelimünster Trin H23 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii humiliter deprecantes, ut, quae in tui commemoratione nos facere praecepisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 406
Kornelimünster Trin H24 D M2 Mass Propers Dominica XXIII… Coll Excita, Domine, quaesumus, tuorum fidelium voluntates, ut divini operis fructum propensius exsequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant. 407
Kornelimünster Trin H24 D M2 Mass Propers Super obl. Secr Propitius esto, Domine, supplicationibus nostris, et populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrorum ad te corda converte, ut a terrenis cupiditatibus liberi, ad caelestia desideria transeamus. 407
Kornelimünster Trin H24 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Concede nobis, Domine, quaesumus, ut sacramenta, quae sumpsimus, quicquid in nostra mente vitiosum est, ipsius meditationis dono curetur. 407
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Incipiunt orat… Coll Perpetua, quaesumus, Domine, pace custodi, quos in te sperando donasti. 408
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia Coll Adesto nobis misericors Deus, et tuae pietatis in nobis propitius dona concede. 408
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Super obl. Secr Adesto nobis, quaesumus, Domine, et preces nostras benignus exaudi, ut, quod fiducia non habet meritorum placatio obtineat hostiarum. 408
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Mysteria sancta nos, Domine, et spiritalibus expleant alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. 408
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia missa Coll Exaudi nos miserator et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 408
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias, quaesumus, Domine, suscipe placatus oblatas, quae te sanctificando nobis efficiantur salutares. 409
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et a peccatis exuant, et caelestis vitae vigore confirment. 409
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia missa Coll Quaesumus omnipotens Deus, ut plebs tua toto tibi corde deserviens, et beneficia tua iugiter mereatur et pacem. 409
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe, quaesumus, Domine, hostiam redemptionis humanae et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. 409
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute satiati, vita nostra firmetur. 409
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia missa Coll Rege nostras, Domine, propitius voluntates, ut nec propriis iniquitatibus implicentur, nec subdantur alienis. 410
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Super obl. Secr Tua sacramenta nos Deus circumtegant et reforment, simulque nobis temporale remedium conferant et aeternum. 410
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tua sancta nobis omnipotens Deus, quae sumpsimus, et indulgentiam praebeant, et auxilium perpetuae defensionis inpendant. 410
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia missa Coll Conprime, Domine, quaesumus, noxios semper incursus, et salutarem temporibus nostris propitius da quietem. 410
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblata Secr In tuo conspectu, Domine, quaesumus, talia nostra sint munera, quae et placare te valeant, et nos tibi placere perficiant. 410
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Cotidiani, Domine, quaesumus, munere sacramenti, perpetuae nobis tribue salutis augmentum. 411
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia missa Coll Ab omnibus nos defende, quaesumus, Domine, semper adversis, et continuis tuere praesidiis. 411
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Super obl. Secr Offerimus tibi, Domine, munere, quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis immortalitatis operentur. 411
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali, fiat nobis remedium sempiternum. 411
Kornelimünster Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia Or Conservent nos, quaesumus, Domine, munera tua, et aeternam vitam tribuant nobis deprecantibus. 411
Kornelimünster apostolus unus M2 Mass Propers Missa in natal… Coll Quaesumus omnipotens Deus, ut beatus ille apostolus tuum pro nobis imploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti, a cunctis etiam periculis exuamur. 412
Kornelimünster apostolus unus M2 Mass Propers Super obl. Secr Sacrandum tibi, Domine, munus offerimus, quo beati illius apostoli sollemnia recolentes, purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 412
Kornelimünster apostolus unus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Perceptis, Domine, sacramentis suppliciter exoramus, ut, intercedente beato illo apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus sollemnitate, nobis proficiant ad medelam. 412
Kornelimünster apostoli plures M2 Mass Propers In natale plur… Coll Deus, qui nos annua apostolorum tuorum ill. et ill. sollemnitate laetificas, praesta, quaesumus, ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. 412
Kornelimünster apostoli plures M2 Mass Propers Super obl. Secr Munera, Domine, quae pro apostolorum tuorum illorum sollemnitate deferimus propitius suscipe, et mala omnia, quae meremur averte. 413
Kornelimünster apostoli plures M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, salutaribus repleti mysteriis, ut quorum sollemnia celebramus, eorum orationibus adiuvemur. 413
Kornelimünster martyr unus M2 Mass Propers In natale uniu… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati ill. martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 413
Kornelimünster martyr unus M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. 413
Kornelimünster martyr unus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da, quaesumus, Domine, Deus noster ut, sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. 413
Kornelimünster martyres plures M2 Mass Propers In natale plur… Coll Deus, qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum illorum natalicia colere, da nobis in aeterna beatitudine de eorum societate gaudere. 414
Kornelimünster martyres plures M2 Mass Propers Super obl. Secr Munera tibi, Domine, nostrae devotionis offerimus, quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria te miserante reddantur. 414
Kornelimünster martyres plures M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta nobis, Domine, quaesumus, intercedentibus sanctis tuis illo et illo, ut, quae ore contingimus, pura mente capiamus. 414
Kornelimünster confessor unus M2 Mass Propers In natale uniu… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut beati ill. confessoris tui veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. 414
Kornelimünster confessor unus M2 Mass Propers Super obl. Secr Sancti tui nos, quaesumus, Domine, ubique laetificent, ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. 415
Kornelimünster confessor unus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumamus. 415
Kornelimünster confessores plures M2 Mass Propers In natale plur… Coll Deus, qui nos sanctorum tuorum illorum confessionibus gloriosis circumdas et protegis, da nobis et eorum imitatione proficere, et intercessione gaudere. 415
Kornelimünster confessores plures M2 Mass Propers Super obl. Secr Suscipe, Domine, preces et munera, quae, ut tuo sint digna conspectui, sanctorum tuorum precibus adiuvemur. 415
Kornelimünster confessores plures M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus. 415
Kornelimünster virgo una M2 Mass Propers In natale virg… Coll Deus, qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti, concede propitius, ut cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. 416
Kornelimünster virgo una M2 Mass Propers Alia Coll Indulgentiam nobis, Domine, beata ill. martyr imploret, quae tibi grata semper extitit et merito castitatis, et tuae professione virtutis. 416
Kornelimünster virgo una M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe munera, Domine, quae in beatae illius martyris tuae sollemnitate deferimus, cuius nos scimus patrocinio liberari. 416
Kornelimünster virgo una M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et, intercedente beata ill. martyre tua, sempiterna protectione confirment. 416
Kornelimünster ad poscenda suffragia sanctorum M2 Mass Propers Missa ad posce… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut intercessio nos sanctae Dei Genitricis Mariae, sanctorumque omnium apostolorum martyrum et confessorum, et omnium electorum tuorum ubique laetificet, ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. 417
Kornelimünster ad poscenda suffragia sanctorum M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblatis, Domine, placare muneribus, et intercedentibus omnibus sanctis tuis, a cunctis nos defende periculis. 417
Kornelimünster ad poscenda suffragia sanctorum M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus, Domine, sanctorum tuorum sollemnia celebrantes sacramenta caelestia, praesta, quaesumus, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. 417
Kornelimünster ordinations Orationes ad c… Pf Oremus dilectissimi fratres dominum nostrum Iesum Christum pro hoc famulo suo ill., qui ad deponendam comam capitis sui pro eius amore festinat, ut donet ei Spiritum Sanctum, qui habitum religionis in eo perpetuum conservet, et a mundi inpedimento vel saeculari desiderio cor eius defendat, ut, sicut inmutatur in vultu, ita manus dexterae eius ei virtutis tribuat incrementa, et ab omni caecitate humana oculos eius aperiat, et lumen ei aeternae gratiae concedat. Qui vivit cum Deo patre. 417
Kornelimünster ordinations Item alia Or Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hunc famulum tuum benedicere dignare, cui in tuo sancto nomine habitum sacrae religionis inponimus, ut te largiente et devotus in ecclesia persistere, et vitam percipere mereatur aeternam. 418
Kornelimünster ordinations Dum tondis eum… Ant Tu es, Domine, qui restitues mihi hereditatem meam. 418
Kornelimünster ordinations V. AntV Dominus pars hereditatis meae. 418
Kornelimünster ordinations et F Gloria. 418
Kornelimünster ordinations Item alia Ant Haec est generatio rectorum. 418
Kornelimünster ordinations AntV Hic accipiet. 418
Kornelimünster ordinations et F Gloria. 418
Kornelimünster ordinations Oratio post to… Or Praesta, omnipotens Deus, huic famulo tuo ill. cuius hodie capitis comam pro divino amore deposuimus, ut in tua dilectione perpetua maneat, et eum sine macula in sempiternum custodias. 418
Kornelimünster virgin Benedictio ves… Or Deus, qui vestimentum salutare et indumentum aeternae iocunditatis tuis fidelibus promisisti, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia quibus famula tua ill. sancto visibiliter est informanda proposito, propitius benedicas, et beatae castitatis habitum quem te inspirante susceperit te protegente custodiat. 419
Kornelimünster virgin Alia Or Deus bonorum virtutum dator et omnium benedictionum largus infusor, exaudi preces nostras, et hanc vestem quam famula tua illa pro conservandae castitatis signo se adoperiendam exposcit, benedicere et sanctificare digneris. 419
Kornelimünster virgin Benedictio vir… Or Respice, Domine, propitius super hanc famulam tuam illam, ut sanctae virginitatis propositum, quod te inspirante suscepit, te gubernante custodiat. 419
Kornelimünster virgin Consecratio Or Deus castorum corporum benignus inhabitator et incorruptarum amator animarum, respice super hanc famulam tuam illam, quae tibi devotionem suam offert, a quo et ipsa eundem votum assumpsit, sit in ea, Domine, per donum Spiritus tui prudens modestia, sapiens benignitas, gravis levitas, casta libertas. Ferveat in caritate, et nihil extra te diligat, laudabiliter que vivat et laudari non appetat, te timeat, tibi amore serviat. Tu ei honor, tu gaudium, tu in merore solacium, tu in ambiguitate consilium, tu in iniuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in ieiunio cibus, in infirmitate sis medicina. Per te quem diligere super omnia appetit, quod est professa custodiat, ut et hostem antiquum devincat, et vitiorum squalores expurget. Quatenus centesimi fructus dono virginitatis decorari, virtutumque lampadibus exornari, et electorum tuorum virginum consortium, te donante mereatur uniri. 420
Kornelimünster altar Benedictio alt… Or Deprecamur misericordiam tuam omnipotens aeterne Deus, ut hoc altare sacrificiis spiritalibus consecrandum, vocis nostrae exorandus officio, praesenti benedictione sanctifices, ut in eo semper oblationes famulorum tuorum studio suae devotionis impositas, benedicere et sanctificare digneris, et spiritali placatus incenso, precanti familiae tuae propitius exauditor adsistas. 420
Kornelimünster altar Consecratio al… Or Deus omnipotens in cuius honore hoc altare sub invocatione tui nominis consecratus, clemens et propitius preces nostrae humilitatis exaudi, et praesta, ut in hac mensa sint tibi libamina accepta, sint grata, sint pinguia, et Spiritus Sancti tui semper rore perfusa, ut omni tempore in hoc loco supplicantis tibi familiae tuae anxietates releves, aegritudines cures, preces exaudias, vota suscipias, desiderata confirmes, postulata concedas. 421
Kornelimünster paten and chalice Ad consecranda… F Consecramus et sanctificamus hanc patenam, ad conficiendum in ea corpus Domini nostri Iesu Christi patientis crucem pro omnium nostra salute. 421
Kornelimünster paten and chalice Deinde facit s… Or Consecrare et sanctificare digneris, Domine, patenam hanc per istam unctionem et nostram benedictionem in Christo Iesu Domino nostro. 421
Kornelimünster paten and chalice Ad calicem ben… Or Dignare, Domine, Deus noster calicem istum in usum ministerii tui pia devotione formatum ea sanctificatione perfundere qua Melchisedech famuli tui sacratum calicem perfudisti, et, quod arte vel metallo effici non potest altaribus tuis dignum, fiat tua benedictione pretiosum atque sanctificatum. 422
Kornelimünster Baptistery Orationes in d… Or Omnipotens, sempiterne Deus, hoc baptisterium, caelesti visitatione dedicatum Spiritus tui illustratione sanctifica, ut quoscumque fons iste lavaturus est, trina ablutione purgati, indulgentiam omnium delictorum tuo munere consequantur. 422
Kornelimünster Baptistery Alia Or Multiplica, Domine, benedictionem tuam, et Spiritus tui muneris fidem nostram corrobora, ut, qui in haec fluenta descenderint, in libro vitae adscribi mereantur. 422
Kornelimünster Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Missa in anniv… Or Deus, qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem, et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes, exaudi preces populi tui, et praesta, ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse laetetur. 423
Kornelimünster Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Super obl. Secr Annue, quaesumus, Domine, precibus nostris, ut quicumque intra templi huius cuius anniversarium dedicationis diem celebramus ambitum continemur, plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus, ut dum haec praesentia vota reddimus, ad aeterna proemia te adiuvante venire mereamur. 423
Kornelimünster Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Deus, qui Ecclesiam tuam sponsam vocare dignatus es, ut, quae haberet gratiam per fidei devotionem, haberet etiam ex nomine pietatem, da, ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur, et ecclesia tua in templo cuius anniversarius dedicationis dies celebratur tibi collecta te timeat, te diligat, te sequatur., ut dum iugiter per vestigia tua graditur, ad caelestia promissa te ducente pervenire mereatur. Qui vivis et regnas cum Deo patre. 423
Kornelimünster Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Ad populum Superpop Deus, qui de vivis et electis lapidibus aeternum maiestati tuae condis habitaculum, auxiliare populo supplicanti, ut, quod Ecclesiae tuae corporalibus proficit spatiis, spiritalibus amplificetur augmentis. 424
Kornelimünster pro regibus M2 Mass Propers Missa pro regi… Coll Deus regnorum omnium, et Christiani maximae protector imperii, da servis tuis regibus nostris illis triumphum virtutis tuae scienter excolere, ut, qui tua constitutione sunt principes, tuo semper munere sint potentes. 424
Kornelimünster pro regibus M2 Mass Propers Super obl. Secr Suscipe, Domine, preces et hostias Ecclesiae tuae pro salute famuli tui illius supplicantis, et in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut superatis pacis inimicis secura tibi serviat Christiana libertas. 424