Trento
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribuae benignus effectum. |
184 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria V ad san… |
Coll |
Concede, misericors Deus, ut, sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium, sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. |
185 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem. |
185 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Vegetet nos, Domine, semper et innovet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat. |
185 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Succurre, quaesumus, Domine, populo supplicanti, i et opem tuam tribue benignus infirmis, ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. |
185 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria VI ad sa… |
Coll |
Cordibus nostris, Domine, benignus infunde, ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter maceremur, ut a suppliciis liberemur aeternis. |
185 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Praesta nobis, misericors Deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari. |
186 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
186 |
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui protectionis tuae gratiam quaerimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. |
186 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato ad san… |
Coll |
Da nobis, quaesumus, Domine, observantiam ieiuniorum devote peragere, ut cum abstinentia carnalis alimoniae sancta tibi conversatione placeamus. |
186 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut ieiuniorum placatus sacrificiis indulgentiae tuae nos munere prosequaris. |
186 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a cunctis defende periculis. |
186 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum tuum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti foveatur et ad futura bona proficiat. |
187 |
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Die dominico i… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum et carnem sumere et crucem subire fecisti: concede propitius, ut patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. |
187 |
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis optineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
187 |
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Per huius, Domine, operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. |
187 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria II ad sa… |
Coll |
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. |
188 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. |
188 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praebeant nobis, Domine, divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
188 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Adiuva nos, Deus salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue venire gaudentes. |
188 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria III ad s… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur. |
188 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sacrificia nos, quaesumus, Domine, propensius ista restaurent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. |
189 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sanctificationibus tuis, omnipotens Deus, et vitia nostra curentur, et remedia nobis sempiterna proveniant. |
189 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Tua nos misericordia, Deus, et ab omni subreptione vetustatis expurget, et capaces sanctae novitatis efficiat. |
189 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII ad… |
Or |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nostris excessibus incessanter adfligimur, per Unigeniti tui passionem liberemur. |
189 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem: concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur. |
189 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, pia munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. |
190 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Largire sensibus nostris, omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem, quam mysteria veneranda testantur, vitam nobis dedisse perpetuam confidamus. |
190 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Respice, Domine, quaesumus, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. |
190 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio in Cena… |
Coll |
Deus, a quo et ludas proditor reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut, sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit dispendia meritorum, ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. |
190 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Ipse tibi, quaesumus, Domine, sancte Pater, omnipotens Deus, sacrificium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit: Iesus Christus Dominus noster. |
191 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et memoriam. |
191 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, ut placatus. |
191 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item |
Infracan |
Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur, hoc est hodie, accepit panem in sanctas ac venerabiles. |
191 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
In hoc ipso di… |
Or |
Emitte, Domine, Spiritum Sanctum tuum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olei, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis, ut tua sancta benedictione sit omni unguenti, tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates, omnem aegritudinem corporis. Unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres. Chrisma tuum perfectum, Domine, a te benedictum: in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia. |
191 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
Incipit benedi… |
F |
Sursum corda ... Gratias agamus |
192 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
|
F |
Gratias agamus Domino Deo nostro. |
192 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
|
VD |
Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti, inter que huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit; et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, similitudinem futuri muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iocundos effecit ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari a Ioanne undis Iordanicis exegisset, ut Spiritu Sancto in columbae similitudine desuper misso unigenitum tuum, in quo tibi optime conplacuisset, testimonio subsequentis vocis ostenderes, et hoc illud esse manifestissime comprobares, quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis unguendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, per eundem Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione + digneris, et Sancti Spiritus ei ammiscere virtutem cooperante potentia Christi tui, a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit. Unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas, martyres, ut sit his, qui renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto, chrisma salutis eosque aeterne vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eundem Dominum. |
192 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
Exorcismus olei |
Or |
Deus, qui virtute Sancti Spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas: te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut si, quae illis adversantium spirituum inhaerere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla refugis virtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur, sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus tui operatione mundandis, sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem, quam etiam caelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
193 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, immortalitatis tuae munere consequamur. |
194 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
Orationes, qua… |
Pf |
Oremus, dilectissimi nobis, pro ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum, subiciens ei principatus et potestates, detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum < Patrem > omnipotentem. |
194 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
194 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam in Christo omnibus gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. |
194 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro beatissimo papa nostro illo, ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordinem episcopatus, salvum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. |
194 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electum nobis antestitem tua pietate conserva, ut Christiana plebs, quae tali gubernatur auctore, sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolythis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, virginibus, viduis, et pro omni populo sancto Dei. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro, ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, respice ad Christianum benignus imperium, ut gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae tuae dextera comprimantur. |
195 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro catechumenis nostris, ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. |
196 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
196 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. |
196 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula dissolvat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgeat. |
196 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
196 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. |
196 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro hereticis et scismaticis, ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis, et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes et neminem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro perfidis iudaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi agnoscant Christum Iesum Dominum nostrum. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro paganis, ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum et unicum filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum, cum. quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |
197 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
198 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura, et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. |
198 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Benedictio sal… |
Or |
Benedic, omnipotens Deus, hanc creaturam salis tua benedictione caelesti, in nomine Domini nostri Iesu Christi et in virtute Sancti Spiritus tui, ad effugandum inimicum, quam sanctificando sanctifices et benedicendo benedicas, fiatque omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus sumentium: in nomine Domini nostri Iesu Christi. |
198 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Oratio ad cath… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, respicere dignare super hunc famulum tuum, quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es: caecitatem cordis ab eo expelle; disrumpe omnes laqueos satanae, quibus fuerat conligatus; aperi ei ianuam misericordiae tuae, et signo sapientiae indutus omnium cupiditatum fetoribus careat, atque ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in Ecclesia tua deserviat et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur promissae gratiae tuae. |
198 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Oratio super i… |
Or |
Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus luminis et veritatis, super hos famulos et famulas tuas, ut digneris eos illuminare lumine intellegentiae tuae: munda eos et sanctifica; da eis scientiam veram, ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui. Teneant firmam spem, consilium rectum, o doctrinam sanctam: apti sint ad percipiendam gratiam baptismi tui. |
199 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Oratio in Sabb… |
F |
Post pisteugis. |
199 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Item ad cateci… |
Ex |
Nec te latet, satanas, imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, diem iudicii, diem supplicii sempiterni, diem, qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque angelis tuis praeparatus sempiternus erit interitus. Et ideo pro tua nequitia, damnatae atque damnandae, da honorem, Deo vivo, da honorem Iesu Christo filio eius, da hohorem spiritui sancto Paraclito: et recede ab his famulis et famulabus Dei, quos hodie Deus et Dominus noster ad suam gratiam et benedictionem vocare dignatus est. In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
199 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Post hoc tangi… |
F |
Effeta. |
200 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Postea tangit… |
F |
Abrenuntias satanae. Abrenuntio. |
200 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
... Respondit: |
F |
Et omnibus operibus eius. Abrenuntio. |
200 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
... Respondit: |
F |
Et omnibus pompis eius. Abrenuntio. |
200 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Orationes, qua… |
Proph |
In principio fecit Deus caelum et terram. |
200 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti: da nobis, quaesumus, contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. |
200 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri E… |
Proph |
Factum est autem in vigilia matutina. |
201 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris saeculis coruscare sentimus, dum, quod uni populo a persecutione aegyptia liberando dexterae tuae i potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris: praesta, ut in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo. |
201 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio Esaiae… |
Proph |
Et apprehendent septem mulieres unum hominem. |
201 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis, da nobis intellegere misericordiam tuam, ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. |
201 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio Esaiae… |
Proph |
Haec est hereditas credentibus in Domino. |
201 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas: concede propitius, ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis. |
201 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
De psalmo XLI |
Tr |
Sicut cervus desiderat. |
202 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui festa paschalia agimus, caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. |
202 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia oratio in… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi renascentis, qui, sicut cervus aquarum tuarum expectat fontem: et concede propitius, ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. |
202 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Benedictio fon… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae mysteriis, adesto sacramentis: et ad creandos novos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, ut, quod nostrae humilitatis gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. |
202 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
VD |
Deus, qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum: et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni, tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas. Deus cuius spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet; Deus, qui nocentis mundi crimina super aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus. Respice, Domine, in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea generationes tuas:, qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis, ut tuae maiestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto. |
202 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
VDDiv |
Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam archana sui luminis ammixtione fecundet, ut sanctificatione concepta ab inmaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat: et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore, omnes in unam pariat gratia mater infantiam. Procul ergo hinc iubente te, Domine, omnis spiritus inmundus abscedat: procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio: non insidiando circumvolet, non latendo subripiat, non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura, libera ab omni impugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu: sit fons vivus, aqua regenerans, unda purificans, ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis Spiritu Sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur. |
203 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
VDDiv |
Unde benedico te, + creatura aquae, per Deum vivum, per Deum sanctum;, qui te in principio verbo separavit ab arida et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit;, qui te in deserto amaram suavitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum:, qui te in Cana Galilaeae signo ammirabili sua potentia convertit in vinum;, qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est;, qui te una cum sanguine de latere suo produxit, et discipulis suis iussit, ut credentes baptizarentur in te dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos + in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. |
203 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
VDDiv |
Haec nobis praecepta servantibus tu, Deus omnipotens, clemens adesto: tu benignus as[s]pira, tu has simplices aquas tuo ore benedicito, ut praeter naturalem emundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces. |
204 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
VDDiv |
Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui totamque huius aquae substantiam regenerandi fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur; hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii, cunctis vetustatis squaloribus emundetur, ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus, in verae innocentiae novam infantiam renascatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
204 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Baptizat et li… |
Or |
Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te linit chrismate salutis in vitam aeternam. |
204 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Oratio ad infa… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos et famulas tuas ex aqua et Spiritu Sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, emitte in eis septiformem spiritum tuum sanctum paraclitum de caelis: spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis in vitam propitiatus aeternam. |
205 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio in Sabb… |
Coll |
Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras, conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. |
205 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Suscipe, Domine, quaesumus, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
205 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Te quidem omni tempore, sed in hac potissimum nocte gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus, qui abstulit peccata mundi, qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis. |
206 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper Virginis Mariae genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum. |
206 |
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus. |
206 |