Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes virgo una M2 Mass Propers Dicat chorus.… Ad accedentes Gustate et videte 896
Mozarabes virgo una M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 896
Mozarabes virgo una M2 Mass Propers Post communionem Deus largitor divitiarum caelestium et mirabilis parator munerum aeternorum qui beatissimam N. in saeculo pauperem elegisti sed pro te certando aeternis operibus sublimasti paupertatem spiritus nos sequi semper attribue qua possimus tuae maiestati per omnia complacere. 896
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 896
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 896
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Incipit offici… Officium Offerentur regi virgines posteam proxime eius offerentur in leticia et exultatione adducentur in templum regi Domino. 896
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers OfficiumV Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi 896
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 896
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Oratio post officium Deus qui virginalem pudicitiam et titulo sacrae passionis et vexillo beatas virgines et martyres tuas N. et N. glorificasti da nobis sic sacrae castitatis floribus exornari ut cum fructu bonorum superno beatitudinis consortium attingamus. 896
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Aliud. Officium Dabo vos nominatos in gloria alleluia in omnibus diebus vitae vestrae alleluia. 896
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers OfficiumV Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit. 896
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Proph Audite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. Quasi Libanus odorem suavitatis habete florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratia et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum. In canticis labiorum et citharis et sic dicetis in confessione. Opera Domini universa bona valde. (Eccli 39) 896
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 897
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Psallendo Laus tua Deus in fines terrae iustitia plena e dextera tua. 897
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers PsallendoV Laetetur mons Sion et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua Domine. 897
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 897
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 898
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Lauda Laetentur filiae Sion et exsultent filiae Ierusalem. 898
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Sacrificium Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in finibus terrae alleluia alleluia. 898
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers SacrificiumV Iustitia plena est dextra tua laetetur mons Sion et exsultent filiae Iudae alleluia alleluia. 898
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Alia oratio Omnipotens Unigenite Christe Filius Dei Patris qui tam viris quam feminis trophaeo das triumphari certaminis cum et in illis virile robur in certamine adiuvas et in his minus valentem corporis fragilitatem exaltas ut hoc per te validus sexus valeat quod infirmus. Praesta nobis humillimis servis tuis ut has Virgines quae sibi apud te obtinuerunt victoriae palmam delictorum nobis impetrent veniam. Et quae iam suo sunt candidatae martyrio delinquentes muniant niveo castitatis umbraculo et quae tuo sunt indissolubiliter copulatae amori indisrupta soliditate nos tibi copulent fidei. Ut qui earum passionis diem integra devotione suscepimus ipsarum obtentu inter mundi procellosas turbines gubernemur. 899
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Lc De virginibus praeceptum Domini non habeo consilium autem do. Tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem. Quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem non peccasti. Et si nupserit virgo non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tanquam non habentes sint. Et qui flent tanquam non flentes. Et qui gaudent tanquam non gaudentes. Et qui emunt tanquam non possidentes. Et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur. Praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine solicitudine esse. Qui sine uxore est solicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est solicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta corpore et spiritu. (K 7) 897
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis in parabolis dicens. Simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse. Quinque autem ex eis erant fatue et quinque prudentes. Sed quinque fatue acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines ille et ornaverunt lampales suas. Fatue autem sapientibus dixerunt. Date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguuntur. Responderunt prudentes dicentes. Ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum irent emere venit sponsus et quae parate erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Novissime veniunt relique virgines dicentes. Domine Domine aperi nobis. At ille respondens ait. Amen dico vobis nescio vos. Vigilate itaque et orate nescitis diem neque horam. Quia filius hominis veniet in maiestate sua. (Mt 25) 897
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Missa Inter beatissimorum martyrum gloriosas et admirabiles passiones maximum tenere locum sacras virgines et martyres Dei N. et N. gaudentes ob honorem nominis Christi fratres dilectissimi veneremur excolamus atque laudemus. Quae fragili sexu inimici potentiam superantes confessionis et virginitatis geminam rapuere coronam dum non minus hostem pudicitiae quam fidei superantes summum apud Dominum et virginitatis donum obtinuerunt et certaminis praemium. Unde nunc hodierna die in earum festivitate exsultantes supplices deprecemur ut eas suffragratrices petioni nostrae adhibeant et fidei quo et fidem exemplis erigant et petitionem beneficiis suppleant. Ut non immemores in Ecclesia Dei quid fuerint specialem obtineant virginibus sanctimoniam viduis perseverantiam continentiam coniugatis atque omni populo generalem favorem impertiant dum pro omnibus Christo Domino acceptabiles preces offerre non cessant. 898
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Post nomina Iesu Redemptor noster et Domine qui Virgo ex Virgine natus virginitatem in virginibus remuneras incorruptam in hoc festo tuarum Virginum acceptabile facito quod offertur. Acceptans viventium vota defunctos in pace refrigera ut qui tuarum Virginum obsequimur patrociniis earum nos sentiamus adiuvari suffragiis. 899
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui sic virginitatem diligis ut tamen virginitatem oderis in qua non fuerit caritatis integritas dato nobis sic obtinere munditiam carnis ut repleri possimus abundantia pacis. Quo tuarum Virginum obtentu et pax in nobis vera permaneat et castitatis munditia coalescat. 899
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum et salutare est nos tibi semper laudes et gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Dominum nostrum Iesum Christum. Cuius munere postquam virgo de virgine prodiit sexus fragilis fit vir lis fragilis efficitur fortis ut in quo fuit peccandi facilitas in eo sit vincendi felicitas et sumat coronam quae meruit poenam. Sumat nempe in progenie quod perdidit in radice ut captiva serpentis conterat nunc serpentem et nunc victrix triumphet quae dudum victa succubuit. Hoc per Christum Dominum Filium Virginis sanctae virgines ac martyres meruerunt ut non Evae essent participes sed Mariae nec corruptae parentis sed incorruptae sociae virginis in Christo maneant Christum diligant et concipiant Christum pariant et in Christo maneant. Quas ille implet utique non corrumpit fecundat non vitiat martyres matresque efficit et integras servat. Quas in tantum postquam virtus ex virgine prodiit fortes efficit ut virili mente veternosi anguis superba colla impolluto vestigio calcent ut ille hostis sub planta nunc Virginum gemat qui primam virginem suadellis mortiferis supplantarat. Dum nihil nunc proficiat tormentis qui prius praevaluerat blandimentis nihil agat poenis qui deceperat prius illecebris dum sexum imbecillem inimicus non superat bellicosus dum fragile corpusculum quod non tormentis caederet sed magis vinceret gemit seseque totiens victum victor antiquissimus obstupescit. Ob hoc Domine dum elatum adversarium ita prosternis redemptum populum consolaris cum inter numerosas sacratissimas virgines tuas has etiam virgines et martyres N. et N. de quarum triumpho gaudet Ecclesia apud te habeamus in omnibus assertrices quas diaboli pariter et saeculi esse voluisti victrices. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 899
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus et Rex regum est Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cui oblatae Virgines placent de pudoris integritate de opens consummatione de passionis certamine de dilectionis integritate. Ille quippe et virginitatis collator et Virginum remunerator est qui Virgo de Maria semper Virgine genitus et Virginum integritatem remunerat et corruptorum vulnera crucis suae vulnere sanat. 900
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Post Pridie Sacrarum virginum excolentes sollemnia haec tibi Domine offerimus holocausta tuam postulantes clementiam ut qui saeptus virginum choris inter lilia pascis super haec libamina Spiritum tuae dirigas sanctitatis ut quod a nobis ob honorem virginum tuarum N. et N. acceperis hoc nobis sumendum ad nostrum criminum indulgentiam largiaris. 900
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus qui virginum agmine saeptus quocumque ieris ab eisdem prosequeris collaudandus quae te illo virginitatis cantico laudant quod electi ceteri audire queunt promere nequeunt te votis supplicibus imploramus ut sic per ea quae nos te exorare docuisti emundes et cantici ipsius canentium numerositati associes ut per compunctionem hic deflendo quae gessimus per dilectionem quoque te Patrem invocemus atque dicamus. 901
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 901
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui martyres suas N. et N. casto sibi desponsavit amore indissolubiliter vos sibi per caritatem associet. Quique in illis virginitatis contulit donum conferat in vobis gratiae complementum. Ut qui virginitatis nunc claretis ex meritis virginum suarum intercessu potiamini gaudiis. Quo etsi sint vobis discretae mansiones per meritum una tamen vos habeat beatitudo post transitum. 901
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 901
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Dicat chorus.… Ad accedentes Gustate et videte 901
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia. 901
Mozarabes virgines plures M2 Mass Propers Post communionem Deus qui omnem virginum gloriam filiarum utique regis intrinsecus esse vis ut testimonium alienae laudis non appetant quas virtus interna laetificat annue nobis harum virginum precibus et humanas laudes fugere et boni opens intra nos testimonium reportare. Quo et virgines persistamus in fide et incorruptam ex hoc capiamus hereditatem. 901
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 901
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 901
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Incipit missa… Officium Miserere nobis Domine alleluia miserere nobis alleluia alleluia 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers In Quadragesim… OfficiumV Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Oratio post officium Miserere nobis Domine miserere nobis et quem tu inspiras bonum quod petimus tribue propitius misericordiam quam ad te semper rogamus. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Proph Oravit Esayas Dominum dicens Domine miserere nostri te enim expectavimus. Esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. (Is 33) 902
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Psallendo Convertere aliquantulum Domine. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers PsallendoV Et repropitiare super servos tuos. 902
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Lc Deus spei repleat vos omni gaudio et pace in se credendo ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti. (R 15) 902
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Ev Dominus Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Petite et dabitur vobis. Querite et invenietis. Pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperietur. (Mt 7) 902
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Lauda Domine exaudi orationem nostram et clamor noster ad te perveniat. 902
Mozarabes Qu missa omnimoda M2 Mass Propers In Quadragesim… Lauda Laudabo nomen Dei mei cum cantico magnificabo eum in laude. 902
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Sacrificium Elevavit sacerdos munera super altare dicens suscipe Deus sacrificium pro populo tuo sanctifica hereditatem tuam alleluia. 902
Mozarabes Qu missa omnimoda M2 Mass Propers In Quadragesim… Sacrificium Offerte Domino mundum sacrificium. 903
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers SacrificiumV Offerte Domino gloriam et honorem. 903
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Kyrie eleison 903
Mozarabes Mass ordinary Et chorus resp… F Christe eleison Kyrie elesion 903
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Post haec flec… Missa Omnipotens sempiterne Deus tuae gloriae maiestati supplici devotione deposco ut omnium malorum meorum vincula solvas cunctisque meis criminibus clementer ignoscas. Et quia me indignum et peccatorem ad ministerium tuum vocare dignatus es sic me idoneum tibi ministrum efficias ut sacrificium de manibus meis placide ac benigne suscipias. Electorumque sacerdotum tuorum me participem facias et de praeceptis tuis in nullo me oberrare permittas. 903
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Alia oratio Attende Domine propitius meae servitutis obsequium et miserere viventium famulorum tuorum vel omnium christianorum ut cunctis eorum sceleribus amputatis ita sint tuae miserationis defensione protecti ut in observatione mandatorum tuorum mereantur esse perfecti. Quatenus et in hac vita universo facinore careant et in conspectum gloriae tuae quandoque sine confusione perveniant. 903
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Post nomina Deus tuorum supplicum vota et nomina quae tuo coram altario conspicis recensere in aeterne vitae libro conscribe. Miserere etiam indigno mihi et peccatori Domine vel omnibus pro quibus te supplex expostulo perpetuamque requiem tribue defunctis famulis tuis N. ut in Abrahae gremio conlocati et nunc penas evadant inferorum et resurrectionis tuae tempore cetibus eos sociari iubeas angelorum. 903
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui caritatis es auctor et pure pacis et dilectionis amator. Suscipe offerentium oblationes et infirmorum omnium fidelium sana languores. Quo te medicante et plenitudinem salutis recipiant et tuis semper sani iussionibus pareant denique obnixius quaeso ut omnes metu territos inopia afflictos tribulatione vexatos morbis obrutos itineribus constitutos suppliciis deditos debitis obligatos vel quolibet merore contritos cunctos indulgentia tuae pietatis absolvat morum emendatio relevet et miseratio cottidiana confoveat. 903
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere omnipotens Deus per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Verum pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem. Qui lavit nos a peccatis nostris et fecit nos regnum et sacerdotes tibi Deo Patri suo ut iustificati in sanguine eius salvi simus ali ira per ipsum. Qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum ut a malis omnibus separati cum iustitia vivamus cuius sacro vulnere sanati sumus. Quique pacificavit omnia per sanguinem crucis suae sive quae in caelis sive quae in terris sunt ut in nomine eius omne genu flectatur caelestium terraestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia ipse est in gloria Dei Patris. Per quem te aeterne Pater et Domine omnimoda intentione deposco per ipsum qui pependit in ligno propter salutem nostram qui factus est mediator tuus et noster ut nos ad te perduceret. Quique nos reconciliavit tibi per sanguinem crucis suae imo qui nobis hanc fiduciam dedit ut omne quod petierimus a te Patre in nomine suo des nobis. In ipsius dilecti filii tui comparis tibi per omnia et coaeterni Domini nostri Iesu Christi nomine te invoco ut omnibus malis meis innocens cunctas maculas criminum meorum abstergens finem delictis meis omnibus hodie ponens ab omnibus tentationibus sordidissimis vanis libidinibus et blasphemiis cor meum eluens atque spiritualibus donis replens et hanc oblationem quam tibi offero ego indignus propter remedia animarum fidelium et pro conversione infidelium atque pro Ecclesia tua sancta catholica quae est in oriente usque in occidentem septemtrione et meridie per universum orbem terrarum in pace diffusa benigne suscipias. Iam tandem Domine exaudi eam clementer sustenta eam in periculis protege in adversis et moderare in prosperis. Ut nihil contra eam praevaleat noxium dum in cunctis te meruit habere propitium. Itinerantium famulorum tuorum N. vel omnium christianorum adoptata desideria gressus perducere iubeas. Aegrotantibus famulis tuis N. vel omnibus fidelibus Christianis infirmis medelam sanitatis impercias. Locum lucis ac refrigerii animabus famulorum tuorum N. vel omnium fidelium christianorum defunctorum requiem tribuas. Nostrumque omnium humilitatem placatus intendas et ubique nos te protegente custodias. Ut eruti ab adversitatibus mundi et hic et in aeternum sanctificati te incessabiliter cum Angelis et Archangelis conlaudemus ita dicentes. 904
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es tu fili Dei vivi quia multum es incomparabiliter pius et inestimabiliter gloriosus. Et ideo tuae pietatis gloriam imploramus et hanc tibi placationis hostiam immolamus. Ut nostras nunc orationes exaudias crimina laxes et peccata dimittas. Vel quicquid a te secundum tuam voluntatem exposcimus velociter et clementer impercias. Quantenus nos a malis omnibus eruas et bonis repleri concedas Christe Domine ac Redemptor aeterne. 905
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Post Pridie Credimus te Domine Iesu Christe nostram esse salutem nostramque redemptionem. Oramus te piissime Pater ut hanc oblationem acceptes atque sanctifices eamque apud tuam clementiam exposcimus digneris concedere et sumentium corda pietate solida a malis omnibus placatus emunda. Aufer a nobis Domine cuncta quae gessimus mala et concede nobis tempora quieta et pacifica. Bella omnia reprime et famem averte clades et omnes aegritudines populo tuo suspende. Mentes letifica captivos revoca confractos reintegra. Navigantes omnes ne pereant salva. Itinerantes in prosperitatem et salutem dirigere dignare frugum abundantiam tribue aerem prosperum concede et iram tuam ob id quod nobis in alimoniam tribuisti ut pius pater procul efficere iube. Ut in unum omnes scientes beneficia tua et agnoscentes mirabilia tua impavido animo conlaudare possimus gloriam tuam. Quo mereamur hic tibi Domine incessabiliter sine offensione servire et vitae aeternae hereditatem percipere sine fine. 905
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Ad confractionem panis Suscipiatur Domine sacrificium nostrum in conspectu tuo ut placeat tibi sicut speravimus in te. 906
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Ignosce Domine qui dum pro aliis rogare te compellor et per immunda labia mea tuam sanctam communionem assume. Miserere mihi Domine mysterii tui secreta tractanti nec indignum me misericordia tua iudices dum pro aliis interpellare permittis ut absolutus a meis delictis et viventium famulorum tuorum. N. vel omnium fidelium christianorum in bonis tribuere digneris. 906
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Postea dicat p… Or Erue libera protege muni salva ac defende nos ab operibus malis stabilire fac in cunctis bonis. Da finem peccatis nostris et requiem omnibus fidelibus defunctis medelam infirmis sanitatem egrotis pacem et securitatem omnibus fidelibus Christianis in hac die vel in omni tempore. Quia tuum est imperium et regnum qui vivis et omnia regis in saecula saeculorum. R\. Amen. 906
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 906
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Benedictio populi Benedicat vos Dominus noster Iesus Christus qui cunctorum est auctor mirificus. Precibus vestris occurrat placatus et bona quae poscitis de sede maiestatis suae conferat pius. Vobis vel famulis suis qui vivitis veniam tribuat in vestris et in eorum peccatis et defunctis fidelibus impertire dignetur locum lucis. 906
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 906
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Dicat chorus.… Ad accedentes Gustate et videte 906
Mozarabes Qu missa omnimoda M2 Mass Propers In Quadragesim… Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam 907
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Communio Repletum est 907
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 907
Mozarabes missa omnimoda M2 Mass Propers Post communionem Corpus Domini nostri Iesu Christi quod accepimus et sanctus sanguis quem potavimus adhereat visceribus nostris aeterne omnipotens Deus. Ut non nobis veniat ad iudicium neque ad condemnationem sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam aeternam. 907
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 907
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 907
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Item missa pro… Officium Respice in me Deus et miserere mei alleluia alleluia 907
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers OfficiumV Da potestatem puero tuo et salvum fac Filium aniclae tuae. 907
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Oratio post officium Veniat super me Domine donum misericordiae tuae et ne in me ira tua desaeviat habeam te in remedium salvatorem quem pro piaculis meis metuo habere iudicem . 907
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Officium Inclina Domine aurem tuam et exaudi verba mea accelera ut eripias me. 907
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers OfficiumV Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut saluum me facias. 907
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Proph Oravit Thobias Dominum dicens. Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium. Et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea aut parentum meorum. Quoniam non obedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et mortem et improperium omnibus nationibus. Magna iudicia tua. Quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te. Et nunc Domine secundum volutatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipere spiritum meum. Quia cum iratus fueris misericordiam facis. Et in tempore tribulationis his qui invocant te peccata dimittis. (Tob 3) 907
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Psallendo Delicta iuventutis meae Deus et ignorantiae ne menineris Domine. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers PsallendoV Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei Domine. 908
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Lc Obsecro vos per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus Sancti ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudea et obsequii mei oblatio accepta fiat Hierosolimis sanctis. Et ut veniam ad vos cum gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum. Deus autem pacis sit vobiscum et cum omnibus vobis. (R 15) 908
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ev Ego sum vitis vera et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis manete in me et ego in vobis. (J 15) 908
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Lauda Miserere mei Domine miserere mei quem in te confidit anima mea alleluia. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Lauda Laudabo nomen Dei mei cum cantico magnificabo eum in laude 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Sacrificium Quid dignum offeram Domino curua genua Deo excelso alleluia. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Sacrificium Sacrificium Deo Spiritus contribulatus cor contritum et humilitatum ne descipias Deus 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Missa Ad tuum altare concurro aeterne omnipotens Deus et prece qua valeo tuam misericordiam pro mea populique salute exposco offerens hoc sacrificium maiestati tuae quod grate digneris ipse suscipere eiusque interventu quia pius es petitioni meae effectum concede. Da menti meae intentionem quae suscipiat profundam bonitatem tuam. Da sic te petere pro populo ut tuo se gratuletur muniri praesidio. Da mihi lacrimas ex tuo affectu internas quae peccatorum possint exsolvere vincula et acquirere gratiam postulatam. 908
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia oratio Audi Deus meus audi lumen oculorum meorum audi quae peto et da quae petam ut audias. Audi me praecantem pro populo tuo et hoc munus oblatum suscipere dignare placido vultu. Concede mihi et pro quibus te peto N. remedium flagitatum. Nam si despicis pereo si respexeris vivo. Si iustitiam meam intenderis mortuos fateor. Si misericordiam respexeris fetentem me suscitas de sepulchro. Suscipe ergo precem quam tibi defero et tribue remedium quod a te expeto. 909
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post nomina Precanti mihi aurem adpone tuam omnipotens Deus et sacrificium accepta muneris huius. Corripe me in misericordia et non in ira. Quod odis in me procul fac a me et in tua voluntate intende in me. Hostem libidinis repelle a me et castitatis spiritum insere in me. Omne vicium mortifica in me et animam meam vivifica in te. Hoc da populo tuo petere ut petitio implacita numquam sit apud te. Hoc praesta quod semper ipse custodias. Offerentium munera sint oculis tuis placita eorumque vota ipse gratanter accepta defunctis famulis tuis. N. requiem tribue ut iudicii tempore alacres ad conspectum gloriae tuae valeant pervenire. 909
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui es pacis auctor et caritatis magnificus dispensator intende cor meum cunctique populi igne caritatis et pacis qua cunctos vepres peccatorum exurat. Non exardescat cor meum in me sed refrigeretur in te. Totum tolle quod nocet ipsum presta quod docet. Tolle nocentia cuncta doce perseverantia bona. Salus esto infirmitati meae et verus suscitator anime meae. Ut ditatus dono tuo merear sociari electorum tuorum consortio. 909
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es tu Domine Iesu Christe qui et iustos aeternitatis praemio ditas et peccatores ne pereant per poenitentiam salvas. Gemitus mei precem placatus intende et postulantibus remedium benignus concede. Praecipitem me esse non sinas sed freno discipline tuae prestringe me. Quod animae est obvium repelle a me et prosperam misericordiae bonitatem largire in me. Ipsud vita mea te habeat sufficientem. Ipsud est sanitas mea te habeat medicinam. Vulnera mea patent tibi medicinam tuam ne deneges mihi. Infusione Sancti Spiritus tui repleantur munera huius sacrificii. Tu es Deus meus salvator et redemptor aeterne. 910