Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Trento Sep 15 Nicomedes M2 Mass Propers XVII Kalendas… Coll Adesto, Domine, populo tuo, ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara venerantes, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur. 272
Trento Sep 15 Nicomedes M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe, Domine, munera propitius oblata, quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio. 272
Trento Sep 15 Nicomedes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Purificent nos, Domine, sacramenta, quae sumpsimus, et, intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos. 273
Trento Sep 16 Euphemia Chalcedonensis M2 Mass Propers XVI Kalendas O… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi elegis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius, ut, qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. 273
Trento Sep 16 Euphemia Chalcedonensis M2 Mass Propers Super oblata Secr Praesta, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum, ita eorum merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio. 273
Trento Sep 16 Euphemia Chalcedonensis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sanctificet nos, quaesumus, Domine, tui perceptio sacramenti, et intercessio beatae martyris Euphemiae reddat acceptos. 273
Trento Sep 16 Lucia Geminianus M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Praesta, Domine, precibus nostris cum exsultatione profectum, ut quorum diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur. 274
Trento Sep 16 Lucia Geminianus M2 Mass Propers Secreta Secr Vota populi tui, Domine, propitiatus intende, et quorum nos tribuis sollemnia celebrare, fac gaudere suffragiis. 274
Trento Sep 16 Lucia Geminianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Exaudi, Domine, preces nostras, et sanctorum tuorum, quorum festa sollemniter celebramus, continuis foveamur auxiliis. 274
Trento Trin H17 D M2 Mass Propers Mense septimi.… Coll Absolve, Domine, quaesumus, tuorum delicta populorum, et a peccatorum nostrorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus, tua benignitate liberemur. 274
Trento Trin H17 D M2 Mass Propers Secreta Secr Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus, ut, quod inmeritis contulisti, propitius exsequaris. 274
Trento Trin H17 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut humanis non sinas subiacere periculis, quos divina tribuis participatione gaudere. 275
Trento Trin QuT f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Or Misericordiae tuae remediis, quaesumus, Domine, fragilitas nostra subsistat, ut, quae sua condicione atteritur, tua clementia reparetur. 275
Trento Trin QuT f4 M2 Mass Propers Alia Coll Praesta, quaesumus, Domine, familiae supplicanti, ut dum a cybis corporalibus se abstinent, a vitiis mente ieiunent. 275
Trento Trin QuT f4 M2 Mass Propers Secreta Secr Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 275
Trento Trin QuT f4 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumentes dona caelestia, Domine, suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. 275
Trento Trin QuT f6 M2 Mass Propers Feria VI ad ap… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 276
Trento Trin QuT f6 M2 Mass Propers Super oblata Secr Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona ieiunii, quae et expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 276
Trento Trin QuT f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 276
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Sabbato ad san… Or Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices < exoramus, >, ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia prebeas et futura. 276
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut ieiunando tua gratia satiemur, et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. 277
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Tuere, quaesumus, Domine, familiam tuam, ut salutis aeternae remedia, quae te aspirante requirimus, te largiente consequamur. 277
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, Domine, sic nos ab epulis abstinere carnalibus, ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus. 277
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Ut nos, Domine, tribuis sollemne tibi deferre ieiunium, sic nobis, quaesumus, indulgentiae praesta subsidium. 277
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Coll Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium: concede famulis tuis, ut nos flammas vitiorum non exurat, quos igne tuae caritatis illuminare voluisti. 277
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Secreta Secr Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis optineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 277
Trento Trin QuT S M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta, quod continent, ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. 278
Trento Trin H18 D M2 Mass Propers Die dominico v… Coll Omnipotens sempiterne Deus, misericordiam tuam ostende supplicibus, ut, qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus. 278
Trento Trin H18 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 278
Trento Trin H18 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. 278
Trento Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers V Kalendas Oct… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sanctorum tuorum Cosmae et Damiani natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 278
Trento Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Super oblata Secr Sanctorum tuorum nobis, Domine, pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 279
Trento Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Protegat, Domine, quaesumus, populum tuum et participatio caelestis indulta convivii et deprecatio conlata sanctorum. 279
Trento Sep 29 Michael M2 Mass Propers III Kalendas O… Coll Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas: concede propitius, ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper adsistitur, ab his in terra nostra vita muniatur. 279
Trento Sep 29 Michael M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, laudis offerimus suppliciter deprecantes, ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. 279
Trento Sep 29 Michael M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te, Domine, deprecamur, ut quos honore prosequimur, contingamus et mente. 280
Trento Oct 6 Marcus papa M2 Mass Propers Mense Octobri… Coll Exaudi, Domine, quaesumus, preces nostras, et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. 280
Trento Oct 6 Marcus papa M2 Mass Propers Secreta Secr Accepta tibi sit, Domine, sacrae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 280
Trento Oct 6 Marcus papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da, quaesumus, Domine, fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari, et eorum perpetua supplicatione muniri. 281
Trento Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers II Idus Octobr… Coll Deus, qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere, ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. 281
Trento Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers Secreta Secr Mystica nobis, Domine, prosit oblatio, quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. 281
Trento Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut et reatum nostrum munera sacrata purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. 281
Trento Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Mense Novembri… Or Adesto, Domine, martyrum deprecatione sanctorum, et quos pati pro tuo nomine tribuisti, fac tuis fidelibus suffragari. 282
Trento Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Alia ad missa Coll Deus, qui nos beati martyris tui Caesarii annua sollemnitate laetificas: concede propitius, ut cuius natalicia colimus, etiam actiones imitemur. 282
Trento Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 282
Trento Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 282
Trento Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers VI Idus Novemb… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui gloriosos martyres Claudium, Nicostratum, Simpronianum, Castorium atque Simplicium fortes in. sua passione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 283
Trento Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers Secreta Secr Benedictio tua, Domine, larga descendat, quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta, et nobis sacramentum redemptionis efficiat. 283
Trento Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te, Domine, deprecamur, ut quorum gloriamur triumphis, protegamur auxiliis. 283
Trento Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers V Idus Novembr… Coll Deus, qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis, praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. 283
Trento Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut, intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 284
Trento Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta nobis, Domine, quaesumus, intercedente beato Theodoro martyre tuo, ut, quae ore contingimus, pura mente capiamus. 284
Trento Nov 11 Mennas M2 Mass Propers III Idus Novem… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 284
Trento Nov 11 Mennas M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 284
Trento Nov 11 Mennas M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. 285
Trento Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus: concede propitius, ut intercessione beati Martini confessoris tui contra omnia adversa muniamur. 285
Trento Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Super oblata Secr Da, misericors Deus, ut haec nos salutaris oblatio et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 285
Trento Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, Domine, Deus noster, ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur. 285
Trento Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers X Kalendas Dec… Coll Deus, qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas: da, ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. 286
Trento Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers Super oblata Secr Haec hostia, Domine, placationis et laudis, quaesumus, ut interveniente beata Caecilia martyre tua nos propitiatione io dignos semper efficiat. 286
Trento Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris, eius semper intercessione nos refove, cuius sollemnia celebramus. 286
Trento Nov 23 Clemens M2 Mass Propers VIIII Kalendas… Coll Deus, qui nos annua beati Clementis martyris tui atque pontificis sollemnitate laetificas: concede propitius, ut cuius natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur. 287
Trento Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, oblata sanctifica, et, intercedente beato Clemente martyre tuo per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. 287
Trento Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus. 287
Trento Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatae Felicitatis io martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. 287
Trento Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Super oblata Secr Vota populi tui, Domine, propitiatus intende, et quorum nos tribuis sollemnia celebrare, fac gaudere suffragiis. 288
Trento Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 288
Trento Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Adesto, Domine, supplicationibus nostris, ut, qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. 288
Trento Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus, et, intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 288
Trento Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tui, quaesumus, Domine, perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 288
Trento Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers III Kalendas D… Coll Deus, qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicia perfrui: eius nos tribue meritis adiuvari. 289
Trento Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Secreta Secr Munera, Domine, tibi dicata sanctifica, et, intercedente beato Saturnino martyre tuo per eadem nos placatus intende. 289
Trento Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sanctificet nos, Domine, quaesumus, tui perceptio sacramenti, et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. 289
Trento Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Andreas apostolus tuum nobis imploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 289
Trento Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Secreta Secr Sacrandum tibi, Domine, munus offerimus, quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 290
Trento Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Praefatio VD Qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, de quorum collegio beati Andreae sollemnia celebrantes te, Domine, suppliciter conlaudamus. 290
Trento Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Perceptis, Domine, sacramentis suppliciter exoramus, ut, intercedente beato Andrea apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. 290
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers II Kalendas De… Coll Maiestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus extsitit praedicator et rector, ita apud te. io sit pro nobis perpetuus intercessor. 291
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Super oblata Secr Sacrificium nostrum tibi, Domine, quaesumus, beati Andreae precatio sancta conciliet, ut cuius honore sollemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. 291
Trento Nov 30 Andreas apostolus Mass Propers Praefatio, ut… Rub 291
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers <Ad complendum> Postcomm Sumpsimus, Domine, divina mysteria beati Andreae festivitate laetantes, quae, sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. 291
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Ad vesperum ub… Or Da nobis, quaesumus, Domine, Deus noster, beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari, ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis inpendas. 291
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Alia Or Adiuvet Ecclesiam tuam tibi, Domine, supplicando beatus Andreas apostolus, et pius interventor efficiatur, quod tui nominis extitit praedicator. 292
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui es sanctorum tuorum splendor io mirabilis quique hunc diem beati Andreae martyrio consecrasti: da Ecclesiae tuae de eius natalicia semper gaudere, ut apud misericordiam tuam exemplis eius protegamur et meritis. 292
Trento Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Alia Or Exaudi, Domine, populum tuum cum sancti apostoli tui Andreae patrocinio supplicantem, ut tuo semper auxilio secura tibi possit devotione servire. 292
Trento Adv H1 D M2 Mass Propers Mense Decembri… Coll Excita, Domine, quaesumus, potentiam tuam et veni, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. 292
Trento Adv H1 D M2 Mass Propers Secreta Secr Haec sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. 293
Trento Adv H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui, ut reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. 293
Trento Adv H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… Coll Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias, ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. 293
Trento Adv H2 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Placare, quaesumus, Domine, humilitatis nostrae precibus et hostiis, et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuis nobis succurre praesidiis. 293
Trento Adv H2 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te, Domine, deprecamur, ut huius participatione mysterii doceas nos terrena dispicere et amare caelestia. 293
Trento Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Idus Decembris… Coll Exaudi nos, Deus salutaris noster, ut, sicut de beatae Luciae festivitate gaudemus, ita piae devotionis erudiamur effectu. 294
Trento Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Super oblata Secr Accepta tibi sit, Domine, sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 294
Trento Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris; eius, quaesumus, semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. 294
Trento Adv H3 D M2 Mass Propers Dominica III a… Coll Aurem tuam, quaesumus, Domine, precibus nostris accommoda, et mentis nostrae tenebras gratiae tuae visitationis illustra. 294
Trento Adv H3 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Devotionis nostrae tibi, quaesumus, Domine, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. 295
Trento Adv H3 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Imploramus, Domine, clementiam tuam, ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. 295
Trento Adv QuT f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat o et aeternae beatitudinis praemia largiatur. 295
Trento Adv QuT f4 M2 Mass Propers Alia Coll Festina, quaesumus, ne tardaveris, Domine, et auxilium nobis supernae virtutis inpende, ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt. 295
Trento Adv QuT f4 M2 Mass Propers Super oblata Secr Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostra ieiunia, quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 296