Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers PsallendoV Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo altissime 819
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 819
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Lc Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortatione quae operatur in tolerantiam earundem passionum quas nos et patimur et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis. (2K 1) 819
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 820
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Lauda Gaudete iusti in Domino rectos decet laudatio 820
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Sacrificium Mirabilis Deus in sanctis suis. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus alleluia alleluia. 820
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Missa Omnium sanctorum prelatis meritorum titulis in honorem nominis Christi fratres carissimi solemnia celebremus. Hi sunt enim a Deo Patre ante constitutionem mundi praedestinati atque praesciti quorum sanguis adeptus antequam fusus. Hi sunt qui nunc in locis beatorum inter palmas immarcescibilium coronarum amicti stolis perennibus praemiorum gaudiis caelestibus perfruuntur in regnis. Sumentes insignia quae divino perceperunt ex munere dona. Non enim conscientia nostra pro illis audaciam sumit orandi sed illos pro nobis excubantes optat audiri. Ut etsi palmam non meremur in gloria vel vitam habeamus in venia. 820
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Proph Ecce ego Ioannes vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quatuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari dicens Nolite nocere terrae et mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Ex tribu Iuda duodecim millia signati. Ex tribu Ruben duodecim millia signati. Ex tribu Gad duodecim millia signati. Ex tribu Asser duodecim millia signati. Ex tribu Neptali duodecim millia signati. Ex tribu Manasse duodecim millia signati. Ex tribu Simeon duodecim millia signati. Ex tribu Levi duodecim millia signati. Ex tribu Isachar duodecim millia signati. Ex tribu Zabulon duodecim millia signati. Ex tribu Ioseph duodecim millia signati. Ex tribu Beniamin duodecim millia signati. Post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolis albis et palme in manibus eorum. Et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno. Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum dicentes Amen. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. (Ap 7) 818
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus videns turbas ascendit in montem. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens. Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati eritis cum maledixerint vobis et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis. 820
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Alia oratio Agnoscentes Domine quid laudis sanctis tuis dederis quidve virtutis. Illos auctores rogamus ad veniam quos tibi familiares scimus ad gloriam. Illis indulgentiam credimus ex supplicii poena quibus te novimus ex hostibus indulsisse victoriam. Illos sequimur pro misericordia qui te secuti sunt pro corona. Ut per ipsos recipias intercessionis officium per quos insinuas devotionis exemplum. Ut non punias reos dum non repudias advocatos. Ut peccatoribus parcas dum martyribus nihil excusas. Ut indulgentiam largiaris in perditis dum amicitiam impertiris in sanctis. Ut intercessionis fortes habeat patrocinium quos confessio fideles habuit ad triumphum. 821
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Post nomina Si nos Domine in oratione nostra mali operis facta non premerent difficilem obtinendi viam preces quas findimus non haberent. Sed necesse est impossibile esse quod petitur quibus sit contemptibile quod iubetur. Nam tibi iniquitas abrogat quod praestare tua Deitas non laborat. Votorum nostrorum stadia vincunt negotia meritorum. Non habet efficax desiderium qui sit pervicax ad reatum dumque res peccato plena nos cruciat non habet fides opera vacua quod exspectat quae etsi sit confessa quod crederet non tamen operata est quod placeret. Sic nempe agitur ut dum observat instituta quod didicit non accipiet improvida quod poposcit. Da Igitur Domine ut dum in omnium sanctorum sacro altario hostiam immolamus nobis proficiat ad salitem et definctis fidelibus ad quietem. 821
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Ad pacem Adestote Dei testes regni heredes Christi comites diabolique victores. Qui servorum conditione mutata amicorum familiaritate suscepta regni caelestis beatitudinem meruistis. Venerantibus favete supplicibus in salutem credentium potentiam merite sanctitatis ostendite. Nostrum est officium probare quod colimus vestrum obtinere suffragiis quod rogamus. Vobis proinde apud Deum intercedentibus populis donetur divina cognitio et pacis integerrima plenitudo. 821
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine Deus noster. Qui sacras tuorum sanctorum passiones toties triumphorum laudibus innovas quoties annuis vicibus representas. Ut in conversatione gestorum populi fidelis intentio dum ammonetur celebrare quod creditur videatur sibi expectare quod legitur. Seminatur incoruptione incorruptione fructificatur. Honore proficit quod dolore deficit. Vivit festivitati quod periit questioni. Persequentis impietas non resurgit vincentis felicitas non senescit. Sevitie non redditur iteratio gloriae non infertur oblivio. Crudelitas vitae confunditur credulitas coronata laudatur. Hoc de Christo omnes sancti velut de capite membra traxerunt mortificata sibi semel morte pro morte ut qui propter ipsum animam ponerent cum ipso beatitudinem non finirent. Cui merito omnes angeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. 822
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui omnium sanctorum passionem ponit ad cultum perducit ad primum. Porrigit ad exemplum proponit ad fidem glorificat laude exornat honore. Ut illorum mors dedicetur in laudibus quorum fuit vita commota virtutibus. Ut mentis adscribantur laudi quorum vita confixa est cruci. Ut quod perierat passione reviviscat in laude. Et quod affectum est contumeliis dedicetur obsequiis. Ut perpetuus vivat honor in sanctis et merces in miseris. Cum quicquid omnibus sanctis impenditur ad honorem obsequentibus proficiat ad salutem. 822
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Post Pridie Deus cuius beneficii est fides sanctorum atque victoria quem in omnium sanctorum passiones colimus quia in illorum fide te praedicantes dum eorum merita complectimur tua dona veneramur adesto cunctis intercedentibus in huius litatione sacrificii qui illorum certaminibus adfuisti. Ac tribue precibus nostris ut quorum praestitisti nos celebrare festa insignia per eorum nos facias ambulare vestigia. 823
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Tribue nobis Domine veritatis apprehendere viam et dimicandi tenere audaciam. Ut qui sanctorum festa excolimus per sanctos tuos te interpellare valeamus. Quo per eos te nobis parcendum ostendas per quos nobis affectum te rogandi insinuas. Ut effectum largiaris e caelis cum ad te cum gemitu proclamaverimus e terris. 823
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 823
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui invictus victor in suorum sanctorum extitit passione pietate solita vos adiuvet in labore et consoletur in munere. Efficiatque vos sibi in conversatione placabiles qui illos reddidit in certamine victores. Ut quorum festa nunc venerantes excolitis cum eis partem in caelestibus habeatis. 823
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 823
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 823
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 823
Mozarabes Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Post communionem Deus caritatis atque concordiae te per intercessionem omnium sanctorum tuorum deprecamur ut sicut illis triumphum victoriae praestitisti ita in nobis ignem tui amoris et sinceritatem cordis ipsis suffragantibus largiaris. 823
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 823
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 823
Mozarabes Nov 8 Omnes Sancti (Octava) Mass Propers Octava omnium… Rub 824
Mozarabes Nov 8 4 coronati Mass Propers Quatuor corona… Rub 824
Mozarabes Nov 9 Theodorus martyr Mass Propers Theodori marty… Rub 824
Mozarabes Nov 10 Mennas Mass Propers Mennae martyri… Rub 824
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers In festo sanct… Oratio post officium Iesu Deus noster et Domine qui illustrem meritis Martinum confessorem atque pontificem ita fecisti sapientiam custodire ut in gloria mereretur et in iucunditate consistere da nobis verae sapientiae intellectum et sanctae operationis studium. Ut pauperibus praerogantes substantiam facinorum nostrorum et evadamus vindictam. 824
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 824
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Missa Immensum praeclarumque et omni laude dignissimum nomen Dei Patris omnipotentis fratres carissimi suppliciter exoremus ut hodierna sollemnia quae pro sancti ac gloriosissimi pontificis sui Martini evocationis veneratione suscepimus ipse sibi commendare dignetur. Tribuatque ut sicut illi hodierno quondam die pro innumeris abstinentiae vel confessionis suae virtutibus caelorum regna patefecit nobis quoque pro innumerabilibus peccatis consuetam misericordiam largiatur. 824
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Alia oratio Eminentissimum nobis omnipotens Deus hunc diem venerabilem ac plena admiratione dignissimum sacerdotis tui Martini transitus consecravit. Qui exutus corpore caelum quod quaesivit in opere invenit ex munere qui saeculum calcavit vitiis regnum tuum intravit in gaudiis reddens tibi animam qualem dederas qualem feceras ex lavacro qualem tibi placere dixeras ex praecepto. Qui in pubescentis aetatis exordio iam tibi in adolescentia senescebat prius se perfectione quam professione monstrando ut ante rem sanctitatis impleret quam speciem religionis assumeret. Qui in frigore pauperem vestiendo amore tuo caluit et tibi vincebat miles alienus et tibi militabat victor iam tuus sic praeveniente gratia conscientiam ut nondum videretur elotus probaretur assumptus. Dignus valde cui te pro misericordia revelares ut et tantum munus virtute cognosceret et virtus remunerata plus cresceret cui cooperante gratia tua hoc fuerit instituere quod curare et per abundantem quam per te faciebat mirabilium suorum diversitatem magis familiare habuerit exemplis docere quam litteris. Qui in se crucis tuae rigore suscepto ita tibi verus cultor assisteret ut laudis tuae causas vitae meritis ampliaret idoneus quippe cui te per sacerdotii dignitatem Ecclesiae spem populorum salutem singularem quoque virtutem committeres familiarem. Qui per arduum continentiae fastigium et amicum tuae gratiae blandimentum futurorum praescius noveras in eo mentem humilem rem potentem. Hic igitur Deus tuum prece populum salvet qui tibi placuit opere iustificetque peccatores in vita qui iustificatus pervenit ad gloriam. Impetret ut a te non puniamur de nostris qui abs te meruit coronari de propriis. 824
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Ad pacem Multis coram te Deus Pater exsultantes in laudibus confessoris tui Martini hodierno die obitus memoriam facimus doctrinae recolimus operum memoramus. Qui licet totum vitae suae cursum gloriosa decoraverit pace finem tamen ineffabili caritatis bono reddidit et probabilem et illustrem cum vicinum sui cernens terminum finis pacem inter se discordantibus restituit clericis quo ad aeternam continuo vocaturus hereditatem exemplo Domini tenendam suis pacem discipulis commendaret. Huius ergo viri suffragiis pelle a nobis Deus quidquid iugulat pacem quidquid suscitat litem quidquid dividit unitatem et dona ut eidem consortes simus in praemio cuius hic dilectionis edocemur exemplo. 826
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Post Pridie Placeat tibi Domine quod offerimus et sanctifica quae tibi sanctificanda litamus ut in hoc die quo beatissimus praesul Martinus glorioso transitionis evocatus est obitu donetur a te nobis omnibus indulgentia peccatorum. 828
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus qui animam viri sancti ac confessoris tui Martini soluta carnali compage caelesti collocasti in requie ut tuorum consors exsisteret angelorum qui vita calcaverat mundum essetque paradisi possesor qui eremi exstiterat habitator haberetque caelestis gloriam vitae qui increpato diabolo triumphaverat in morte. Tu nos praedicti viri obitus memoriam celebrantes actu placabiles cogitatione facito esse felices quo nec opere nec cogitatione sordentes et corde et lingua proclamemus ad te ita dicentes 828
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 828
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui per confessorem suum Martinum pacem discordanti restauravit ecclesiae faciat vos eodem intercedente omni peccato carere. Quique illum exprobrantem Zabulum admirabili glorificavit in transitu iustificet vos propriae vocationis in exitu. Ut in eius sinu post obitum receptos vos gaudeatis quo idem se recipi patulis praedixit oraculis. 828
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Post nomina Deus qui mirabilis es in sanctis tuis cuius cultui deputatur quidquid amicis tuis honoris impenditur intenta oratione te poscimus ut hunc diem quem sancti et incomparabilis viri Martini illustravit excessio prosperum nobis et posteris in rebus nationum propitiatus indulgeas tribuasque ut cuius veneratores sumus imitatores effici mereamur. Hunc etiam virum quem caelicolis adnumerandum martyribus aggregatum aetatis nostrae tempora protulerunt iubeas auxilium nostris ferre temporibus. Dubium enim non est quod sit martyr in caelo qui fuit confessor in saeculo cum sciatur non Martinum martyrio sed martyrium defuisse Martino. Oramus te Domine ut qui tantum potuit tuis se aequare virtutibus ut vitam mortuis redderet dignetur etiam defunctorum spiritus consolare qui potens fuit mortuos suscitare. 825
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est vere aequum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus in depositionis anniversaria commemoratione sancti Martini episcopi et confessoris tui. Quem pro pietate tua et servitute sua tam beatum labore quam munere inter sanctorum omnium florentissimas legiones ac felicissimos martyrum choros et illustres eminentium seniorum cathedras dextri ordinis locum tenere confidimus. Quia bona arbor bonos fructus facit et bonus homo de bono thesauro cordis sui bona profert cumque in eodem evangelio ipse docueris Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Hunc ergo inter iustos iuste numerandum testantur facta per saeculum signa post transitum opera dum vixit mirabilia postquam recessit cum praesertim ad unum sanctitatis culmen diversos mittat ascensus. Non una est virtutum via quae gloriae tuae ducit ad regnum. Quid enim minus est crucem ferre per tempora quam mortem subire per vulnera Quid inferius est mundum vincere quam gladium non timere Cum plus luctaminis habeat diuturnitas crucifixi quam celeritas interempti. Quid supereminet affectus maturius comsummatus quam diutius custoditus Non distat propter te mortificatus a mortuo cum in utroque sit gloriosum et abuti velle quod placeat et uti nolle quod liceat. Pugnam sustinere sine defectu an coronam rapere sine metu Propositum non mutare sub spatio an implere desiderium sub momento Par est ut credimus illecebris non acquiescere per rigorem quam suppliciis non cedere per dolorem. Ubi aequalis in dilectione animus est percussor deest fidei non confessor. Voluit triumphare dum militat qui militare non destitit dum consummat. Inter carnales poenas et spiritales insidias laboriosius est hostem occultum superare quam publicum quia non sit levius semper sperare quem caveas quam non formidare quem videas iugiter in procinctu providere cautelam quam fortiter in congressu servare constantiam. Non interest in angustia vivere serviturum aut in poena deficere feriendum cotidie declinare quod decipiat aut cum compendio ambire quod finiat. Postremo in agone martyrum ad destruendam fidem hoc semper proponitur quod horreat hic semper quod delectat. Ibi tormenta terrori hic etiam blandimenta discrimini. Ibi homo nititur expugnare per amara hic diabolus illaquare per dulcia. Ibi mors securitatem praestat hic securitas mortem facit. Ibi alienae irae impietas hic propriae naturae mobilitas inimica est. Sed in his omnibus nihil sibi sine adiutorio tuo arroget humana fragilitas. Tuis muneribus debet unusquisque deputare quod vicit quia tuis viribus portavit uterque quod pertulit. Horum tu verus arbiter Deus quos propter te nos supplices tui quaesumus ut sicut illi tibi accepti ita nos illis mereamur esse suscepti. De quibus hoc nobis sufficit credere quod una amoris tui causa per diversa merita discreto vel fine vel tempore feliciter afflicti veraciter probati potenter praediti clementer assumpti et aequaliter sint beati. Per ipsum cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes 826
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui solus servientium sibi et primordia consecrat et fines glorificanter exornat. Qui illorum commendat exitum signis quorum vitam ambitio exornaverit sanctitatis quique huius confessoris sui ita est glorificatus in opere ut non pateretur eum confundi inimicis in porta loquentem. Hic quippe vir cuius mundo vita in testimonium discipulis exstitit in exemplum vidit eminus se obviante consistere adversarium quem eo apertis oraculis exprobavit quo se continuo in sinu Abrahae recipi veridica inspectione praescivit. Hunc tu Deus summe coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue quem dono gratiae tuae et vita illustrem et mortis interminatione constituisti insignem. 828
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 829
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 829
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 829
Mozarabes Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Post communionem Deus perennis salus beatitudo inestimabilis da quaeso ut qui ineffabli munere tuo sancta ac beata sumpserunt sancti ac beati esse mereantur. 829
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 829
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 829
Mozarabes Nov 12 Aemilianus abbas Mass Propers Aemiliani abba… Rub 829
Mozarabes Nov 13 Brictius Turonensis Mass Propers In festo sanct… Rub 829
Mozarabes Nov 14 Theodorus martyr Clementinus Mass Propers Clementini et… Rub 829
Mozarabes Nov 15 Eugenius Toletanus Mass Propers In festo sanct… Rub 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Dabo sanctis meis 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Require in omn… Oratio post officium Laudamus te Domine 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Quaere in comm… Proph Iusti imperpetuo vivent et apud Dominum 829
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Psallendo Sancti tui Domine sicut palma florebunt plantati in domo tua Domine 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers PsallendoV Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo altissime 829
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Lc Nolumus vos ignorare de tribulatione nostra quae facta est in Asia. Quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tederet fios etiam vivere. Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Domino qui suscitat mortuos. Qui de tantis periculis eripuit nos et eruit in quem speravimus quod et adhuc eripiet adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis per multos gratie agantur pro nobis. Nam gloria nostra haec est testimonium conscientie nostrae. Quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis sicut et cognovistis nos ex parte. Quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi. (2K 1) 829
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Quaere in fest… Ev Videns turbas ascendit in montem 830
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 830
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Lauda Gaudete iusti in Domino 830
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Require in fes… Sacrificium Mirabilis Deus 830
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Missa Generalibus sanctorum exemplis ac beatorum martyrum Sperati vel comitum eius magisteriis eruditi aeterno regi Domino fratres carissimi supplicemus ut nobis quoque fidei calore concesso praestet etiam semper de inimicis nostris ferre triumphum. Eorumque nos quaesumus tu Deus Pater omnipotens imitatores efficias quibus et victoriae palmas et immortalitatis aeternae dedisti coronas. 830
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Alia oratio Dignanter ad te Domine repetitas preces revolutae supplicationis admittas in hac quaesumus sanctorum martyrum tuorum Sperati vel comitum eius celebritate benignus indulge. Ac praesta precamur omnipotens Deus ut quidquid totius orbis Dominus palmo mensus amplecteris excelso etiam virtutis tuae brachio propitius tuaearis. 830
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Post nomina Martyrum tuorum Domine virtutibus congaudentes ... in pace refrigeres 830
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Ad pacem Quoties in tuis laudibus Domine martyrum tuorum Sperati vel comitum eius passionum deferuntur insignia humanis toties occurrunt votis te miserante subsidia. Petimus ergo ut eisdem intercedentibus pacem tuam nobis dones in terris quam illi se gaudent te largiente possidere in caelis. 831
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Domine nos in tuis laudibus iugiter exsultare tibique semper gratias agere. Qui tantum fidei robur Martyribus Confessoribus Virginibusque tuis largitus es ut impressis flammis corporibus non cederent virili animo poenarum ergastula vincerent et inde ultricia abdicarent tormenta unde sibi praeoptatam iam cernebant victoriam. Tantus est amor nominis tui Domine ut nihil ille mortis praevaluerit apparatus nec cesserit illata poena tortoribus. Non laceratum ferro corpus animos fidelium inclinavit non scissum sulcis latus fidem professam virtutis exclusit nec illis sanguinis fluxus ungularum stridore provocatus vocem supplicantis exegit. Haec est tuorum Martyrum Virginumque corona et virtutum caelestium palma quoniam fortiora sunt vulnera militum tuorum quam carnificum. Precamur ergo Domine Deus noster ut qui eorum virtutibus triumphum gloriae praestitisti nostris semper precibus placatus occurras. Ut nos quoque te laudemus in terris sicut illi iugiter laudant in caelis ita dicentes 831
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus semper et benedictus tu Domine Deus omnipotens quem praevidebant Sanctus Speratus et socii eius in suo conspectu qui a dextris eis fuisti ne umquam commoverentur. Te laudant indesinenter omnis exercitus angelorum. 831
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Post Pridie Mirabilem te in Sanctis tuis Domine confitentes ac resurrectionis Domini nostri Iesu Christi gloriam praedicantes per eorum te deprecamur piissimas preces quos in agone certaminis reddidisti victores ut de illo invisbili ac profluo fonte quo illi vitam aeternam potare non cessant spiritum sanctificationis emittas qui oblatum hoc sacrificium caelesti rore pinguescere faciat. Quod dum a te Domine sumpserimus sanctificatum tuoque munere fuerit visceribus nostris infusum omni nos benedictione refectos atque ab omni onere peccatorum absolutos nos semper sentiamus et liberos. 832
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Peccatorum nostrorum conscii fratres carissimi suffragia sanctorum martyrum Sperati vel comitum eius instanter quaeramus. Et qui divino pro nostris meritis videmur egere auxilio omnes pariter clamemus atque dicamus. 832
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 832
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Benedictio populi Benedictio vos Domini comitetur semper in terris quae suorum martyrum Sperati vel comitum eius animas assumpsit in caelis. Quod ex ore nostro in officium benedictionis egreditur sanctorum meritis in vos divinitus compleatur. Quique ad hanc sollemnitatem hodie devotissime convenistis optata vobiscum gaudia reportetis. 832
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 832
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 832
Mozarabes Nov 16 Speratus M2 Mass Propers Post communionem Propitiare Domine supplicationibus nostris et exemplo martyrum tuorum Sperati vel comitum eius flammam in nobis accende caritatis. Et quorum nos iubes esse imitatores ita praesta esse participes. 832
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 832
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. 833
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers In festo sanct… Missa Beatissimi Aciscli magnam sollemnitatem fratres carissimi celebrantes divina omnipotentiae maximas exsolvamus laudes post triumphum sui martyris grates et pro nostro certamine feliciter consummando pari affectu fundamus humillimas preces. Ejusque largissimam bonitatem suppliciter obsecremus ut sicut ei non solum contulit meriti dignitatem verum etiam martyrii incommutabilem tribuit caritatem ita etiam nos quos adoptionis suae gratissimo munere decoravit iustitia indutos faciat eius assequi dignitatem. Et peracto luctamine mundi indulgentiae beneficio concedat nitorem caritatis perpetuae adipiscere. Atque sicut eius muneris ut vitae huius ille praemia contemneret dum futurae perennem gloriam affectaret ita ipsius sit gratiae ut temporales corde fixo illecebras respuamus et sempiterna gaudia feliciter expectemus ut huius martyris apud Deum suffragiis muniamur ex cuius festivitate gloriosum incarnationis divinae inchoamus celebrare adventum. 833
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Alia oratio Sempiterne atque in sanctis gloriose et admirabilis Deus respice quaesumus huius fidelis populi tui religiosissimum conventum in recordationem tui martyris Aciscli ad laudandum te unanimiter congregatum. Et cunctorum qui prospicis votum placidum accommoda paternae pietatis affectum. Reple singulorum corda dono spiritus principalis et a cunctis expelle vitium infructuosi timoris ut pro veritate discamus indubitanter animas ponere et ad caelestem gloriam obtinendam totis viribus festinare. Haec vero pura libamina sacrificii salutaris sereno obtutu respiciens ita nostris oramus precibus semper adesse digneris quo et pro obsequiis martyris tui Aciscli largus nobis remunerator exsistas et in die adventus tui faciem tuam nobis placatus ostendas. 833
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Post nomina Quam admirabilis est hodie Domine in oculis plebis tuae martyris Aciscli palma victoriae dum gloriosus hic dies festivitatis eius et adventus tui laudabilis exornatur et passionis ipsius titulis illustratur. Pro quo quaesumus Domine clementiam tuam ut effusus eius cruor tam offerentibus quam defunctis obtineat criminum veniam et adventus gloriae tuae illustret pectora nostra. 834
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Ad pacem Pax tua Domine quaesumus servetur in famulis quae olim est habita plenissime in electis. Ut sicut per eam sanctus martyr tuus Acisclus et dilectione adventus tui flagrabat et passionis illatae verbera sustinebat ita quoque nos per eam et carnalium vitiorum illecebras evincamus et adventum incarnationis tuae devotionis mentibus celebremus. 834
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Sanctus Illatio Aequum et iustum est dignum et pulchrum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui sancto suo geminam Acisclo coronam donavit dum in eo et meriti honorem et martyrii dignitatem mirabiliter consummavit. Qui secutus est ingressu impigro Dominum Salvatorem et impios contempsit furore sacrilego saevientes. Currebat enim alacer per metas saeculi blandientis ut apprehenderet bravium perpetuae claritatis. Toleravit exilia sustinuit opprobria tantum ne fraudetur caelesti victoria. O beata passio sancti martyris qui caput calcavit tortuosi serpentis et hostiam obtulit sui beatissimi sanguinis. Elegit caput mortalibus membris infixum abscisioni subicere quo posset capiti sempiterno suum caput infigere et cum ceteris sanctis sanctam Domino gloriam decantare. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. 834
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui beatum martyrem suum Acisclum et virtutum floribus exornavit et passionis gloria exstulit. Quaesumus igitur Deus Pater ut eo suffragante detur nobis perseverantia bonae vitae ex cuius festivitate moris nostri est adventus Filii tui gloriam in laudibus inchoare. 835
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Post Pridie Oblatum tibi hoc sacrificium illustratione quaesumus adventus tui omnipotens Deus sanctificetur. Quo mereamur omnes qui hunc diem martyris tui Aciscli annua celebritate excolimus nostrorum criminum veniam eo suffragante percipere et horum perceptione libaminum mundati a crimine regnum tuum admirabiliter praestolare. 835
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Omnes nos qui terribilem adventum tuum Domine expectavimus refoveat et confortet ille veritatis spiritus quo martyr tuus Acisclus ad subeundae passionis certamen est roboratus. Ut sicut idem martyr tuus eodem spiritu in se permanente post consummatum supplicium meruit consortium beatorum ita nos eodem nunc pro nobis interpellante mereamur nostrorum obtinere veniam delictorum cum his quibus nos docuisti verbis exclamaverimus e terris. 835
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 835
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Benedictio populi Omnes qui beati martyris Aciscli festum excolitis et divinae incarnationis mysteria amodo celebranda in laudibus inchoatis benedicamini dono spiritus principalis. Amor adventus Dei emaculet vos ab omni delicto quo possitis post transitum martyris adunari consortio. Ut celebritas adventus Domini vos exuat a crimine et obsequium martyris aeternam vobis praeparet mansionem. 835
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 835
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 835
Mozarabes Nov 17 Acislus Victoria Mass Propers Oratio plurimo… Rub 836
Mozarabes Nov 18 Martinus Turonensis (Octava) Mass Propers In octava sanc… Rub 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers In sancti Roma… Officium Sanguinem iustorum requiram ego dicit Dominus et habitabo cum eis in regno meo alleluia alleluia 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers OfficiumV Iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum. 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers Oratio post officium Laus tua Domine in ecclesiis Sanctorum personet et fidelium pectora in te semper exsultent. Ut dum pro debito exsultant merito sancti laetentur in gaudio fideles populi. Quique vero laudem in tuo honore depromimus cum sanctis tuis promissa gaudia impetremus. 836
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers Quaere in fest… Proph Vos omnes sancti Dei vocabimini ministri Dei nostri 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers Psallendo Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers PsallendoV Probasti nos Deus sicut probatur argentum posuisti tribulationes in dorso nostro. 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers Quaere in fest… Lc Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo 836
Mozarabes Nov 18 Romanus Caesariensis M2 Mass Propers Ev Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis quia saturabimini. Beati qui nunc fletis quia ridebitis. Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis. Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est in caelis. Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus multis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. 836