Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post Pridie Haec hostia panis ac vini quae a me indigno tuo sunt imposita altario regalibus sedibus tuis aeterne omnipotens Deus intuere vultu placabili et benedic per manus angeli gloriosi. Accipe conversionem fletus in sacrificio acceptabili tuo et contritum fac cor ut suspiret in vulnere suo. Medicinam qua sanetur infunde et non deseratur vulnere. Sicque iugis petitio te medicum flagitat verissimum in quo nulla ambiguitas de suscepto quos suscipis cura quos curas sic contine ne dimittas. Ad exorandum clamor meus invalidus est sic eum suscita quod perveniat ad te. Crassam nubem sine de pectore ineo et sereno intuitu hominis nubilum rumpe adversum me. Ut sanatus per gratiam tuam merear tibi laudes persolvere placitas. 910
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere omnipotens Deus. Qui cum Domino nostro Iesu Christo Sanctoque Spiritu verus in Trinitate permanes unus. Qui humanas mentes ita igne tui amoris accendis ut fideliter a cunctis queraris. Doce me Domine patientiam ad sustinendum cuncta adversa. Doce me Domine scientiam scripturarum ut sic loquar ne superbiam sic taceam ne torpescam. Sic contine ut non cadam. Sic constringe ut numquam dimittas. Placita tibi sunt haec sacrificia eaque manu angeli tui ipse sanctifica. Populum tuum Deus ut bonus pastor guberna et famulorum tuorum. N. requiem dona et peccatorum vincula resolve gratia tua. Atque erutum a sordibus peccatorum collegio fac coheredem Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare ita dicentes. 910
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad confractionem panis Domine ne ponas mala mea coram oculis tuis. Quia gravia sunt onera mea precor te Domine miserere mei. 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Agnoscens omnipotens Deus flagitia quae gessi vulnera tibi ostendo cordis contriti. Si mala mea respexeris thartharea vix tormenta sufficiunt. Si pietate intenderis solita poteris me commutare in melius. Quid non mali ego corruptibilis creatura et quid non boni tu creator et creature fortissimus innovator Cecidi de manu tua vitio meo potens es artifex tibi iterum placitum figurare in melius. Quaeso omnipotens Deus dignum me ex indigno tibi efficere a mei peccati crimine ut merear tibi cum fideli populo tuo e terris clamare libera voce. 911
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui est omnium consolator ipse nos benedictionis suae repleat dono. Et qui peccantes reducit ad viam salutis ipse nobis concedat gratiam quam ab eo postulamus. Quique nos subformavit opificio ipse nos purget a crimine post multa annorum curricula suo nos adtrahat in regno superno. 911
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Dicat chorus.… Ad accedentes Gustate et videte 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Quaere in prim… Communio Repletum est gaudio os nostrum 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Quaere in prim… Post communionem Corpus Domini nostri Iesu Christi 911
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Item missa vot… Officium Miserere mihi Domine alleluia miserere mihi alleluia. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers OfficiumV Respice in me Deus et miserere mei. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Officium Veniat super me Domine misericordia tua et salutare tuum secundum eloquium tuum. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Oratio post officium Miserere mihi Domine miserere mei et quia tibi soli peccavi indulgentiam criminum et remissionem peccatorum a te consequi merear. 912
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Proph Oravit Salomon Dominum dicens. Domine omnis homo qui cognoverit plagam cordis sui et expanserit manus suas in domo hac tu exaudies in caelo loco habitationis tuae. (3Rg 8) 912
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Psallendo Disrumpe Domine vincula peccatorum meorum 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers PsallendoV Concola eum Domine in loco beatorum tuorum 912
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Lc Offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum nostrorum confitentium nomini eius. Beneficientie autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus. (R 13) 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque petieritis Patrem in nomine meo petite et fiet vobis. (J 15) 912
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Lauda Miserere mei Domine miserere mei quem in te confidit anima mea. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Lauda Confidebor tibi nimis in ore meo in medio multuorum laudabo eum. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Sacrificium Averte Domine faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesim… Sacrificium Sacrificium Deo Spiritus contribulatus cor contritum et humilitatum ne descipias Deus. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Missa Aurem misericordiae tuae pande pulsanti famulo tuo N. aeterne omnipotens Deus et eius precibus adesto propitius. Auge ei Domine fidem atque ei omnia peccata dimitte. Accepta sint in oculis tuis Domine vota huius et oblationem quam tibi offert inspice et per intercessum sanctorum tuorum N. imple petitiones eius et omnes ipsius exaudi orationes. 912
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia oratio Pie Domine ad maiestatis tuae concurrimus thronum preces fundimus supplicantes ut deleantur scelera atque universa peccata famuli tui N. per hanc votivam oblationem sentiat indulgentiae tuae donum ut per intercessum sanctorum tuorum beneficium consequatur aeternum. 913
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post nomina Offerimus Domine haec munera famuli tui N. ut in tuo gloriaetur nomine et eius vota propitius suscipias peccata dimittas salutem corporis et anime concedas requiem defunctis tribuas et caelesti regno consortes efficias. 913
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad pacem Domine Deus omnipotens qui dixisti per Iesum Christum Dominum nostrum pacem meam do vobis pacem meam commendo vobis. Petimus Domine Deus noster ut pacem quam in tuo nomine propinamus fixam in cordibus nostris in perpetuum teneamus. Et hanc votivam oblationem quam tibi offert famulus tuus N. suscipere digneris. Et propitius peccata dimitte salutem concedas eius languores placatus semper abstergas. 913
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere et laudes sacrificia spiritualia celebrare Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Dominum nostrum. Qui factus mundi sacrificium expiavit effusione sanguinis sui peccata hominum. Ob hoc te deprecamur omnipotens Pater per ipsum qui pependit in ligno propter salutem nostram ut hanc oblationem quae pro famulo tuo N. a nobis offertur sanctificare digneris. Ut sicut sanctis pervenit ad coronam ita ei occurrat ad veniam. Ut mereatur per hoc sacrificium a cunctis emundari sordibus peccatorum et reconciliatum tibi per Iesum sereno vultu respicias atque ei omnia peccata dimittas. Severitatem iudicii tui ab eo suspendas et miserationis tuae clementiam super eum infundas. Praesta Pater perpetue per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum quem conlaudant angeli atque archangeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. 913
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus filius tuus Unigenitus tuus primogenitus noster. Primogenitus in gratia Unigenitus in natura. Primogenitus quia nemo ante ipsum. Unigenitus quia nemo post ipsum. 914
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post Pridie Recolentes Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus praeceptis tuis precamur inclitam tuae clementiae maiestatem et mysterium passionis Iesu Christi filii tui Domini nostri ut hic panis quem lignum crucis coxit et hic calix quem torcular passionis expressit benedictionem tuae divinitatis accipiant veramque salutem sumentibus praestent ut quicumque exinde sumpserimus specialem gratiam consequi mereamur. 914
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad confractionem panis Patientiam habe in me Domine quia tu fecisti me posuisti mihi nomen novum et dixisti mihi vade et revertere velociter quia pulvis es et in pulverem reverteris. 914
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Exsultent in te Domine animae nostrae et placabili pietate suscipiantur a te vota nostra quaesumus resurrectio Unigeniti tui gaudium mentibus nostris tribuat et tristiciam de cordibus nostris expellat ut cum iocunditate et voce exultationis obsequia deferamus in conspectu maiestatis tuae. Ut orationem quam Dominus noster Iesu Christus filius tuus orare praecepit sic dicere mereamur e terris. 914
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 914
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Benedictio populi Vota vestra atque sacrificia clementis Dei gratiam benigne suscipiant. Orationes vestras exaudiat vestra peccata dimittat. Auferat a vobis omnia mala quae gessitis et tribuat gratiam quam ab eo deposcitis. 914
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 915
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Ad accedentes Gustate et videte 915
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 915
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers In Quadragesima Ad accedentes Qui venit ad me 915
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Quaere in prim… Communio Repletum est gaudio os nostrum 915
Mozarabes pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Quaere in prim… Post communionem Corpus Domini nostri Iesus Christi 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Item missa de… Officium Angelus Domini bonus comitetur tecum alleluia et omnia bona praeparet itineri tuo et iterum cum gaudio revertaris ad nos alleluia. 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers OfficiumV Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tuaeatur te. 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Oratio post officium Viam iniquitatis amove a nobis Domine et de lege tua miserere nobis ut et peccandi a nobis consuetudinem tollas et recte vivendi perseverantiam tribuas. 915
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Proph State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea invenietis requiem animabus vestris ait Dominus omnipotens. (Jr 616) 915
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Psallendo Iacta in Domino cogitatum tuum et ipse te enutriet 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers PsallendoV Revela Domino viam tuam spera in eum. 915
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Lc Eramus aliquando tenebre nunc autem lux in Domino sicut filii lucis ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos. (E 58.2) 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Ev Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur. (Mt 77–8) 915
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 915
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Lauda Eduxit Dominus populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia. 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Sacrificium Deprecatus est populus faciem Dei et exaudivit illum Dominus et dedit ei salutem et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis alleluia. 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Missa Iesum Christum Dominum nostrum qui directa itinerantium via et commeantium salus est indefessa fratres carissimi prece flagitemus continue ut hunc famulum suum. N. qua egredietur via et corporali salute pollentem et spiritualibus consiliis efficiat fortiorem. Quo et divinis nutibus placeat et adgressum iter cum prosperitate expediat. 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Alia oratio Adesto Domine precibus nostris et iter famulorum tuorum. N. in pace iube dirigere. Comitetur eis gratia tua infirmitas illis non accedat propria adversitas eis non impediat aliena. Sit eis in comitatu visitatio angelica qui eos a delictis expiet et ab adversis custodiat. Quo in omnibus tuo roborati auxilio gratia a te instruantur quid agant per te acta perficiant desiderata impleant ad destinata perveniant ad propria iterum cum prosperitate succedant. 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Post nomina Propitiare supplicationibus nostris et iter famulorum tuorum. N. praecedat gratia tua et subsequente tua pietate eis comitare. Ut de actu atque incolumitate sua misericordia tua pariter gaudeamus. Defunctorum spiritus et animas in locum refrigerii constitue et nobis servis tuis. N. indulgentiae fructus concede propitius. 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Ad pacem Domine Deus patris nostri Abraam deduc viam famulorum tuorum ... ad desiderata pacis tuo fulti animo peragant 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus cuius habitatio in caritate et locus in pace est per quem nec corporali absentia catena dilectionis his scinditur nec sancti amoris cottidianus ardor dum deest fraterne dilectionis extinguitur sed potius in desiderio recordationis augetur. Pro quo te petimus et rogamus ut in nobis maneat vera puraque indefessis dilectio quae fraterne dilectione memoriae semper commendet absentes et de corde non excludat longius abeuntes. Dignare Domine prosperum facere iter famulorum tuorum. N. sicut prospere egit Thobias cui deputasti angelum Raphaelem. Custodi eos ac defende ab omnibus insidiis inimici sicut Ioseph a fraternis muscipulis eruens in conspectu regis gratiam tuitionis ei misericors condonasti. Per quem conlaudant te Domine angeli atque archangeli ita dicentes. 916
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es Domine Deus noster qui nec per spacia locorum nec per intervalla temporum ab his quos tuaeris discedis. Adesto quaesumus famulis tuis. N. in te ubique fidentibus et per omnem quam ituri sunt viam dux eis atque protector esse digneris. Nihil adversitatis eis noceat cuncta eis sint prospera ut sub opere tuae dexterae quod iusto petierint desiderio celeriter consequantur effectum. 917
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Post Pridie Accipe Domine haec famulorum tuorum N. votiva sacrificia eos ubique protege manu tua et quia tu es via veritas et vita in veritate tua facito eos ambulare et a via recta nullo modo declinare. Tribue eis mansionem tribue et defensionem effectum actionis et profectum bone deliberationis. Ut nullis scandalis saeculi impediantur nullisque adversitatibus inimicorum fragantur sed in incolumitate omni manentes perveniant ad locum quem desiderant angelo tuo sancto protegente et praecedente. 917
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Ad confractionem panis Defensor iuste defende nos et libera nos de manu inimicorum nostrorum. 917
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Attende Domine nostram propitius precem et iter famulorum tuorum in prosperitate et salute iube dirigere. Quo et illis et nobis prospera impetremus cum ad te nunc proclamaverimus dicentes e terris. 917
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 918
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Benedictio populi Dirigat Dominus viam famulorum suorum. N. nosque pro eis exaudiat supplicantes ut habeant iter rectum in Domino cor directum. Desiderata bona cum prosperitate expleant et ubicunque perrexerint gratiosi existant. Ut iter quod nunc adgrediuntur et in humilitate inchoant cum prosperitate miserante Domino perficiant. 918
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 918
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Dicat chorus.… Ad accedentes Gustate et videte 918
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 918
Mozarabes pro iter agentibus M2 Mass Propers Et omnia alia… Post communionem Corpus Domini nostri Iesu Christi 918
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Item missa de… Officium A labiis iniquis et a lingua dolosa libera nos Domine alleluia 918
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers OfficiumV Memento congregationibus tuae quam creasti ab initio 918
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Oratio post officium Libera nos Domine a labiis iniquis et a lingua dolosa et presta ut nec peccatori adcusanti auditum prebeat nec plebs tua eius disciplinis acquiescat nec iram tuam suggestio fallax commoveat. Sed tua quaesumus ipsum inimicum humani generis callidum insidiatorem framea divina concide et pro miseriis pauperum succurre inclita bonitate. 918
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 918
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Proph Oravit Ester Dominum dicens. Memento Domine et ostende nobis in tempore tribulationis nostrae. Et da mihi fiduciam rex deorum et universe Domine potestatis. Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri. Nos autem libera a manu sua et adiuva me nullum alium habentem auxiliatorem nisi te Domine. (Esth 1412–14.) 918
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 918
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Psallendo Da nobis Deus auxilium in tribulatione quia vana est salus hominis 918
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers PsallendoV In Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos 919
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 919
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Ev Amen amen dico vobis tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristiciam habet quia venit hora eius. Cum autem peperit puerum iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. (J 1620.21–22) 919
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Lc Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum. et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt. Per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita per Iesum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis. Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia. Quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobis responsum mortis habuimus sed in Deo qui suscitat mortuos qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus. Quoniam et adhuc eripiet adiuvantibus vobis per fidem quae est in Christo Iesu Domino nostro. (2K 13–11) 919
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 919
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Lauda Convertere Domine luctum nostrum in gaudium et dolores nostros in laetitia alleluia 919
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Sacrificium Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non despicies 919
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Missa Deum qui contritorum non despicit gemitum et maerentium non aspernatur affectum lacrimosis precibus fratres dilectissimi supplicemus ut hanc singularis victimae hostiam quam pro tribulatis servis tuis fidenter offerimus dignetur acceptare propitius tribuatque ut quidquid contra eos diabolica atque humana molivit adversitas ad nihilum redigat et consilio pietatis allidat. Ut in nullo de adversis laesi eidem mereantur illaesi offerre sacrificium. 919
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Alia oratio Domine Iesu Christe qui nos per multas tribulationes perducis ad regnum tuum erudiens nos adversitatum iaculis adversantium acuens machinamentis oblatam tibi hanc oblationem quam tibi Ecclesia tua pro liberatione et consolatione servorum tuorum offert serenus accepta. Non eos fraus humana deiciat. Non tua deitas ex iudicio puniat. Non iniquitas propria non adversitas arguat aliena si quid tibi delinquunt ignosce si quid offendunt omnibus tu dimitte submove ab eis cruciatus mentis simul aegritudines cordis et corporis. Ut te compuncti corde requirant et ad te tacti non doleant per te sustentati adversa despiciant et a te correcti diligenter exquirant. 920
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Post nomina Offerentium tibi Deus nominibus recitatis postulamus misericordiam pietatis tuae ut servis tuis in pressuris interesse digneris. Non quo eos videndo damnes sed quo eos patiendo salvifices ut tuo roborati auxilio gratiae ab imminenti liberentur oppresione his quoque a nobis hostiis invocatus et defunctis concedas requiem postulamus. 920
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Ad pacem Caritas illa quae per Spiritum Sanctum nostris est difussa visceribus te Deus Pater gemebunda lacrimatione exurat ut famulos tuos ab omni periculo cruciatu vel necesitate exemptos nobiscum facias in tranquillitate et pace semper manere statutos. 920
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui consolatur non in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt de illo fidentes et per illum in tentatione non deficientes. Ille nos armis iustitiae ille galea salutis munit atque circumdat ne attollamur in prosperis ne deiciamur in adversis ne immundorum spirituum iaculis ne adversantium nobis penetremur sagittis. Ut pressurae saeculi nos ad aeternam pertrahant gloriam ut tribulationes mundi dona nobis exaptent caelestia. Per quem te summe Deus rogamus ut precem Ecclesiae tuae attendere et propitiabili dignatione ad haec munera respicere iubeas quae tibi pro visitatione et relevatione pressurae servis tuis offerimus. Iam iam Domine respice super eos vultu placabili et misericordia singulari. Remove ab eis quod saevitia maioris promittit quod inimicorum pravitas intulit quod pravorum in consiliis adversitas alligavit. Quod ex iudicio imminet quod ex sententia pendet. Quod conspiratione machinatum quod accusatione convictum quod propriis iniquitatibus gestum quod alienis est fictionibus alligatum. Quod pressuris deicitur quod cruciatibus premitur quod coangustiis angustiatur. Non iustitiam tuam iniustitia eorum exerceas sed potius pietatem tuam in eorum iniustitia manifesto. Non in flagello prosternas non per mumurationem abicias non per tolerantiam perdas sed per misericordiam rege. Quo per te ab inimicorum iaculis tecti ac praesenti tribulatione exempti Deum in Trinitate consona voce proclamantes atque ita dicentes. 920
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus. Qui sic nos hic tribulationum censura contundit adversarium stimulis erudit lacerantium adversitatibus frangit ut post dolores veniamus ad requiem post labores inveniamus mercedem. Hic tibi Pater omnipotens haec sacrificia inferat hic tibi haec commendabilia reddat hic nostris precibus faveat hic servos tuos pro quibus haec tibi offerimus dona ab omnis pressuris absolvat ac redimat et gratiae eisdem quantocius multiplex solamen impertiat. 921
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Post Pridie Deus qui tribulatos corde sanas et maestificatos actu iustificas hanc propitius hostiam dignanter attende quam tibi pro servorum tuorum offerimus liberatione. Tu et haec benignus accepta et illorum pro quibus offertur sana discrimina. Tribulationum eorum attende miseriam et coangustiarum illorum submove pressuram ut exuti ab omnibus quibus quatiuntur malis in tuis semper delectentur iudiciis. 922
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Ad confractionem panis Domine non ponas mala mea coram occulis tuis quia gravia sunt onera mea precor te Domine miserere mei. 922
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Dimitte Deus peccata nostra et tribue nobis misericordiam tuam. Quo oris nostri alloquio deprecantium servorum tuorum humilitatem attendas vincula solvas delicta deleas tribulationem inspicias adversitatum pellas affectum e caelis cum ad te nunc proclamaverimus e terris. 922
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 922
Mozarabes in tribulationibus M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui vos praecepto suo oboedientes pro servis suis liberationem coram se inspicit gemere faciat et vos illatis tribulationibus non perire. Frangat inimicorum vestrorum audaciam et tribulatione atque adversitate vobiscum eos perducat ad caelestia regna. Ut pressuris saeculi cum illo carentes et hic et in futuro mereamini esse felices. 922