Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Pater tibi in honore confessoris tuae Leocadiae gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum cuius nec fides necessitate sexuum variatur nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesiae catholicae caput ita suis membris subrogavit virtutis augmentum ut non solum viros sui nominis testes in certamine victores per patientiam redderet verum etiam feminis triumphalem coronam per tolerantiam condonaret. Implacabilis quippe carnificis furor exquisita supplicia membris muliebribus admovebat sed virilis in feminis virtus illata cruciamenta temnebat. Nec enim debuit fremitum viri formidare tortoris quae intimo palatio mentis praesenti fruebatur praesidio Salvatoris. Et quoniam invicti regis auxilio utebatur in corde cruciatus fortiter vincebat in corpore. Et in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus continuis laudibus est glorificatus qui est ubique laudabilis ubique mirabilis. Qui et Mariam matrem illibatam ab omni corruptione servavit et Leocadiam sui nominis fidelissiman testem in oratione suscepit et sicut Mariam fecit virginem permanere post partum ita Leocadiam victricem fecit esse post transitum. Quem collaudant omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
854 |
Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quem collaudat omnis conventus martyrum et attollunt humilium praeconia confessorum qui virginem suam Leocadiam carcerali vinculo trusam atque in oratione constitutam in confessione sui nominis spiritum emittentem suscepit ad se in gloriam aeternam. |
854 |
Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Precibus confessoris tuae Leocadiae omnipotens Deus hoc tibi oblatum sacrificium suscipe et tuae benedictionis perlustra sanctificatione ut dum ex his sumpserimus quidquid in confessione poposcerit lingua praelargiri dignetur tua miseratio consueta. |
855 |
Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Accipe Deus nostrorum confessionem labiorum omniumque ligamenta solve facinorum quo huius virginis tuae Leocadiae prece et vitiis careamus et muneribus ampliemur cum ad te proclamaverimus e terris. |
855 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
855 |
Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius qui in confessione sui nominis spiritum suscepit Leocadiae vestram accipiat fidelem remuneraturus devotionem. Quique confessoris huius festum in canticis confessionum attollitis donis a Deo remuneremini sempiternis. Ut illic remuneratura perveniat devotio vestra quo beatissimae Leocadiae confessio perducta est muneranda. |
855 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus |
855 |
Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
855 |
Mozarabes
|
Dec |
|
9 |
Leocadia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sanctae confessoris Leocadiae tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. |
855 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
855 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
In sanctae Eug… |
Officium |
Loquebar de testimonis |
856 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
Omnia alia uni… |
Missa |
Sicque desiderio compuncta psallentium festinavit mutare viam ut sequaeretur viam qua perveniret ad vitam. Viam utique saeculi relinquendo perducta est ad viam quae virginis processit ex utero. Unde quia eadem virgo sic deinceps assecuta est Christum ut nusquam repedaret ad saeculum sed magis fuso sanguinis sui cruore dignum pro Christo Domino dignoscitur suscepisse martyrium. Oportet nos in tanti diei veneranda festivitate singulari placationis hostia Christum Dominum exorare. Ut qui eam fecit triumphare de mundo eius precibus nos efficiat heredes in caelo. |
856 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Domine Iesu Christe pro cuius amore beatissima Eugenia et affectum parentum et copias oblita est facultatum cum relictis domo parentibus fratribus atque famulis aufugiens crinibus detonsis te sequendo adiungitur christianis tuis cupiens sua colla subiugare praeceptis tu Ecclesiae tuae precibus adesto mitis atque placabilis ut ad instar huius martyris tuae relinquamus saeculum contemnamus vanarum illecebras voluptatum affectus parentum atque curas rerum periturarum ut ad te diligendum te sequendum teque fruendum nullis obicibus impediti ita libentissime praesentis saeculi evincamus mala sicut haec virgo fallentis Melantiae valuit superare commenta. |
856 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Intuere propitius Domine offerentium vota et peccantium sana discrimina ac praesta nobis ut sicut nomen sexusque Eugeniae virginis cognitionem tui perspicui Eleni non latuit sacerdotis ita nomina nostra ex occultis iudiciis tuis aeternis iam annotentur in paginis. Quo in huis virginis ac martyris sollemnitate et vivis solatia et quiescentibus praestetur requies sempiterna. |
856 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Vox testimoniorum tuorum Domine quae Eugeniam virginem ad tuum provexit amorem cum christianorum cantu dignosceret omnes Deos gentium daemonia esse te autem solum Deum caelos fecisse inflectat corda nostra ad paenitentiam et corpora in divina servitute constringat. Pellat quoque a nobis simultatum scandala et alternae societatis enutriat incrementa. Quo per admonitionem legis tuae caelesti ad invicem potiamur dulcedine per quam haec virgo compuncta Sanctae Trinitatis promeruit cognoscere unitatem. |
856 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui ita martyrem tuam Eugeniam amore castitatis armasti ut sericas vestes et paternas infulas crederet esse timendas. O sanctus Christi amor accensus per quem et saecularis pompae ornatus et parentum exstitit exclusus affectus. Elegit quoque gloriosa virgo abiectam in saeculo gerere vitam illo davidico carmine edocta Elegi abiectus esse in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quam cum ille antiquissimus serpens viriliter pro coronae praemio cerneret agonizantem solitam suam per Melantiam ad instar Evae voluit erga eam exercere malitiam. Perfecta quidem deceptrix invenitur ad suadendam Evam sed novissimus noster Adam victor in virginis mente perfectior invenitur. Ducitur quoque ad supplicium cum suis venerabilis virgo comitibus cuius certamen Christus laetus spectaret sponsus. Introducuntur falsi accusatores sicut in Stephani martyris necem. Claruit concinnata falsitas quia immaculata inventa est sancta virginitas. Ingens facta est parentum laetitia quia de triumpho exsultat caelestis militia. Gloriosae enim virgini ad hoc concessa sunt temporum spatia ut ipsa multos secum provocaret ad caelestia regna quorum pariter castissimas tibi Domine animas in sacrificia consecrarentur munda. Quem in unitate Trinitatis adorant Angeli benedicunt Archangeli et universae metuunt Potestates consona voce incessabiliter clamantes atque dicentes |
857 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui est custos virginitatis et virginale decus immensi pudoris qui et in matre Maria virginitatem servavit et in martyre Eugenia integritatem virgineam contulit cum et illam virginem ipsa sui nativitate assignat et istam per deceptricia accusantis Melantiae verba virginem manifestat. |
858 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Domine Iesu Christe Fili Dei vivi qui tantam gratiam in virgine tua Eugenia contulisti ut sicut evidentia eius gesta declarant quemcumque in dolore positum visitasset et languoris ab eo pestis recederet et optata ad eum sanitas rediret tu hoc sacrificium tibi appositum ita tuae visitationis benedictione santifica ut ex eo sumentibus et criminum praestetur indulgentia et perpetuae salutis praelargiatur medela. |
858 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Videte videte dilectissimi fratres mirabilia operum Dei qualiter Eugenia virgo pro nomine Iesu martyrium sustinens nec undis subicitur nec ardoribus concrematur. Haec sane fides agebat pro qua Dominus noster praedixit quod in ea se rogantibus nihil difficile est. Unde hac fide quae per dilectionem operatur rogemus pii Patris clementiam ut nostras respiciat lacrimas diluat culpas impertiat gratiam et arceat quaque nobis videntur esse adversa. Si enim rogaverimus eam fiducialiter spes nobis est quod exaudiat nostri clamoris vocem cum ad eum ea quae Domino nostro Iesu Christo edocente didicimus proclamaverimus e terris. |
858 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Deus summus atque aeternus in cuius servitium Eugenia virili habitu detonsis crinibus se obtulit servituram faciat vos desectis atque recisis curis saeculi apprehendere vitam immaculatam. Quique eius virginitatem Melantia fallente manifestam effecit cuneis populorum ostendat in vobis divitias misericordiarum suarum. Atque cum illa post transitum mereamini partem habere quae pro Christo Domino suo meruit laureari cruore. |
858 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus |
858 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
859 |
Mozarabes
|
Dec |
|
12 |
Eugenia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. |
859 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
859 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace |
859 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus Pater omnipotens super baptizatum Unigenitum tuum in aquis Iordanis Spiritum Sanctum in columbae specie ostendisti atque per ipsius Sancti Spiritus donum cor martyris ac virginis tuae Columbae tanto ardore tuae dulcedinis inflammasti ut usque ad consummationem meruerit pervenire martyrii. Effice nos quaesumus columbarum simplicitate puros malitia parvulos et prudentia serpentium circumspectos. Quo sicut haec virgo et simplicitate candida et virginitate munda ac prudentia circumspecta columba sine macula merito fuit sic nos eius intercessione purificati ac eiusdem martyris palma accincti mereamur ad te pervenire qui es redemptor aeternus. |
859 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
In sanctae Col… |
Missa |
Omnis unitas Ecclesiae sancte quae significata est in columba de qua dictum est. Una est columba mea perfecta mea. Una est matris suae manibus plaude iubilo cane exulta in omni corde. Quoniam pulsantis dilecti vocem mox ut haec Columba virgo et martyr dicentem sibi audire promeruit. Aperi mihi soror mea amica mea columba mea illico surrexit aperire dilecto. Inquiens pulcher es dilecte mi et decorus lectus noster floridus ac iocundus. Cuius in accubitu dum dilectus consisteret nardus virginis dedit odorem. Cum interrogata imperiali ex voce quem coleret Christum se testata est credidisse cum iam vulnerata fuerat caritate. In huius ergo virginis festum dilectissimi fratres et vota pandamus cum gaudiis et crimina cum lamentis. Ut haec virgo suis sanctam semper precibus tuaeatur Ecclesiam quae Iesu Christo Domino effecta est ex virginitate sponsa. |
859 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Auditis nominibus offerentium pietatis Dominum depraecemur ut per intercessionem beatissimae virginis suae Columbae nobis dignetur oratus assistere adesse quaesitus aperire pulsatus. |
860 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Impetret quaesumus Domine fidelibus tuis auxilium oratio iuste martyris et virginis tuae Columbae ut in cuius hodie celebritate devoti sunt in eius fiant pace participes. |
860 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est aequum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater omnipotens Deus per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimam martyrem et virginem suam Columbam diversis certaminibus dimicantem caelestibus muneribus cumulavit. Arguitur quidem multis tormentis et corona ipsius diversis margaritis ornatur in caelum. Praestat enim divinus amor audaciam qua ipsa victrix existit in pugna. In confessorem Dei sententia mutatur et devicto saeculo cum Patre et Filio et Spiritui Sancto in perpetuum gloriatur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. |
860 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere in altissimis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui certatricem pro nomine suo Columbam inter suprema supplicia emissa de caelis voce ad se vocat Veni quippe ait Columba aperti sunt tibi caeli. Ecce vox fit ad virginem similis quae super baptizatum Dominum exstitit singularis. Singularis plane vox illa quia illum dilectum Dei Filium nuntiabat communis vel similis quia ex ipso caeli climate processerat quae pretiosam mortem virginis populis commendabat. Hinc igitur quia nostris non debentur meritis talia te Deus quaesumus ut vox quam audivimus ab initio in nobis permaneat ut dum apparueris habeamus fiduciam et non confundamur in ea cum manifesta cunctis fuerit gloria tua. |
860 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Excellentissimam tuae maiestatis imploramus potentiam sancte Deus qui virginem tuam Columbam et in amphitheatro bestia obsequente glorificas et post in consummatione passionis emissa de caelis voce confirmas ut has tibi iubeas propitius oblatas hostias intueri atque caelestis benedictionis sanctifices largitate ac praestes ut omnes pro quibus haec offertur oblatio et lucrum tui sanguinis simus et pretium nostrae redemptionis plenissima devotione sumamus. |
861 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus Pater omnipotens qui in expiatione parturientium duos tibi offerri pullos praecipis columbarum tu precibus Columbae martyris tuae ab omni nos lava sorde pollutionum ut huius virginis suffragio a te possimus veniam promereri cum nunc orationem coram te deprompserimus Filii tui proclamantes atque ita dicentes. |
861 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Unigenitus Dei Filius qui virginem Columbam illaesam servavit a flammis ab omnium vitiorum vos immunes reddat illecebris. Precibus quoque huius Columbae virginis et columbarum innocentiam retentetis et zelo Sancti Spiritus ardeatis. Quo intra sinum unius Columbae et sine offensione permaneatis in saeculum et cum fructu bonorum operum perveniatis ad Christum. |
861 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
861 |
Mozarabes
|
Dec |
|
31 |
Columba
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Refecti Christi corpore et sanguine pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut vos in eadem refectione et sanctificatione habeatis hic et in futuro saeculo gloriam percipiatis. |
861 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
861 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. |
861 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipit commun… |
Officium |
Gloriam et magnum decorem impones super eum alleluia et dabis eum in benedictione in saeculum saeculi alleluia alleluia. |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Vitam petiit ad te tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
862 |
Mozarabes
|
Qu |
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
In tempore Qua… |
Officium |
Famulo tuo praestitisti honorem magnum dicit Dominus et omnes inimicos eius humiliavit et coronam dedit ei. |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Praevenisti eum Domine in benedictione dulcedinis. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem beatissimi martyris tui N. passione fecisti adesto familiae tuae precibus ut cuius hodie festa celebramus eius meritis intercessione ad ea quae imitare cupimus applicemur. |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Posuisti super caput eius coronam de lapide pretioso |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Super salutare tuum Domine exultabit vehementer desiderium anime eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in nata… |
Ev |
Si quis vult post me venire abnegat semetipsum |
863 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
863 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habuit animo suo tristiciam et non excidit ab spe sua. Beatus vir qui in sapientia morabitur et qui in iustitia meditabitur et in sensu suo cogitabit circumspectionem Dei. Qui timet Dominum faciet bona et qui continens est iusticie apprehendet illam. Et obviavit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illam. Cibavit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum. Et firmabitur in illo et non flectetur. Et continebit illum apud proximos et in medio Ecclesiae aperuit os eius. Ac implevit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum. Iocunditatem et exultationem thesaurizavit super eum et nomine aeterno hereditavit illum. (Eccli 14) |
862 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Bonum facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes homines maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicumque volunt placere in carne hi cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in vestra carne glorientur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura. Et quicumque hanc regulam prosecuti fuerint pax super illos et misericordia super Israel Dei. De cetero nemo mihi molestus sit. Ego autem stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. (G 6) |
863 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Beatus homo quem tu erudisti Domine et de lege tua docuisti eum. |
863 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti. Sicut stellae caeli dantes claritatem lucis ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate alleluia. |
863 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Fulgebunt et tamquam scintille in arundineto discurrent iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabunt cum Domino. |
863 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Largitorem aeterni muneris Deum fratres carissimi supplices imploremus ut sacrificium quod offerimus hodie in honorem martyris sui N. propitius acceptare dignetur ac sic preces omnium clementer accipiat ut omnibus peccata dimittat. Et qui praestare dignatus est eidem Martyri suo Deus Pater omnipotens olim victoriae palmam nunc quaesumus universis postulata concedat et aeternae vitae praemia dignanter attribuat. |
864 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
In honorem beatissimi martyris tui N. cuius hodie natalem gloriae celebramus his maiestati tuae omnipotens Deus laudibus servientes sollemnia festa concinimus supplices te deprecantes ut cuius meritis obsequimur eius te propitio ac donante apud clementiam tuam semper precibus adiuvemur. |
864 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Pietatem tuam petimus sempiterna Trinitas Deus et sancti tui N. venerantes agonem supplices imploramus ut preces omnium clementer accipias et omnibus peccata dimittas. Atque ita tibi sit offerentium devotio placita ut defunctis etiam requies praestetur aeterna. |
864 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Reple nos Domine tuae pacis et dulcedinis dono ut qui in hoc die amabiliter martyris tui N. veneramur triumphum martyriali perficiamus affectu. Et qui eidem Sancto tuo impendimus obsequelae honorem eius precibus per te fructificemus in caritate. |
864 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est aequum et salutare est te inconfusa Trinitas et unius essentiae indivisa maiestas Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum fontem beatitudinis aeternae laudare quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem beatissimus martyr tuus N. errores saeculi sapientia vicit terrores patientia superavit et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe Agnum leonem vicit. Quando persecutor saeviebat leo fremebat. Sed quia Agnus sursum attendebatur leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur qui mortem morte destruxit in ligno pependit sanguinem fudit mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
864 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui hodierno die animam sui testis N. devicto mundo evexit in caelum ut quae fuerat afflicta suppliciis gaudiis frueretur aeternis. Et quae dominicae imitatrix exstiterat passionis caelestis esset particeps regni. Huius proinde meritis Deus summe terminum pone delictis et finem scandalis. Ut qui martyris tui N. veneratores exsistimus remotis adversitatibus eius gloriae participes effici mereamur. |
865 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Haec tibi Domine tua servantes praecepta in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus et in commemorationem sancti tui N. suscepta populi tui per has oblationes te iubente vota deferimus non nostris meritis sed obsequio suscepti officii. Rogantes profusissimam tuae misericordia pietatem omnipotens Deus ut eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit has hostias Trinitas indivisa sanctificet. |
865 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Cum in Ecclesia tua Domine noverimus in memoria aeterna esse iustum non pro illius sed pro nostri commendatione hoc tibi offerimus holocaustum. Petentes ut qui eius animam fecisti in passione victricem nostrum votum efficias confessione victorem. Quo eodem suffragante clamorem nostrae accipias vocis quo iubente dicimus e terris. |
865 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
865 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui martyri suo N. patiendi contulit votum patientiam vobis tribuat contra omnes illecebras vitiorum. Et qui illi donavit peracta passione coronam vobis conferat peracto luctamine mundi gaudia repromissa. Ut qui in hoc die tanti Martyris ovantes sollemnia celebratis cum eodem post transitum collocati in caelestibus sedibus gaudeatis. |
865 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Fac nos Domine beatissimi martyris tui N. sequipedes ut eius muniti suffragio respuamus fallacias daemonum cuius instructi patrocinio videamus bona Domini in regione vivorum. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipit missa… |
Officium |
Haec dicit Dominus ego tuli te et fui tecum alleluia et interfeci omnes inimicos tuos alleluia fecique tibi nomen alleluia alleluia. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Beatus vir qui non timet Dominum in mandatis eis cupit nimis. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Domine Deus praesta propitius ut beatissimus martyr tuus atque pontifex N. qui pro te viriliter dimicavit et tuo munere vicit ita nobis iugiter in tuo nomine adsit ut victores saeculo victo exsistamus peccati cotidianis abluat culpas qui tot tantasque supergressus est poenas. Ut qui pro Domino mirificus exstitit triumphator pro servis exsistat magnificus intercessor. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in tra… |
Proph |
Tetigit iustum temptatio |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Beatus vir qui non abiit in consilium impiorum sed in lege Domini fuit voluntas eius. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Confortare in gratia |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Ev |
Una dierum |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Exsultabit iustus in gloria et gaudebit in laetitia sempiterna. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea tibi sacrificabo sacrificium laudis alleluia. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius alleluia. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Beatissimi martyris tui atque pontificis N. agonem divina virtute perfectum votis sollemnibus fratres carissimi celebremus. Qui triumphalem palmam per fidei munimenta Christo opitulante promeruit obtinere patrocinii sui nobis intercessum apud eum cuius iam praesentia gratulatur dignetur intendere ut ipse nobis peccatorum tribuat veniam qui contulit immortalitatis coronam. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Iteratis precibus te Dominum Deum nostrum suppliciter deposcimus cuius honor sanctitas est quem diligere salus est quem amare perfectio est. Concede in omnem Ecclesiam tuam sancti martyris tui et pontificis lucere vestigia ut te regente omnium gressus ea nos via perducat ad vitam quae martyrem tuum extulit ad coronam. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui sancto ac beatissimo martyri tuo atque pontifici id muneris contulisti ut qui propter te peregit illatae passionis liberaliter cursum huius multitudinis mereretur occursum. Praesta nobis ut eius suffragio offerentium vota suscipias et requiem defunctis impertias dans omnibus nobis ita tui martyris imitari virtutem ut consimilem a te post transitum mereamur invenire mercedem. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Dona nobis omnipotens Deus martyris tui atque pontificis N. celebrantibus festum sincerae pacis et caritatis affectum ut qui in honorem eius tibi sacrificium deferimus laudis nobis a te impetremus donaria caritatis. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui martyri suo atque pontifici N. et dimicandi virtutem et regnandi tribuit potestatem quo illi esset consors in regno pro quo animam tradidisset supplicio haberetque eum in munere quem consortem habuisset in passione. Vere solus ipse est Dominus et Salvator noster Christus Iesus qui et sanctis confert praemium et peccatoribus paenitentibus fructum. |
868 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Oblatas tibi omnipotens Deus ob honorem martyris tui atque pontificis N. victimas propitiatus attende ut qui Iusti tui memoriam facientes votivum tibi sacrificium exhibemus nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur. |
868 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Beatissimi martyris tui atque pontificis. N. natalicia honore debito venerantes dextere tuae opem exquirimus et gravati delictorum nostrorum pondere divinam potentiam tuam exposcere non metuimus. Quantoque fragilitas nostra vitiorum obice verberetur perpendere non valemus qui recedendo a te et per abrupta gradiendo facinorum cecitatem et peccatum incurrimus et te qui verum iusticie lumen es contemnendo caruimus. Adsiste quaesumus nunc Trinitas incommutabilis Deus familiae tuae precibus exoratus. Cunctorum in hac solemnitate suscipe vota cunctorumque pius crimina laxa. Ut omnium facinorum labe detersa caelestis patrie cunctis praemia tribue repromissa. |
868 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Petitiones vestras superna divinitas suppleat et desideria vestra martyris sui atque pontificis N. intercessione perficiat. Omnium preces clemens auditor assistat et cunctorum piacula bonitate propitia abluat. Sensus vestros nunc in bonis sibi adhaerere faciat et in futuro suorum vos gaudiis iungat. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus.… |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Deus ut pro virtutibus martyris tui atque pontificis N. tibi laudes dicamus et honoremus nomen sanctum tuum studiis animorum qui tantum fidei robur tuo militi praestitisti ut corpori flamma cederet ferrum stuperet in pectore et suis vincerentur tela vulneribus. Tantus enim in eo exstitit amor nominis tui ut non avidus morsus ferarum non rabies ursorum non leonum insaciabilis furor eidem metum mortis incuserit non laceratum ferro corpus animos inclinavit non scissum sulcis latus fidem professae virtutis exclusit nec ille sanguinis fluxus ungularum stridore revocatus vocem supplicationis exegit. Haec est corona martyris tui atque pontificis N. haec est caelestium pompa virtutum. Fortiora sunt vulnera Martyris quam tela carnificis. Rogamus ergo te Domine ut sicut eius virtutibus victoriae praestitisti triumphum ita nobis favorem auxilii tui perpetui largiaris et praestes nobis hunc in solatium quem praebere dignatus es in exemplum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Praesta nobis omnipotens Deus beatissimi testis tui atque pontificis N. assiduum patrocinium ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem sequamur fortissime proeliantem. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. |
869 |