Trento
|
Trin |
H16 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica I pos… |
Coll |
Fac nos, Domine, quaesumus, prompta voluntate subiectos, et ad supplicandum tibi nostras semper excita voluntates. |
363 |
Trento
|
Trin |
H16 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Munda nos, Domine, sacrificii praesentis effectu, et perfice miseratus in nobis, ut eius mereamur esse participes. |
363 |
Trento
|
Trin |
H16 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Purifica, Domine, quaesumus, mentes nostras et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. |
363 |
Trento
|
Trin |
H17 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica II po… |
Coll |
Da, Domine, quaesumus, populo tuo diabolica vitare contagia, et te solum Dominum pura mente sectari. |
363 |
Trento
|
Trin |
H17 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut haec sancta, quae gerimus, et praeteritis nos delictis exuant et futuris. |
363 |
Trento
|
Trin |
H17 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sanctificationibus tuis, omnipotens Deus, et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. |
363 |
Trento
|
Trin |
H18 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica III p… |
Coll |
Dirigat corda nostra, Domine, quaesumus, tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus. |
365 |
Trento
|
Trin |
H18 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Deus, qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summeque divinitatis participes efficis: praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis mentibus et moribus adsequamur. |
365 |
Trento
|
Trin |
H18 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Gratias tibi referimus, Domine, sacro munere vegetati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos nos eius participatione facias. |
365 |
Trento
|
Trin |
H19 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica IIII… |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut mente et corpore pariter expediti, i, quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. |
365 |
Trento
|
Trin |
H19 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Haec munera, quaesumus, Domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. |
366 |
Trento
|
Trin |
H19 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Tua nos, Domine, medicinalis operatio et a nostris perversitatibus semper expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. |
366 |
Trento
|
Trin |
H20 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica V pos… |
Coll |
Largire, quaesumus, Domine, fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis, et secura tibi mente deserviant. |
366 |
Trento
|
Trin |
H20 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Caelestem nobis praebeant haec mysteria, quaesumus, Domine, medicinam, et vitia nostri cordis expurgent. |
366 |
Trento
|
Trin |
H20 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Ut sacris, Domine, reddamur digni muneribus, fac nos, quaesumus, tuis oboedire mandatis. |
366 |
Trento
|
Trin |
H21 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica VI po… |
Coll |
Familiam tuam, Domine, quaesumus, continuata pietate custodi, ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera, et in bonis actibus tuo nomini sit devota. |
366 |
Trento
|
Trin |
H21 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Suscipe, Domine, propitius hostias, quibus et te placare voluisti, et nobis salutem potenti pietate succurre. |
367 |
Trento
|
Trin |
H21 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Inmortalitatis alimoniam consecuti, quaesumus, Domine, ut, quod ore percepimus, mente sectemur. |
367 |
Trento
|
Trin |
H22 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica VII p… |
Coll |
Deus refugium nostrum et virtus, adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis: et praesta, ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. |
367 |
Trento
|
Trin |
H22 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Da, misericors Deus, ut haec nobis salutaris oblatio, et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
367 |
Trento
|
Trin |
H22 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii humiliter deprecantes, ut, quae in tui commemoratione nos facere praecepisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. |
368 |
Trento
|
Trin |
H23 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica VIII… |
Coll |
Excita, Domine, quaesumus, tuorum fidelium voluntates, ut divini operis fructum propensius exsequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant. |
368 |
Trento
|
Trin |
H23 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Propitius esto, Domine, supplicationibus nostris, et populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrorum ad te corda converte, ut a terrenis cupiditatibus liberi in caelestibus desideriis transeamus. |
368 |
Trento
|
Trin |
H23 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut sacramenta, quae sumpsimus, quicquid in nostra mente vitiosum est, ipsius medicationis dono curetur. |
368 |
Trento
|
Gen |
Gen |
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa cotidiana |
Coll |
Actiones nostras, quaesumus, Domine, et aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat ct per te cepta finiatur. |
369 |
Trento
|
Gen |
Gen |
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Haec hostia, Domine, placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. |
369 |
Trento
|
Gen |
Gen |
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Cunctis nos, Domine, reatibus et periculis propitiatus absolve, quos tanti mysterii tribuis esse participes. |
369 |
Trento
|
Gen |
Gen |
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Deus, qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis: praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua aeternis proficiat institutis, et temporalibus non destituatur subsidiis. |
369 |
Trento
|
Gen |
Gen |
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. |
369 |
Trento
|
Gen |
Gen |
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sacramenta, quae sumpsimus, Domine, Deus noster, et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. |
369 |
Trento
|
|
|
|
apostolus unus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale uniu… |
Coll |
Quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus ille apostolus tuus pro nobis imploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. |
369 |
Trento
|
|
|
|
apostolus unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sacrandum tibi, Domine, munus offerimus, quo beati illius apostoli sollemnia recolentes, purificationem quoque nostris mentibus imploramus. |
370 |
Trento
|
|
|
|
apostolus unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Perceptis, Domine, sacramentis suppliciter exoramus, ut, intercedente beato illo apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus sollemnitate, nobis proficiant ad salutem. |
370 |
Trento
|
|
|
|
confessor unus (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia uni… |
Coll |
Adesto, Domine, precibus nostris, quas in sancti confessoris tui illius commemoratione deferimus, ut, qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus, eius, qui tibi placuit precibus adiuvemur. |
370 |
Trento
|
|
|
|
confessor unus (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Propitiare, Domine, quaesumus, supplicationibus nostris, et interveniente pro nobis sancto illo confessore tuo his sacramentis caelestibus servientes, ab omni culpa liberos esse concede, ut purificante nos gratia tua iisdem, quibus famulamur mysteriis, emundemur. |
370 |
Trento
|
|
|
|
confessor unus (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Ut nobis, Domine, tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus ille, quaesumus, precator accedat. |
371 |
Trento
|
|
|
|
martyr unus (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia uni… |
Coll |
Da nobis, omnipotens Deus, ut beati illius martyris tui quam praevenimus veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. |
371 |
Trento
|
|
|
|
martyr unus (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Praesta, quaesumus, Domine, ut beati illius suffragiis in nobis tua munera tuearis, pro cuius honoranda confessione hostias tibi laudis offerimus. |
371 |
Trento
|
|
|
|
martyr unus (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta, quaesumus, Domine, ut sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque martyris tui precibus adiuvemur. |
371 |
Trento
|
|
|
|
martyres plures (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia plu… |
Coll |
Martyrum, tuorum, Domine, illorum natalicia praeeuntes, supplices te rogamus, ut quos caelesti gloria sublimasti, tuis adesse concedas fidelibus. |
372 |
Trento
|
|
|
|
martyres plures (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sacrificium, Domine, quod pro sanctis martyribus illis praevenit nostra devotio, eorum merita nobis augeat te donante suffragium. |
372 |
Trento
|
|
|
|
martyres plures (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Purificet nos, Domine, quaesumus, et divini perceptio sacramenti et gloriosa sanctorum tuorum oratio. |
372 |
Trento
|
|
|
|
virgo (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia vir… |
Coll |
Sanctae martyris tuae illius supplicationibus tribuae nos fovere, ut cuius venerabilem sollemnitatem praevenimus obsequio, eius intercessionibus commendemur et meritis. |
372 |
Trento
|
|
|
|
virgo (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Muneribus nostris, Domine, sanctae illius martyris tuae festa praecedimus, ut, quae conscientiae nostrae praepedimus obstaculis, illius meritis reddantur accepta. |
373 |
Trento
|
|
|
|
virgo (vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sanctificet nos, Domine, quaesumus, tui perceptio sacramenti, et intercessio beatae martyris illius tibi reddat acceptos. |
373 |
Trento
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa annualis… |
Coll |
Deus, qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes, exaudi preces populi tui: et praesta, ut si quis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta <se> impetrasse laetetur. |
373 |
Trento
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus, qui nos ad anniversarium diem huius ecclesiae tribuisti venire: concede, quaesumus, ut quicquid in tuo nomine petituri intraverimus, sanctorum tuorum precibus inploremus. |
373 |
Trento
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Annuae festivitatis cultum Deo nostro, fratres dilectissimi, summa nostrarum precibus supplicatione poscimus:, ut quicumque intra templi huius, cuius natalis est hodie, ambitu continemur, plena illi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus, ut dum haec praesentia vota reddimus, ad aeterna premia venire mereamur. |
373 |
Trento
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus, qui Ecclesiam tuam sponsam vocare i dignatus es, ut, quae haberet gratiam per fidei devotionem, haberet etiam ex nomine pietatem: da, ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur; et Ecclesia tua in templo, cuius natalis est hodie, tibi collecta te timeat, te diligat, te sequatur: et dum iugiter per vestigia tua graditur, ad caelestia promissa te ducente pervenire mereatur. |
374 |
Trento
|
|
|
|
in ordinatione episcopi
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa propria… |
Coll |
Deus, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabilis gratiae largitate, me familiae tuae praeesse iussisti: tribue tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii et ecclesiasticis convenienter servire ministeriis, plebemque commissam te in omnibus protegente gubernare concede. |
374 |
Trento
|
|
|
|
in ordinatione episcopi
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Deus mundi creator et rector, ad humilitatis meae preces placatus adtende, et me famulum tuum, quem nullis suffragantibus meritis, sed immensa largitate clementiae tuae caelestibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut, quod mea celebrandum voce depromitur, tua sanctificatione firmetur. |
374 |
Trento
|
|
|
|
in ordinatione episcopi
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Ad gloriam, Domine, tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii, hostiam tibi laudis offerimus suppliciter exorantes, ut cuius ministerii vice tibi servimus inmeriti, suffragiis eius reddamur accepti. |
375 |
Trento
|
|
|
|
in ordinatione episcopi
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem, in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem: obsecro, Domine, ut placatus suscipias. Unde maiestatem tuam supplex exoro, ut i, quod in me largire dignatus es, propitius custodire digneris. Quam oblationem. |
375 |
Trento
|
|
|
|
in ordinatione episcopi
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Repleantur consolationibus tuis, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium: pariterque etiam et de ecclesiae praesule et de suorum votorum plenitudine gratiarum referant actionem. |
375 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Item missa pro… |
Coll |
Deus, qui dierum nostrorum numeros mensurasque temporum maiestatis tuae potestate dispensas, ad humilitatis nostrae propitius respice servitutem, et tuae pacis abundantiam tempora nostra et episcopi nostri tua gratia benignus accumula. |
375 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Respice, quaesumus, Domine, nostram propitius servitutem, et haec oblatio nostra sit tibi munus acceptum, sit fragilitatis nostrae subsidium sempiternum. |
375 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem famuli tui illius et antestitis tui illius, quam tibi offert ob devotionem mentis suae, quaesumus, Domine, placatus accipias: tuaque in eo munera ipse custodias, donesque ei annorum spatia, ut ecclesiae suae fideliter praesedendo, te omnia in omnibus operante, sic utatur temporalia, ut premia mereatur aeterna. |
375 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Da, quaesumus, Domine, ut tanti mysterii munus indultum non condemnatio, sed sit medicina sumentibus. |
376 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa propria… |
Coll |
Suppliciter te Deus, Pater omnipotens, qui es creator omnium rerum, deprecor, ut dum me famulum tuum coram omnipotentiam maiestatis tuae graviter deliquisse confiteor, manum misericordiae tuae mihi porrigas, quatenus dum hanc oblationem tuae pietatis offero, quod nequiter a[m]misi, clementissime digneris absolvere. |
376 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Deus misericordiae, Deus pietatis, Deus indulgentiae indulge, quaeso, et miserere mei: sacrificium quoque, quod pietatis tuae gratia humiliter offero, benigne digneris suscipere, et peccata, quae labentibus vitiis contraxi, pius et propitius ac miseratus indulgeas, ut loco penitentiae ac flumine lacrimarum concesso, veniam a te merear accipere. |
376 |
Trento
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Deus, qui vivorum es salvator omnium, qui non vis mortem peccatoris, nec laetaris in perditione morientium, te suppliciter deprecor, ut concedas mihi veniam delictorum, ut admissa defleam et ea postmodum non admittam: et cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit, emundatis delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. |
377 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in monas… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulum tuum illum abbatem cum congregatione beati Benedicti sibi commissa spiritum gratiae salutaris, et, ut in veritate tibi conplaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. |
377 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende, et quas in honore nominis tui devota mente pro eis celebramus, proficere sibi sentia<n>t ad medelam. |
377 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum tuorum, quam tibi offerimus ob devotionem mentis eorum, pius ac propitius clementi vultu suscipias: tibique supplicantes libens protege, dignanter exaudi, et aeterna eos protectione <conserva>, ut semper in tua relegione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent; nobis haec quoque unanimiter et crebre petentibus, ipse praesta, omnipotens Deus, per Christum Dominum nostrum. |
377 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Quos caelesti recreas munere, perpetuo, Domine, comitare praesidio, et quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. |
378 |
Trento
|
|
|
|
contra mortalitatem
|
M2 |
Mass Propers
|
De mortalitate |
Coll |
Deus, qui non mortem sed penitentiam desideras peccatorum, populum tuum, quaesumus, ad te converte propitius, ut dum tibi devotus extiterit, iracundiae flagella amoveas. |
378 |
Trento
|
|
|
|
contra mortalitatem
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Populum tuum, quaesumus, omnipotens Deus, ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate, ut, qui tuae maiestatis flagella formidant, de tua mereantur venia gratulari. |
378 |
Trento
|
|
|
|
contra mortalitatem
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Subveniat nobis, Domine, quaesumus, sacrificii praesentis operatio, quia nos et ab erroribus universis potenter absolvat et a totius eripiat perditionis incursu. |
378 |
Trento
|
|
|
|
contra mortalitatem
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui sanctorum apud te gloriam permanentem fidelium facis devotione clarescere; praesta, quaesumus, ut beatorum martyrum tuorum illorum intercessio veneranda obsequentibus sibi beneficia dignanter inpendat. |
378 |
Trento
|
|
|
|
contra mortalitatem
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Tuere nos, Domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omni propitius iniquitate defende. |
379 |
Trento
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Item missa de… |
Coll |
Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solacia subrogasti: supplices te rogamus, ut sine quibus non alitur humana condicio, nostris facias usibus non perire. |
379 |
Trento
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Deus, qui humanae fragilitati necessaria providisti misericors adminicula iumentorum: quaesumus, eadem miseris consolando non subtrahas, et quorum nostris meritis sevit interitus, tua nobis parcendo clementia cessare iubeas vastitatem. |
379 |
Trento
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sacrificiis, Domine, placatus oblatis, opem tuam nostris temporibus clementer inpende. |
379 |
Trento
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui ideo malis praesentibus nos flagellas, ut ad bona futura perducas; ideo bonis temporalibus consolaris, ut sempiternis efficias certiores. Quo te et in prosperis et in adversis pia semper confessione laudemus cum angelis. |
379 |
Trento
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Benedictionem tuam, quaesumus, Domine, populus fidelis accipiat, qua corpore salvatus ac mente, et congruam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. |
380 |
Trento
|
|
|
|
contra pestem animalium
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Averte, Domine, quaesumus, a fidelibus tuis cunctos miseratos errores, et saevientium morborum depelle perniciem, ut quos merito flagellas devios, foveas tua miseratione correctos. |
380 |
Trento
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa tempore… |
Coll |
Deus, qui conteris bella et impugnatores in te sperantium potentia tuae defensionis expugnas, auxiliare inplorantibus misericordiam tuam, ut omnium gentium feritate depressa, indefessa te gratiarum actione laudemus. |
380 |
Trento
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus, qui sub tuae maiestatis arbitrio omnium regnorum contines potestatem, Christiani regni propitiare principibus, ut, qui tua expetunt protectione defendi, omnibus sint hostibus fortiores. |
380 |
Trento
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sacrificium, Domine, quod immolamus, intende placatus, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituat. |
380 |
Trento
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et populi sacra mysteria contingentes nullis periculis affligantur, qui in te protectorem confidunt. |
381 |
Trento
|
|
|
|
contra sterilitatem terrae
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro ster… |
Coll |
Sempiternae pietatis tuae abundantiam, Domine, supplices imploramus, ut † nos beneficia, quae non meremur anticipent †, et benefacere cognoscaris indignis. |
381 |
Trento
|
|
|
|
contra sterilitatem terrae
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Da nobis, quaesumus, Domine, pie supplicationis effectum, et pestilentiam famemque propitiatus averte, ut mortalium corda cognoscant, et te indignante talia flagella producere et te miserante cessare. |
381 |
Trento
|
|
|
|
contra sterilitatem terrae
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Deus, qui humani generis utramque substantiam et praesentium munerum alimento vegetas et renovas sacramento: tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. |
381 |
Trento
|
|
|
|
contra sterilitatem terrae
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui sempiterno consilio non desinis regere, quod creasti, nosque delinquere manifestum est, cum supernae dispositionis ignari discretorum tuorum dispensationem causamur, ac tunc potius recte sentire cognoscimus [£, quod non in nostram providentiam confidentes, sed pietatem iustitiamque tuam iugiter perpendimus exorandam. Certe quod, qui iniustos malosque non deseris, multo magis quos tuos esse tribuisti, clementi nullatenus gubernatione destituas. |
381 |
Trento
|
|
|
|
contra sterilitatem terrae
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Guberna, Domine, quaesumus, temporalibus adiumentis, quos dignaris aeternis informare mysteriis. |
382 |
Trento
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro iter… |
Coll |
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et iter famuli tui illius interno discretionis moderamine ubique regendo dispone sicque ministerium eius, quod humanae utilitati prospicit, pio favore prosequere, quatenus hunc a tuis praeceptis non patiaris deviare. |
382 |
Trento
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et inter huius vitae adversitates atque discrimina famulum tuum illum i ambulantem tua pietate conserva. |
382 |
Trento
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Famulum tuum, Domine, illum haec tueantur ubique gradientem oblata sacrificia, quae totius mundi interna virtute compescuere naufragia. |
382 |
Trento
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo benignus adsume, ut et gratia tua praecedente viam illius dirigas et subsequente ab omni diversitate custodias. |
382 |
Trento
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpta, Domine, caelestis sacramenti mysteria, quaesumus, ad prosperitatem itineris famuli tui illius proficiant, et eum ad salutaria cuncta perducant. |
383 |
Trento
|
|
|
|
pro infirmo
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro infi… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro infirmo famulo tuo, pro quo misericordiae tuae imploramus auxilium, ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actionem. |
383 |
Trento
|
|
|
|
pro infirmo
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Deus, sub cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt, suscipe preces et hostias famuli tui illius, pro quo misericordiam tuam aegrotanti imploramus, ut de cuius periculo metuimus, de eius salute laetemur. |
383 |
Trento
|
|
|
|
pro infirmo
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Deus infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmum famulum tuum illum ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae adiutus Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereatur. |
383 |
Trento
|
|
|
|
pro eleemosynariis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro elee… |
Coll |
Deus, qui post baptismi sacramentum secundam obolitionem peccatorum eleemosynis indidisti, respice propitius super famulos tuos, quorum operis tibi gratiae referuntur; fac eos premio beatos, quos fecisti pietate devotos: recipiant pro parvis magna, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna. |
384 |
Trento
|
|
|
|
pro eleemosynariis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Deus, qui tuorum corda fidelium per eleemosynam dixisti posse mundari: praesta, quaesumus, per huius consortium sacramenti, ut ad conscientiae suae fructum non gravare studeant miseros sed iuvare. |
384 |
Trento
|
|
|
|
pro eleemosynariis
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus, famulos tuos placatus intende, qui recolentes divina mandata opem indigentibus subministrant, ut, sicut eorum devotio nobis est necessaria, ita sit tibi semper accepta. |
384 |
Trento
|
|
|
|
pro pluvia
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa ad pluvi… |
Coll |
Deus, in quo vivimus movemur et sumus, pluviam nobis tribuae congruentem, et praesentibus subsidiis sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus. |
384 |
Trento
|
|
|
|
pro pluvia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Delicta fragilitatis nostrae, Domine, quaesumus, miseratus absolve, et aquarum subsidia prebe caelestium, quibus terrena condicio vegetata subsistit. |
385 |
Trento
|
|
|
|
pro pluvia
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Oblatis, Domine, placare muneribus et oportunum tribuae nobis pluviae sufficientis auxilium. |
385 |
Trento
|
|
|
|
pro pluvia
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Tuere nos, Domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omnibus propitius absolve peccatis. |
385 |