Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Trento May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 227
Trento May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti, Domine, pane caelesti ad vitam, quaesumus, nutriamur aeternam. 227
Trento May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers VI Idus Maii i… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 227
Trento May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi, Domine, beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 227
Trento May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 227
Trento May 12 Pancratius M2 Mass Propers IIII Idus Maii… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Pancratii martyris tui natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 228
Trento May 12 Pancratius M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, quaesumus, Domine, tibi dicata sanctifica, et, intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende. 228
Trento May 12 Pancratius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Beati Pancratii martyris tui, Domine, intercessione placatus: praesta, quaesumus, ut, quae temporali celebramus actione, perpetua salvatione capiamus. 228
Trento May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers III Idus Maii… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ad eorum nos gaudia aeterna pertingere, de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 228
Trento May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Super oblata Secr Super has, quaesumus, hostias, Domine, benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 229
Trento May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers In Ascensa Dom… Coll Concede quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui hodierna die unigenitum tuum redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe, Domine, munera, quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus: et concede propitius, ut a praesentibus periculis liberemur, et ad vitam perveniamus aeternam. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Praefatio VD Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus est elevatus in caelum, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam. 230
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta nobis, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut, quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu. 230
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Aliae orationes Or Adesto, Domine, supplicationibus nostris, ut, sicut humani generis salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentia? mus eundem Dominum nostrum. 230
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia Or Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: tribuae, quaesumus, ut dona, quae suis participibus contulit, largiatur et nobis. 230
Trento May 25 Urbanus M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. 231
Trento May 25 Urbanus M2 Mass Propers Secreta Secr Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 231
Trento May 25 Urbanus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine, Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum. 231
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Incipiunt orat… Proph Tentavit Deus Abraham. 231
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti, concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere, et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio libri D… Proph Et scripsit Moyses canticum. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare: da famulis tuis, ut, quae a te iussa cognovimus, implere caelesti inspiratione valeamus. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio Esaiae… Proph Et apprehendent septem mulieres. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui nos ad celebrandam praesentem festivitatem utriusque testamenti paginis instruis, da nobis intellegere misericordiam tuam, ut ex perceptione g praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio Ieremia… Proph Audi Israhel mandata vitae. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius ad totius ecclesiae mirabile sacramentum: et da famulis tuis, ut hoc, quod devote agimus, etiam rectitudinem vitae teneamus. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers De psalmo XLL Tr Sicut cervus. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc sollemnitatem adventu Sancti Spiritus consecrasti: da nobis, quaesumus, ut caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Aliae orationes Or Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri: praesta, ut gentium facta dispersio divisione linguarum, ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia Or Annue, misericors Deus, ut, qui divina praecepta violando a paradisi felicitate decidimus, ad aeternae beatitudinis redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia Or Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam Spiritus Sancti tui paracliti novam spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostras sacro purificante ieiunio cunctis reddamur eius muneribus aptiores 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Oratio ad miss… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat, et lux tuae lucis corda eorum, qui per gratiam tuam renati sunt, Sancti Spiritus illustratione confirmet. 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica, et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Praefatio VD Qui ascendens super omnes caelos, sedens<que> ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat: o sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes. 235
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes praevenientes, quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et. 235
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus. 235
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 235
Trento Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Die dominica a… Coll Deus, qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis i in eodem spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. 236
Trento Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Secreta Secr Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica, et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 236
Trento Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Praefatio VD Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat: sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus. 236
Trento Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memoriam. 236
Trento Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus. 237
Trento Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 237
Trento Pent H1 f2 M2 Mass Propers Feria II ad Vi… Coll Deus, qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum, concede plebi tuae piae petitionis effectum, ut quibus dedisti fidem, largiaris et pacem. 237
Trento Pent H1 f2 M2 Mass Propers Secreta Secr Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. 237
Trento Pent H1 f2 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Adesto, Domine, quaesumus, populo tuo, et quem mysteriis caelestibus inbuisti, ab hostium furore defende. 238
Trento Pent H1 f3 M2 Mass Propers Feria III ad s… Coll Assit nobis, Domine, quaesumus, virtus Spiritus Sancti, quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. 238
Trento Pent H1 f3 M2 Mass Propers Secreta Secr Purificet nos, Domine, quaesumus, muneris praesentis oblatio, et dignos sacra participatione perficiat. 238
Trento Pent H1 f3 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Mentes nostras, quaesumus, Domine, Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis, quia ipse est remissio omnium peccatorum. Per Dominum. In unitate eiusdem Spiritus Sancti. 238
Trento Pent QuT f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Or Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus, qui a te procedit illuminet, et inducat in. omnem, sicut tuus promisit filius veritatem. 238
Trento Pent QuT f4 M2 Mass Propers Alia Coll Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. 239
Trento Pent QuT f4 M2 Mass Propers Secreta Secr Accipe, quaesumus, Domine; munus oblatum et dignanter operare, ut, quod mysteriis agimus, piis affectibus celebremus. 239
Trento Pent QuT f4 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumentes, Domine, caelestia sacramenta, quaesumus, clementiam tuam, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. 239
Trento Pent QuT f6 M2 Mass Propers Feria VI ad ap… Coll Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata secura tibi devotione servire mereatur. 239
Trento Pent QuT f6 M2 Mass Propers Secreta Secr Sacrificia, Domine, tuis oblata conspectibus ignis ille divinus adsumat, qui discipulorum Christi tui per Spiritum Sanctum corda succendit. 239
Trento Pent QuT f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii humiliter deprecantes, ut, quae in tui commemoratione nos facere praecepisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 240
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Sabbato in XII… Or Mentibus nostris, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde, cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. Per Dominum nostrum. In unitate eiusdem. 240
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Or Illo nos igne, quaesumus, Domine, Spiritus Sanctus inflammet, quem Dominus misit in terram et voluit vehementer accendi. 240
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti, concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. 240
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut salutaribus ieiuniis eruditi, ab omnibus etiam vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius impetremus. 241
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, sic nos ab epulis carnalibus abstinere, ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus. 241
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Coll Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium: concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum, sed tui nos brachii protectio defendat. 241
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Secreta Secr Ut accepta tibi sint, Domine, nostra ieiunia, praesta nobis, quaesumus, huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. 241
Trento Pent QuT S M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praebeant nobis, Domine, divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 241
Trento Trin H1 D M2 Mass Propers Die dominico v… Coll Deprecationem nostram, quaesumus, Domine, benignus exaudi, et quibus supplicandi praestas affectum, tribue defensionis auxilium. 241
Trento Trin H1 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, oblata sanctifica, ut tui nobis unigeniti corpus et sanguis fiat. 242
Trento Trin H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis remedii faciat esse consortes. 242
Trento Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Mense iunio Ka… Coll Deus, qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas: concede propitius, ut, qui eius beneficia poscimus, dona tuae gratiae consequamur. 242
Trento Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Secreta Secr Munera, Domine, oblata sanctifica, et, intercedente beato Nicomede martyre tuo, nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 242
Trento Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 242
Trento Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers IIII Nonas Iun… Coll Deus, qui nos annua beatorum Marcellini et Petri martyrum tuorum sollemnitate laetificas: praesta quaesumus, ut quorum gaudemus meritis, pro vocemur exemplis. 243
Trento Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostia haec, quaesumus, Domine, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 243
Trento Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te, Domine, deprecamur, ut, quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae sentiamus augmentum. 243
Trento Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers XIIII Kalendas… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sanctorum Marci et Marcelliani natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessione liberemur. 243
Trento Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, tibi dicata sanctifica, et intercedentibus beato Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. 244
Trento Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Salutaris tui, Domine, munere satiati supplices exoramus, ut cuius laetamur gustu, renovemur effectu. 244
Trento Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Deus, qui nos annua sanctorum tuorum Protasii et Gervasii sollemnitate laetificas: concede propitius, ut quorum gaudemus meritis, accendamur exemplis. 244
Trento Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Secreta Secr Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus, et intercedentibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. 244
Trento Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio., Domine, purget a crimine, et intercedentibus sanctis tuis caelestis remedii faciat esse consortes. 245
Trento Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers VIIII Kalendas… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum, quem praedixit, secura perveniat. 245
Trento Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Secreta Secr Munera, Domine, oblata sanctifica, et, intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 245
Trento Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Beati Ioannis Baptistae nos, Domine, praeclara comitetur oratio, et quem venturum esse praedixit, poscat nobis favere placatum Dominum nostrum Iesum Christum. 245
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus, eius apud te intercessione muniamur. 246
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Secreta Secr Munera, Domine, oblata sanctifica, et, intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 246
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. 246
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Item ad missas Coll Deus, qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti, da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. 246
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Secreta Secr Tua, Domine, muneribus altaria cumulamus, illius nativitatem honore debito celebrantes, qui salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit Dominum. 246
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumat Ecclesia tua, Deus, beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam, per quem suae regenerationis cognovit auctorem: Dominum nostrum Iesum Christum. 247
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Ad vesperum ub… Or Deus, qui nos beati Ioannis Baptistae concedis natalicio perfrui, eius nos tribue meritis adiuvari. 247
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Ad fontes Or Omnipotens sempiterne Deus, da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum, quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit. 247
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus, qui conspicis quia nos undique mala nostra contristant, per praecursorem gaudii corda nostra laetifica. 247
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Alia Or Da, quaesumus, omnipotens Deus, intra sanctae ecclesiae uterum constitutos eo nos spiritu ab iniquitate nostra sanctificari, quo beatum Ioannem intra viscera materna docuisti. 247
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui nos annua beati Ioannis Baptistae sollemnia frequentare concedis: praesta, quaesumus, ut et devotis eadem mentibus celebremus, et eius patrocinio promerente plenae capiamus securitatis augmentum. 248
Trento Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens et misericors Deus, qui beatum Ioannem Baptistam tua providentia destinasti, ut perfectam plebem Christo Domino praepararet: da, quaesumus, ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur, et ad eum quem prophetavit pervenire mereatur. 248
Trento Jun 26 Ioannes Romanus Paulus martyr M2 Mass Propers VI Kalendas Iu… Coll Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. 248
Trento Jun 26 Ioannes Romanus Paulus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi, Domine, sanctorum martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 248