Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Cum venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis. Et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris. Tunc dicet rex iis qui a dextris eius erunt. Venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Sitivi et dedistis mihi bibere. Hospes eram et collegistis me. Nudus et cooperuistis me. Infirmus et visitastis me. In carcere eram et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes. Domine quando te vidimus esurientem et pavimus Sitientem et dedimus tibi potum Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te Aut nudum et cooperuimus te Aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te Et respondens rex dicet illis. Amen dico vobis quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt. Discedite a me maledicti in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare. Sitivi et non dedistis mihi bibere. Hospes eram et non collegistis me. Nudus et non cooperuistis me. Infirmus et in carcere et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes. Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi Tunc respondebit illis dicens. Amen dico vobis quandiu non fecistis uni de minoribus istis nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam. (Mt 25) 801
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers SacrificiumV Consurget Michael princeps magnus et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus et qui ad iustitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stelle in perpetua aeternitate pertransibunt plurimum multiplex erit scientia populo sanctorum alleluia. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Missa Communi voto et affectu connexo superni regis fratres carissimi imploremus aspectum cuius magnitudinis eminentiam humana non potest depromere lingua quia et ipsa cordis receptacula tantilla pensatur ad noscenda supernae maiestatis iudicia. Hoc solum nostro conceditur desiderio ut ad sollemne officium ardenti concurramus ex voto et subnixo genu cordis petamus auxilium nostrae salutis quia ausum nobis praebent suffragia summi nuntii salutaris. Michaelis etenim archangeli hodierni diei sollemne dedicamus et excipimus festum quem devotus populus per ministerium alumnum obtinet immensi regis perfruendo aspectum. Huius nos suffragatione quaesumus Deus summe facito tibi placere cuius famulatum tuo efficis indefesso obsequio permanere ut quem elegisti principem militiae angelorum digneris praelargiri patronum ad tuaendas animas populorum. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Post nomina Recensita Domine tuorum nomina famulorum pietatis tuae imploramus misericordiae donum ut precum nostrarum portitorem tuum nuntium destines Michaelem ut petenda nos congrua doceat et petitionibus nostris ipse tibi intercessor assistat ut vivis impetrando tutelam et defunctis acquirat requiem sempiternam. 803
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Ad pacem Christe Dei Filius qui dissidium pacis quod inter angelos et homines obiecerat nequam ille spiritus pravitatis tuae incarnationis mysterio restaurasti ut illi angeli numquam dilapsi reformatos per te ad gratiam homines conservos agnoscerent quos extorres pridem per culpam sentirent et qui se adorare prius non prohibebant postmodum ne fieret prolato clamore recusabant. Tanto itaque beneficio redempti quaesumus ne amplius in pristino lapsu decepti cadamus sed renovationem baptismi ita fide conservemus et opere ut Sanctorum angelorum tuorum societate semper studeamus connexi manere. 804
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus in sanctis vere in omnibus gloriosus Dei Filius cuius inenarrabilis exstat numerus angelorum quem togatorum immensitas collaudat sanctorum qui Michaeli tuo nuntio primatum gratiae contulisti et populi tui defensorem constituisti quaesumus praesenti in saeculo defensari et ad te post transitum beatorum numero adunari. 806
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Christum Dei Filium cuius testimonio instructi manemus eo quod unaquaeque anima ad suum tutamentum custodem habeat angelum deputatum quaesumus ut assidue nobiscum manente angelo pacis procul efficiatur refuga ille quondam angelus auctor iniquitatis ut corde et corpore purificati ad corporis et sanguinis sui sacramenta mereamur accedere beatificandi. Et sic aurem cordis suis inclinemus praeceptis ut semper ad eum fiducialiter clamemus e terris. 807
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 807
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Alia oratio Ecce fratres carissimi sollemnitas nobis hodie claruit summi nuntii quam olim quondam nostrorum meruit obtinere fides maiorum. Quia cum sit ministerio eminens angelorum non abhorrent animas aestuare nostrorum ut fruantur potius illius intercessione suorumque et sociorum. Nam in conditione omnium creaturarum individua Trinitas quae est una deitas sempiterna maiestas cum conderet angelorum agmina quae primi opens lux est appellata et eminentior angelus cum praeferretur ceteris superba turgidus voluntate et ruit profundior immanissima omni crudelitate. Cuius adversio sicut auctori culpae applicavit interitum ita permansuris in servitute donavit regnum beatitudinis indefessum tantoque solidior aucta est fides manentium quantoque crudelior est facta damnatio delinquentium. Amissa claritate interiit qui humilitatem servare nequivit et sublimis in gloria pollet qui in ministerio perfectior manet. Apostata etenim angelus ab aeterna beatitudine proiectus factus est humano generi insidians inimicus ne locum quem perdiderat gloria humana potiretur fragilis glutinatio plasmae. Prius enim decepit quam sexu fragilem vidit et per illam lethale virus rudi et incauto obtulit viro. Cuius protinus parens culpa iustae damnationis intulit poenam a quo disseminata ex illis progenies obnixe maneret districta. Sed vicit pietas Creatoris et callidis anguis suadellam decipulam et transgressoris admissa piacula. Redemit enim misericorditer quem dudum culpa damnaverat condecenter libero arbitrio heredem contutit caelo quem olim fore beatum plasmaverat in paradiso. Nam quia primus homo conditus angelorum fuerat societate locandus si non fuisset inoboediens factus. Postquam vero suadenti obtemperat et Creatoris iussa relinquit etiam consortium angelorum amisit. Quod quidem iam manet restauratum per Dei Patris omnipotentis Verbum unicum caro factum in cuius incarnatione angeli gloriam cecinerunt et omnes bonae voluntatis consimili laude secum sociandos denuntiaverunt. Horum etenim militia angelorum Michael eminentior manet in officio actionum ut ordinatim dispositi maneant in obsequio Conditoris et vota deferant populi communi omnium Creatori. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est satis dignum et pulchrum est te indivisa Trinitas et unius essentiae discreta personaliter una Deitas collaudare cuius imperio omnis subiacet creatura et creatrici tuae potentiae creditam exhibet obsequellam. Ex quibus nos nimiae exiguitatis pertenues adire cupimus si valere possumus ut a quo creati et recreati consistimus licet non ut debemus quia minus valemus sed tamen in quantum vires suppetunt laudationis munera deferamus. Nam cum Deus Pater cum Filio Sanctoque Spiritu ante saecula cuncta disponens primam in creaturarum conditione angelorum conderet electionem quae utique lucis nomine appellatur cum indefesse lucem luminis perfruitur sed primus in angelis conditus ab auctore suo munere et gloria decoratus dum non ei a quo acceperat deputavit quod pollebat sed suo turgidus sublevatus conatu ruit profundius sub omni quidquid constat esse creatum. Cuius vicem gloriae non superbiae Michael adeptus est cum humilitate ut celsa sublimaretur in arce qui Creatori suo totum quod erat noverat deputare. Nec adhuc infidelis ille apostata angelus se compescuit dudum damnatus et malitiae suae facinore accensus protoplastorum beatitudinem invidendo paene illos subdidit male suadendo quibus a gaudiis paradisi exclusis gavisum se fore arbitrabatur ad sufferenda supplicia sociis acquisitis. Sed rediit in illis affectus pietatis quos gravaverat plasma lutea corporalis ut ipse Creator reformaret ex lapso qui pridem iubens plasmaverat ex limo. Nam quia deceptorem illum ad probationem hominum supernae clementiae pollicetur se permittendum ut augmentato malitiae suae cumulo atrocius prematur divino iudicio. Ad cuius inferendam necem summum nuntium inquit mittere Michaelem ut eius districtius rigore intereat princeps superbiae qui firmatus humilitate et obsequio Conditoris statuit permanere e caelo missus iniquum hostem perimens submittebit in inferno et ipse victor exsultans victori plaudebit a quo victor manebit. Ecce quomodo superbia ruet et humilitas gliscet. Superbia damnata in inferno perimitur humilitas perfecta caelorum gloria sublimatur. Discat quaeso fratres vestra benignitas quantum valet perseverans humilitas quae dum se ad futurum in cunctis subicit Creatori eius auctus nomini participet Conditoris. Michael dicitur Quis sicut Deus eo quod nullus facere audeat quod fecit Deus dum ad bellandas aereas potestates ad vicem Domini mittitur cuius nominis participationem meruit ex adoptione. Attentius fratres carissimi si fas est pensate quantum in imo superbia iacet quantum in summo humilitas pollet nec reor vobis absque munere delatum quod vatum oraculis dudum manet dedicatum. Audite cognoscite cognita bonis operibus decorate sicque vosmetipsos exhibete Dei ministros ut illorum mereamini coetibus adunari quorum devote videmini sollemnitatem excolere. Dominus enim Deus noster consortium nobis pollicet angelorum tantum si ei placeamus de exhibitione bonorum operum. Ipse enim praestat operare digna indignis qui super omnia gloriosus regnat in caelis. Ante cuius conspectum omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare dicentes. 804
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Benedictio populi Benedicat vobis Dominus Iesus Christus Dei Filius rex aeternus et misereatur vestri. Mittat angelum suum sanctum Michaelem principem qui custodiat corda et corpora vestra. Maneat pax Domini nostri Iesu Christi vobiscum ut lumine pacis ambuletis et in numero sanctorum computati eritis. 807
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 807
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 807
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine laudamus Domine alleluia alleluia alleluia. 807
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Post communionem Tuam clementissime Pater supplices exoramus clementiam ut hodierna sollemnia quae pro beatissimi tui archangeli veneratione suscepimus ipse tibi commendes. Et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti ita nobis eius intercessione omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris. 808
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 808
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 808
Mozarabes Sep 30 Hieronymus Mass Propers In festo sanct… Rub 808
Mozarabes Oct 1 Maxima Verissimus Mass Propers Verissimi et M… Rub 808
Mozarabes Oct 2 Leodegarius Mass Propers Leodegarii epi… Rub 808
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Post Pridie Recolentes Christe Deus gloriosae passionis tuae mysterium in quo debellatas aereas potestates triumphare nos crucis tuae vexillo de eorum nequitiis facis quia dum tu caput nostrum sublimaris in cruce obstrusus quondam nobis reseratur aditus vitae. Humanitas quippe tua ex terris assumpta coaeterna facta est Patri et Spiritui Sancto in saecula. Ad te nos cum gemitu proclamamus tibi et vota promimus et moestitias propalamus. Tu enim nosti quae desideramus a quo ex nihilo plasmati manemus nostro nos merito incusamus qui ad te oculos erigere non audemus. Ideo supplices flagitamus ut precum nostrarum portitorem Michaelem archangelum habere mereamur quo te favente pacem fideles obtineant semper. Per hunc temporum quietem et vitae meliorationem. Per hunc catholicae Ecclesiae firmitatem et increduli fidei sanctae percipiant credulitatem. Per hunc pontificalis ordo aucto culmine polleat et sublimatus apice gloriae virtutem meritis antecedat. Per hunc clerus foveat sanctitatem per hunc monachi firmissimam obtineant religiositatem. Per hunc principum moderata in populis iustaque decreta consistant. Per hunc plebium fidelitas catholicae fidei munimine coalescat. Per hunc coniugati continentiam virgines studeant obtinere perseverantiam. Per hunc turgida mens se colliget freno humilitatis per hunc acquirant solamen spei criminibus nimiis disperati. Per hunc ad paenitentiam lapsi ad veniam rei ad misericordiam saevi ad patientiam valiant iracundi. Per hunc vincti absolutionem captivi liberationem viduae habeant defensionem pupilli tuitionem. Per hunc tumentes marinorum fluctus blandum navigantibus praebeant cursum. Per hunc naufragi optatum tranquillumque inveniant portum. Per hunc exsul ad solium valeat remeare suum. Per hunc discordes pacem concordes possideant perseverantiam caritatis. Per hunc infirmi medellam defuncti requiem obtineant aeternam. Et ita per hunc tua pietas beneficia nobis concedat quaesita ut repulsa omnium adversantium illecebra caelesti nos faciat exsultare in patria. 806
Mozarabes Oct 4 Franciscus Mass Propers In festo sanct… Rub 808
Mozarabes Oct 7 Marcus papa Mass Propers Marci episcopi… Rub 808
Mozarabes Oct 7 Marcellianus Bacchus Sergius Mass Propers Sergii et Bach… Rub 808
Mozarabes Oct 9 Dionysius Parisiensis Mass Propers Dionysii socio… Rub 808
Mozarabes Oct 13 Geraldus Mass Propers Geraldi confes… Rub 808
Mozarabes Oct 14 Calixtus Mass Propers Calixti papae… Rub 808
Mozarabes Oct 15 Wulfranus Mass Propers Unfrani episco… Rub 808
Mozarabes Oct 17 Victorinus Mass Propers Victoris marty… Rub 808
Mozarabes Oct 17 Lupus Andegavensis Mass Propers Lupi episcopi… Rub 808
Mozarabes Oct 18 Lucas Mass Propers In festo sanct… Rub 808
Mozarabes Oct 20 Irene de Sellio Mass Propers Sanctae Herena… Rub 808
Mozarabes Oct 20 Caprasius et socii Mass Propers Sancte Caprasi… Rub 808
Mozarabes Oct 21 Ursula et 11000 virgines Mass Propers Ursulae et und… Rub 808
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Eduxit eos Dominus in viam rectam alleluia ut irent in civitatem habitationis 808
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers OfficiumV Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram 808
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Oratio post officium Deus qui sanctis tuis Servando et Germano tantam gratiam in passione dedisti ut insigniter apertum fidei vincerent hostem qui primum spiritualiter in se bella corporis sui devicissent praesta nobis auxilium de tua pietate firmissimum quo muniti atque praecincti et rebellantem spiritui carnem valeamus compescere et nos ipsos intrepidos studeamus bellis spiritualibus praeparare. 808
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 809
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 809
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Quaere in plur… Proph Sancti iter fecerunt per deserta 809
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 809
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Psallendo Anima nostra sicut passer erepta est de muscipula venantium. Laquens contritus est nos salvati sumus. 809
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers PsallendoV Nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israel. Nisi quia Dominus erat in nobis. Cum insurgerent homines in nos forsitan vivos deglutissent nos. 809
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 809
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Quaere in fest… Ev Cum venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo 810
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Lauda O Domine salvos nos fac o Domine bona prosperare alleluia 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Sacrificium Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi alleluia. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers SacrificiumV Cum venerit filius hominis in sede maiestatis suae et omnes angeli cum eo tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Missa Gloriosa martyrum Servandi et Germani fratres carissimi haec dies illuxit in qua ipsorum operatio fructuosa laboris supremo gladii ictu invecta est in supernis. Dominum Deum igitur in eorum passione laudantes rogemus ut qui illorum instructione quamplurima idolorum sacra comminuit nos eisdem intercedentibus calore fidei faciat ampliari. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Lc Iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum. Per quem accessum habemus per fidem in gratia in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quia tribulatio patientiam operatur. Patientia autem probationem. Probatio vero spem. Spes autem nos non confundit. Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est iustus pro iniustis Vix enim pro iusto quis moritur. Nam pro bono forsitan et quis audeat mori Commendat autem Deus suam charitatem in nobis. Quoniam si cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est multo ergo magis iustificati sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus. (R 5) 809
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui sanctis tuis Servando et Germano tantam gratiam in passione dedisti ut insigniter apertum fidei vincerent hostem qui primum spiritualiter in se bella corporis sui devicissent praesta nobis auxilium de tua pietate firmissimum quo muniti atque praecincti et rebellantem spiritui carnem valeamus compescere et nos ipsos intrepidos studeamus bellis spiritualibus praeparare. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Post nomina Unigenite Dei Filius qui melius contritione cordis quam munerum oblatione placaris preces nostras respice effusas pro viventibus et defunctis ut in hoc die quo praedicti martyres pro te vibrantis gladii mucrone desecti sunt utroque a te congrua remedia nobis flagitantibus largiantur. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui martyrum tuorum corpora unius gloriae remuneratione indivise fruentia divisis in regionibus locans et Servandum gaditano situi donas et Germanum emeritensium civibus commodas praesta nobis ut gratiae tuae luce illuminati et corporaliter divisi unitatem retentemus dulcedinis et collecti in unum redundemus munere caritatis. 810
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Pro quo beati martyres Servandus et Germanus corporaliter lacessiti fames vincula carceresque vicerunt. Hos vita felix invictos reddidit in poena humiles in conscientia probabiles in doctrina. Hi praedicant idolorum sacra subverti et solum adorandum Filium Dei. Post primam igitur quam meruerunt de triumphato hoste victoriam rursus ad poenas rapiuntur atque supplicia. Non eos labor itineris non angustatio carceris non totius illatae terruerunt supplicia passionis sed ambo campum fidei constanter aggressi quod mercati sunt fide adepti sunt passione. Exceperunt quippe sacris coruscum cervicibus gladium et pro tuo Deus nomine viriliter animas posuerunt. Sicque parili alternoque mysterio dum divisi sacris illustrant corporibus terras indiviso meritorum suffragio et beneficia largiuntur populis et coronas. Unigeniti tui concedente clementia cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes. 811
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus a quo et Servandus servaturus compos effectus est voti et Germanus germine nobilitatus est fidei. Ambo quippe dum fructibus germinarent iustitiae collatae e caelis reservati victoriae aeternam perducti sunt ad mercedem. 811
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Post Pridie Intende pie Pater in oblatis sacrificiis et benignus aspira precibus nostris. Quique praedictorum martyrum praedicatione idolorum contrivisti funesta haec nostra tui opitulatione sanctifica holocausta. 811
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam In hac tuorum martyrum Servandi et Germani Christe Deus passionis die laetantes oblatis tibi victimis veniam te nostris dare flagitamus offensis poscentes ut qui eorum gladii animadversione non terruisti constantiam nostra eisdem intervenientibus et abluas crimina et suscipias postulata quia te iubente dicimus. 812
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 812
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Benedictio populi Servandi prece Christus Dominus in sui vos nominis timore conservet et Germani obtentu germinare vos faciat semine multiplicato iustitiae. Horum quoque et instrumento floreatis pariter et suffragiis qui divisi corpore indivisae fruuntur praesentia veritatis. Ut ad instar eorum amabiliter vestris divinum suscipiatis cervicibus iugum sicut illi suis pro Domino meruerunt suscipere gladium. 812
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 812
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 812
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia. 812
Mozarabes Oct 23 Germanus Servandus M2 Mass Propers Post communionem Deus filius Christe qui melius contritione cordis quam munerum oblatione placaris respice Deus ad preces serstorum ( sic ) tuorum ut in hoc die quo praedicti martyres Servandus et Germanus pro te vibrantis gladii mucrone desecti sunt utroque a te congrua remedia nobis flagitantibus largiantur. 812
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 812
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 812
Mozarabes Oct 24 Fructus Mass Propers Fructi confess… Rub 812
Mozarabes Oct 25 Crispinus Crispinianus Mass Propers Crispini et Cr… Rub 812
Mozarabes Oct 26 Amandus Traiectensis Vedastus Mass Propers Vedasti et Ama… Rub 812
Mozarabes Oct 27 Vincentius Mass Propers Vincentii Sabi… Rub 812
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers In festo apost… Officium Dabo sanctis meis 813
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Et omnia alia… Oratio post officium Deus qui sanctis apostolis tuis Simoni et Iudae durum martyrii gradum scandere et velle tribuis et posse concedis tu das voluntatis initium tu operi largiris effectum. Exaudi nos famulos tuos et tu nobis da fervende devotionis initium et tribue bone consummationis effectum. 813
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 813
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Missa Sanctorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae carissimi fratres sollemnia celebrantes Salvatori Deo ac Domino nostro exhibeamus sacrificium laudis eique abdita pandamus cordis simul et mentis ut qui in eorum habetur auctor victoria dignetur se pium ostendere precibus nostris. Hi enim sunt carissimi qui inter ceteros sanctorum aggeres in laudibus sunt habendi et colloquiis Domini ac Salvatoris nostri honore praecipue celebrandi qui etsi pro Domino non interiissent sanguine fuso sollemnes haberentur Domini sui doctrinae documento. At cum illis inaestimabilis et ineffabilis Spiritus Sancti datur infusio et Ecclesiam primitivam et instruunt et corrigunt verbo excellentior habetur illorum et mirabilis gloria et eorum laetior et vegetatior sancta Ecclesia suscipit incolenda sollemnia. Sed quantum ad rei magnitudinem et gratiae gloriam spectat parum est et Dominum et Magistrum suum corporaliter cernere et eius doctrinis per orbem universum mirabiliter fulgere quando usque adeo fidei gloria crevit ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. Et quod pro universis facere viderint Magistrum hoc illi faciendo ceteris reliquerint faciendi exemplum. Sollicita igitur in eorum festivitatibus convenire debet fidelium toga et cum studio compunctionis eorum celebrare sollemnia. Excitentur corda suspiriis et mens illorum doctrinis hilarior compungatur in gaudiis. Ut qui tanta valuerunt mirabiliter consequi dignentur nobis iugiter adesse patroni. Et qui mirabiles effecti sunt per Christi doctrinam dignentur meritis tuaeri Ecclesiam. 813
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Alia oratio Magister omnium apostolorum et ducator Ecclesiae Christe convenientibus nobis in honorem Sanctorum tuorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae propitius adesse dignare. Fac nos eorum doctrinae sequaces fac amabiles fac docibiles ut ab eis non inveniamur extorres quos fidei scimus egregios ducatores. Habeat cum illis spes nostra gloriae praemium qui postquam magistri doctrina fulserunt meruerunt obtinere martyrium. Fulgeat Ecclesia eorum doctrina quorum in illa habetur praedicatio gloriosa. Adsint miseris nobis in omnibus adiutores qui Ecclesiae mirabiles exstiterunt doctores. Doceant nos normam tenere iustitiae quorum praedicationibus fulget Ecclesia ut sol et luna. Erigant lapsos ad paenitentiam qui eximii facti sunt per doctrinam. Impetrent peccatoribus scelerum veniam qui doctrinis fundaverunt Ecclesiam. Conferant regibus modestiam virginibus perseverantiam clericis disciplinam laicis continentiam certantibus in fide constantiam qui quasi in mari navem praedicationibus gubernant Ecclesiam. Ut qui illorum victoriis excitati eorum sollemnia celebramus eorum meritis a criminibus absoluti ad te post transitum veniamus. 814
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Post nomina Fidelis Domine in verbis tuis et sancte in omnibus operibus tuis occurre nobis Pius Sanctorum tuorum Simonis et Iudae apostolorum sollemnia celebrantibus. Et qui illis dedisti potestatem eiciendi daemonia per Spiritum Sanctum tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor iustitiae et defunctis post evasionem Erebi sessio beatae vitae. Qui in temporali permanent vita illorum corrigantur doctrinis et qui iam exuti sunt carne illorum meritis mereantur annumerari cum sanctis. 814
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Ad pacem Pax indeficiens Christe et origo dulcedinis qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis dignare hanc amplissimam effundere pectoribus nostris ut non sicut mundus dat pacem pacifici conversantes mandata tua aut per odium aut per oblivionem relinquamus sed in dilectione Dei et proximi radicati in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti ut pacis osculum inter nos decurrens nos pacificos reddat et per pacem ad te venire sine crimine faciat. Dulcedo pacis odii in nobis amaritudinem vincat et caritas multitudinem peccatorum operiat ut pax tua quae tu ipse es exsuperans omnem sensum totius simultatis in nobis perimat vitium et timorem foris mittentis caritatis conferat gaudium. Ut precibus Apostolorum tuorum et Martyrum in pace perenniter custoditi per pacis concordiam habeamur beati. 815
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere gloriosus es in sanctis tuis Christe Deus. Qui pro redimendis servulis passionis ludibria sustines et sustinentes sanctos perpetuitatis decore glorificas dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori et passionum tolerantia quasi diadematum pulchritudine decorari ut mundo dantes repudium te solum et vitae suae et mortis habeant lucem. 816
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Post Pridie Amator et conservator sanctorum omnipotens Pater ecce super altare tuum in honorem sanctorum apostolorum Simonis et Iudae panis et vini ab Unigenito tuo Domino nostro holocausta instituta proponimus eaque Sancti Spiritus rore perfunde deposcimus. Dignetur quaesumus super illa illabi Spiritus Sanctus dignetur illa sanctificata suscipere illorum institutor tuus unigenitus Filius. Ut quotquot ex illis libaverimus non pro praesumptione sustineamus vindictam sed pro voto perfrui mereamur corona. Qualiter Christi Domini nostri Filii tui praeceptis sacrificiis communicantes ad conspectum gloriae tuae perveniamus indemnes. 816
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Omnis conventus Ecclesiae qui tolerantiam et virtutem sanctorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae audistis mentis oculos mecum in intima ducite et quid contemptus mundi valeat pie perpendite. Ecce divitiae dantur et respuuntur ecce vindicandi de persecutoribus licentia conceditur et contemnitur. Et hinc est quod daemonibus imperandi facultas et finitur et obtinetur. Non alias namque diabolus vincitur quam cum mundus cum suis opibus temnitur. Respuamus igitur temporalia ut devicto diabolo praemia possimus perfrui sempiterna. Et orationem quam nos docuit habitator in caelis libere possimus clamare e terris. 817
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 817
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dei Patris Unigenitus Filius qui sanctis Apostolis suis Simoni et Iudae potestatem dedit daemonibus imperandi gratia vos sua protegere et munire dignetur Spiritus Sancti. Et qui illis dedit ut contemptis divitiis temporalem appeterent paupertatem de praesenti et temporali vita feliciter vos duci iubeat ad beatam. Ut qui pro illius amore sanctorum suorum memoriam recolitis coram illo post cum eisdem in caelestibus gaudeatis. 817
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater vere satis aequum et pulchrum est nos tibi gratias agere et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro qui tecum et cum Spiritu Sancto unus in deitate consistens extremis mundi temporibus carnem pro redimendis servulis sumpsit et moriens ac resurgens nobis omnibus patientiae documentum reliquit. Qui sanctos apostolos discipulos suos ad praedicationis officium eligens patienter et humiliter docuit eisque sustinendo iniurias perfidorum patiendi norman monstravit. E quibus sunt isti quorum festa celebramus sancti Simon et Iudas qui et doctrinis veraciter sunt edocti et patientiae virtutibus mirabiles inventi sunt et perfecti. Qui daemonibus in idolis silentium ponunt et iterum ad derisionem pontificum idola colentium idola loqui praecipitant. Qui futuram esse pacem mundorum nuntiant et patienter stultorum contradictiones sustinent. Qui verbo daemones ligant et stultorum hominum iniurias tolerant. Qui per patientiam ne aliquid mali irrisores et adversarii paterentur exorant et Christi sequentes vestigia non malum pro malo reddere sed inimicos debere diligere praedicant. Qui caelo iam divites terrenas et terrenorum divitias spernunt et spiritu pauperes et beati has pauperibus distribui suggerunt. Omni gladio ancipiti penetrabilior amor Christi quis vel eorum qui sensu vigent hominum te eloqui possit Quis de omnibus quae in hominibus operaris vel pauca verbis texere valeat Tantus et talis es ut totus dici minime valeas et tamen de te per omnia silere prohibeas. Ex hominibus illico angelos facis et de temporalibus quam subito ad aeternum transducis. Ecce isti nostri apostoli sancti Simon et Iudas electi de mundo in mundum quasi mundum non noverint currunt et necessaria vitae retibus et mercimoniis requirentes traditas sibi divitias spernunt et non temporaliter divites sed pauperes fieri eligunt. Ad extremum ne alii moriantur ipsi feliciter mori cupiunt et Christi et Domini exempla sequendo in virtute potentes persecutoribus cedunt. Mortui pro Christo et vindicanda veritate feliciter vivunt et cum omnium turmis cum caelorum virtutibus exsultant et incessabiliter exclamant et dicunt. 815
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 817
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 817
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia. 817
Mozarabes Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Post communionem Deus sub cuius altare sanctorum apostolorum Simonis et Iudae animae placide requiescunt et stolam candidam caritatis accipiunt nos quoque famulos tuos in commilitonum numero fidelis promissor adiunge. Ut vita saltem nostra perveniat ad misericordiam si mors non pervenerit ad coronam. 818
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 818
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. 818
Mozarabes Oct 29 Eustachius Mass Propers Eustachii et s… Rub 818
Mozarabes Oct 30 Victoria de Benamarin Mass Propers Bellum de Bena… Rub 818
Mozarabes Oct 30 Claudius Legionensis Mass Propers Claudi et soci… Rub 818
Mozarabes Oct 31 Quintinus martyr Mass Propers Sancti Quintin… Rub 818
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers In festo Omniu… Officium Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectione aeterna. Et requiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis alleluia. Et aeternitas temporum praeparata est eis alleluia alleluia. 818
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers OfficiumV Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram 818
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Oratio post officium Deus qui sacra omnium sanctorum tuorum pectora tanto fidei ardore flammasti ut carnis tormenta contemnerent dum ad te vitae auctorem toto vigore animi festinarent exaudi preces nostras et praesta ut frigescat in nobis viciorum inimica dulcedo et ferveat in nobis tuae caritatis infusa dilectio. 818
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 818
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 818
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 819
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Psallendo Sancti tui Domine sicut palma florebunt plantati in domo tua Domine. 819