Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Jul 29 Felix M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est satis nobis conveniens tibique dignum est vere ut gratias referamus tua creatura tuae maiestati Domine omnipotens Deus sempiterne per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum si tamen fueris dignatus dignas inspirare quas tibi possimus grates persolvere. Nam nihil tibi dignum servitutis est nostrae nisi quod dignum effici posse dederis ipse. Unde cum in sanctis tuis cernimus mirabilem te mirabilia conspicimus a Sanctis fieri per te. Tu es enim qui facis mirabilia solus. Quis enim reticeat laudes tuas quas nec intellectu colligere nec lingua possumus dicere et tamen ostentatione sui compellimur non reticere Tu enim Felici tuo felicitatem conferens primum Christi tui eum agnitione illustrem dehinc lavacri unda praestantem post haec laudabilis vitae moderamine continentem postremo martyrii fecisti congressione admirabilem cunctis similiter insinuans posse te impertire si similiter cuncti gratiae tuae vellent adhaerere aut certe omnia merita dispensatione tua per distributionem munerum et multimoda actione sua non ostenderes a semetipsis discreta. Quid sunt enim bona merita nostra nisi dona tua Et ideo benedicimus te gratias agimus tibi magnificamus et collaudamus te. Creasti enim omnia bonitate redemisti miseratione amasti benignitate. Et cum in omnia opera tua ab operibus tuis intellegaris omnipotens minus de te profertur quam sentitur et plus est procul dubio quam sentiatur. Quid enim dignum loquatur caro de spiritu natura lutea de opifice suo mortalis de vita temporalis de aeterno. homo de Deo Sed quoniam in contemplatione tua deficit non modo vitiata sed illa superna et purgata creatura nihil conducibilius nobis esse credimus nisi in hac festivitate martyris tui Felicis felicitate felicis et nomine redempti unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi sanguine vocum nostrarum praeconia cum supernis virtutibus noveno numero consecratis nos oves pascuae tuae recepti in denarium numerum ut continuemus clamante. 726
Mozarabes Jul 29 Felix M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus gloriosus et admirabilis es Deus Pater omnipotens qui beatissimum martyrem tuum Felicem ita magisterio fecisti evangelicae praedicationis instructum ut dum relicta patria exsul te luminum Patrem quaereret et non obtecta modio sed super candelabrum lucerna fidei cunctis in Ecclesia perluceret saeviente fidei persecutione inimicum non quaesitus aufugeret sed quaerens cum quo certaretur inveniret. Qui cum comprehensus cruentis tribunalibus ob confessionem tui nominis sisteret et primum lenocinatione sermonum sanctum tuum suasionibus inimicus illecebrare tentaret pectus quod tu sera gratiae tuae firmaveras tela reserare non valuerunt ingerit itaque insatiata crudelitas squalorem carceris ferri pondera inediae tabem flagellorum sulca ungularum lacerationem maris naufragia totaque perversitate mentis terrere militem tuum attentat. Sed tu adiutor fortis dum in omnibus facis victorem Martyrem tuum deficientibus poenis fatetur se etiam adversarius victum ut sentiret se divino iudicio poenis subditum qui vanis superstitionibus deditus cogebat tormentis subdi Martyrem tuum. Insaniens itaque victa crudelitas sanctum interfici iubet carcere trusum sed Felix trimphator Dominum Deum confessus in terris felicem animam triumphantibus angelis praemisit in caelis. 728
Mozarabes Jul 29 Felix M2 Mass Propers Benedictio populi Felices vos Dominus martyris sui Felicis intercessione efficiat et omnia mala a vobis depellat. Praesentem vitam feliciter agere concedat ac vobis benedictione perpetua benedicat. Nullum ex vobis infelicem esse permittat sed felicibus vobis feliciora semper occurrant. 729
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 729
Mozarabes Jul 29 Felix M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 729
Mozarabes Jul 29 Felix M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore 729
Mozarabes Jul 29 Felix M2 Mass Propers Post communionem Praesta nobis omnipotens Deus beatissimi testis tui Felicis assiduum patrocinium ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem sequamur fortissime proeliantem. 729
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 729
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. 729
Mozarabes Jul 29 Simplicius Faustinus Beatrix Mass Propers In festo sanct… Rub 729
Mozarabes Jul 29 Martha hospita Mass Propers In festo sanct… Rub 729
Mozarabes Jul 30 Abdo Sennis Mass Propers In festo sanct… Rub 729
Mozarabes Jul 31 Germanus Altissiodorensis Mass Propers In festo sanct… Rub 729
Mozarabes Aug 1 Petrus ad Vincula Mass Propers Vincula sancti… Rub 729
Mozarabes Aug 1 Machabbaei Mass Propers In festo Macha… Rub 729
Mozarabes Aug 2 Stephanus papa Mass Propers In festo sanct… Rub 729
Mozarabes Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) Mass Propers Inventio sanct… Rub 729
Mozarabes Aug 4 Petrus Oxomensis Mass Propers In festo sanct… Rub 730
Mozarabes Aug 5 Dominicus abbas Mass Propers In festo sanct… Rub 730
Mozarabes Aug 5 Maria ad Nives Mass Propers Eodem die sanc… Rub 730
Mozarabes Aug 6 Transfiguratio Domini Mass Propers Transfiguratio… Rub 730
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers In festo sanct… Missa Dominum Iesum Christum auctorem iustitiae et caelestis alimoniae largitorem fratres carissimi unanimes deprecemur ut nos in die electorum Iusti et Pastoris martyrum suorum iustitiae fructu locupletet et salutaris verbi sacramento reficiat. Iusti sui precibus peccatores iustificet et Pastoris patrociniis tuaeatur catholicum gregem atque ita utrorumque sanctorum preces suscipiat ut cunctorum supplicantium peccata dimittat. Det nobis in tanta festivitate laetitiam omnique christianae congregationi concordiam. Deprecantium se voces exaudiat languentium medelam infundat oppressis libertatem discordantibus tribuat pacem. Laborantium necessitatibus subveniat populorum vota multiplicet suscipiat oblata fideliter quae inspiravit offerenda clementer. Et quodcumque non facile praestatur indignis totum nobis pro suis quibus nihil abnegat impertiat sanctis. 730
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Alia oratio Domine qui es iustus iustorum et pastor piissimus animarum qui Iustum et Pastorem innocentes in regno tuo martyres suscepisti tribue nobis innocentiam tenere dum vivimus et iustitiam custodire dum iudicamus ut etiam defuncti in consortio sanctorum tuorum sine fine vivamus. Quatenus eorum vestigiis inhaerentes non ab illis per mala opera efficiamur exteri qui te confitendo propter te mortui tibique sunt feliciter sociati. Ea fides te nobis reddat propitium quae illos gloriose provexit ad regnum. Illi tuam contemplantur cotidie gloriam nos flagitamus per momenta misericordiam. Illis collata est post mortem victoria nobis eorum interventu donetur facinorum indulgentia. Ut qui illos amicitiae tuae fecisti participes nos indignos eorum gaudiis efficias sine fine consortes. 730
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Post nomina Deus qui iustitiae vindex et pastor pius redemptarum ovium cognosceris esse propitiatus in hac sollemnitate tuorum infantium Iusti et Pastoris oblationes populi suscipe offerentis Iusti tui precibus miseros et Pastoris suffragio consolare defunctos. Quo iustitia pastoris summi concreta clementiae et caelesti pascat alimonia quos creavit et pietate iustificet quos redemit. 731
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Ad pacem Fons pacis origo dulcedinis initium caritatis Christe Deus qui cara duorum parvulorum pectora fratrum Iusti scilicet et Pastoris tanto tuae dilectionis implesti amore ut ultra vires viriliter dimicarent qui adhuc lactentis teneritudine agebantur infantiae tribue nobis ut alterno connexi vinculo pacis nullis attentemur iaculis adversantis. Quo sic in nobis iustitia Iusti precibus floreat ut Pastoris consolatio se super nos in pace dilatata diffundat. 731
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere sancte omnipotens Deus cuius potentia mundum regit atque clementia in omnibus mundi partibus opportuna sanctorum suffragia praebet. Postquam enim per orbem universum notitiam tui nominis regeneratis in te populis tradidisti martyres quoque qui te non solum voce sed et sanguine testificati sunt Ecclesiae tuae praesules per loca quamplurima velut pretiosissima ornamenta disposuisti ut fidelium congregatio quae peregrinatur in terris haberet consolationem in sanctis et quae praesentibus afficitur malis tuitionem inveniat vernaculis in patronis. Inter quos dum Iusti tui plena devotione adhaeret obsequiis Pastoris simul atque eiusdem se gubernari gaudet precibus indefessis. Quos ab occiduis partibus semper victuros immaculatos pueros elegisti ac propter nominis tui confessionem punitos velut acceptabiles tibi hostias assumpsisti. Ipse etenim laudem ex ore infantium et lactentium perfecisti qui in tuae infantiae rudimentis necdum loquendi habilem propter te punitam sanctorum aetatulam coronasti tuaeque dexterae tactu parvulis benedicens talium esse regnum caelorum voce veridica praedixisti. Nullus itaque sexus nullaque aetas exsors efficitur praemiis sempiternis quia omne humanum genus redemptum est pretio sanguinis tui. Propter quod Ecclesia catholica quae accepit arrham Paracliti tui haec tibi in sanctis offert pignora perceptura gloriam tui regni. Quorum meritis bonorum universitas adiuvatur horum memoriis nostra congregatio nostraque illustratur ex toto devotio quorumque ex progenie tanti nominis testes suscipiuntur in caelo eorum posteritati uberiora beneficia condonantur in saeculo. Quique iam a te Domine post victoriam coronati et in tua beatitudine constituti atque Angelorum coetibus aggregati te piissimum Redemptorem cotidie cum Cherubim ac Seraphim sine fine collaudant ita dicentes. 731
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui parvulorum suorum Iusti et Pastoris roboravit infantiam quo eorum tenera aetas persequentis posset sustinere tormenta quique in illis cum se invicem ad passionem exhortarentur fari dignatus est per gratiae donum qui non vigore corporis sed spiritus optatum continuo adepturi erant martyrium. Propter quod debitas illi tecum atque Sancto Spiritui gratias referentes qui solus abundans in dono gratiae ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem precamur ut horum innocentiam mereamur tenere dum vivimus quorum hodie festa sollemnia celebramus. 732
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Post Pridie Deus lactentium fides spes infantium caritas puerorum qui per innocentium tuorum Iusti et Pastoris laudem cunctos provocas ad salutem infunde in nobis quaesumus puritatem lactentis infantiae ut dum sensu iustitiae parvulis adaequamur in lla remuneratione fidelium pariter gloriemur. Sicque eorum interventu his hostiis benedicito ut ex his sumentes et peccaminum eluantur labe et purae confessionis potiantur dulcedine. 732
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Exsultantes de tuorum parvulorum Iusti et Pastoris Deus Pater triumphis quorum lactentis infantiae aetas relictis scholae tabulis ad suscipiendum alacriter pervolavit bravium passionis tibi Creatori nostro et vota cum gaudiis et scelera pandimus cum lamentis poscentes tuam Piissime maiestatem ut qui illorum innocentiam consecrasti martyrio nostram miseriam repares innocentiae bono. Quo eorum adiuti suffragiis ad te proclamare mereamur e terris. 733
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 733
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Benedictio populi Deus qui pius redempti gregis est pastor et aeternae iustitiae praerogator sanctorum Iusti et Pastoris precibus vos tuaeatur a malo. Iusti sui obtentu faciat vos semitas tenere iustitiae et Pastoris prece super vos pius pastor invigilet. Quo utrorumque adiuti praesidiis sic perenniter fulgeatis iustitiae cultu ut sine confusione perveniatis ad pastorem animarum vestrarum. 733
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 733
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 733
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore 733
Mozarabes Aug 6 Agapitus Iustus Matritensis Pastor Complutensis Sixtus II Felicissimus M2 Mass Propers Post communionem Suscipe Domine precem populi tui et directam in spiritu tuo supplicationem tamquam odoris incensi flagrantis assume. 733
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 733
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 733
Mozarabes Aug 6 Sixtus II Mass Propers Sixti papae fe… Rub 733
Mozarabes Aug 7 Donatus Mass Propers In natale sanc… Rub 734
Mozarabes Aug 7 Mamertus martyr Mass Propers Eodem die Mame… Rub 734
Mozarabes Aug 8 Cyriacus Mass Propers In natale sanc… Rub 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers In natale sanc… Officium Gloriam et magnum decorem 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Oratio post officium Domine Iesu Christe qui beatissimum Laurentium martyrem tuum amplius refulgere meritis quam flammis affici praestitisti ut fortissimus martyr plus amore quam ardore ferveret tribue ut scintilla fidei eius ita flammemur ne ab igne saeculi consummamur. 734
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Proph Qui aurum diligit non iustificabitur. Et qui insequitur consummationem replebitur ex ea. Multi dati sunt auri casus et facta est in facie ipsius perdicio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium. Vae illis qui sequuntur illud et omnis imprudens disperiet in illo. Beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua. Quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi gloria aeterna. Qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit. Ideo stabilita sunt bona eius in Deo et eleemosynas illius enarravit Ecclesia sanctorum. (Eccli 31) 734
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Psallendo Beatus vir qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio quia in aeternum non commovebitur. 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers PsallendoV Dispersit et dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi. 734
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Lc Qui parce seminat parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo non ex tristitia aut necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum. Sicut scriptum est. Dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum. Qui autem amministrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitie vestre ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem qua operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino. Per probationem ministerii huius glorificantes Deum in obedientiam confessionis vestrae in evangelium Christi. 734
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Ev Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea exterminat et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus ibi et cor tuum est. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebre sunt ipse tenebre quante erunt Nemo potest duobus Dominis servire. Aut unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammone. Ideo dico vobis ne soliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum Respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum Et de vestimento quid soliciti estis Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie est in agro et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minime fidei Nolite ergo soliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur Haec omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei et haec omnia adiicientur vobis. 735
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 736
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Lauda Videbant pauperes et laetentur quaerite Dominum et vivet anima vestra 736
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Sacrificium Ego Dominus creavi te et dixi tibi puer meus es tu elegi te noli timere. Egeni et pauperes quaerunt te et tu exaltabis eos in Domino Deo tuo alleluia. 736
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers SacrificiumV Vocavit te Dominus ad iustitiam et tenens manum tuam confortavit te et constituit te in lucem gentium aperire oculos caecorum ut populus direptus et vastatus invocans me. 736
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Missa Ad misericordiae opera exsequenda fratres carissimi christianas mentes hodierna sollemnitas excitabit quae beatum Laurentium facultates sibi ab antistite suo Sixsto sancto commisas ecclesiae sic misericorditer dispensasse narravit ut replens dexteram pauperum illic poneret quae custodienda susceperat ubi violentus persecutor intrare non poterat. Imitemur proinde martyris patientiam cuius beatam approbavimus vitam. Transferamus nos etiam universa quaeque diligimus ad aeterna tabernacula qui migrare disponimus de hac temporali vita. Ut cum dies tentationis advenerit nihil habeamus quod perdamus inviti sed spiritali gaudio sapienter accincti dimicemus fortiter usque ad effusionem sanguinis contra perfidiam reservantes constatiam veritatis per quam possimus devincere adversarium hostem in nomine Trinitatis. Haec est enim victima Deo semper accepta cuius per hoc sacrificium recordari compellimur quando eius salutaris hostiae perceptione mundamur. 736
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui divinitatis tuae potentia clarens divinos ac caelibes Ecclesiae tuae Sixstum atque Laurentium elegisti gubernatores cum in uno sacerdotii summam in otero levitici ordinis contuleras gratiam intentis te precibus supplicamus ut in tanti diei sollemnitate conventum familiae tuae ipse respicias et postulatus celer occurras. Sixstus officii sui non immemor sanctificanda tibi nostra offerat vota similiter et Laurentius ministerii sui exsequens curam supplicantibus nobis subministret remedia postulata. Per illum discamus quod ipse egit pro te Domine cervices ponere per istum cremantis saeculi non subrui tempestate. Per illum maturae discretionis iudicio freti polleamus seniorum per istum valide iuventutis luctamen arripientes fide extinguamus incentiva libidinum. Quo sic per Sixstum sanctificandi tuis altaribus offeramur ut tradente nobis Laurentio calicem salutis in remissionem peccatorum sumere mereamur. 737
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Post nomina Clementissime creaturarum omnium Deus pro cuius nomine beatissimi Sixstus atque Laurentius martyres viriliter certaverunt et diverso moriendi genere coronati sunt cum et Sixstus tuo domitas iugo cervices carnificis gladio perempturus exhibuit et Laurentius combustum in craticula corpus suum versari praecipiens spiritum vitae inter flammas efflavit. Te quaesumus te rogamus ut horum precibus corpus nostrum tentationum flammis non ardeat cor divinis flatibus concalescat. Sicque Sixstus ex accepto sacerdotali privilegio ligata criminum nostrorum vincula resolvat ac defunctorum nexus oratidois favore disrumpat ut ministerii sui curam cunctis Laurentio impendente et vivi piacula et sepulti se noverint evasisse supplicia. 737
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui beatissimi levitae tui Laurentii fidem nec igne subrui neque avaritia fecisti corrumpi cum et inter flammas invictus et inter nummos exsisteret a cupiditate intactus perspicuam tuae maiestatis potentiam imploramus ut fidem qua tibi credimus in nobis adaugeas caritatis opes impendas cupiditates interimas simultatum faces extinguas. Quo nec avaritia devicti nec odiis ad te veniamus illaesi illo caritatis tuae rore novandi quo idem martyr tuus decoctus igne meruit recreari. 738
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum et salutare est sancto nomini tuo sempiterna Trinitas fortissime Deus pro electorum tuorum certaminibus gloriosis aceptabilem tibi si pusillis possibile facias laudis hostiam immolare. Quidquid in his magnificum te operante peragitur merito totum tuis virtutibus deputatur. Huius siquidem pugnae congressio nisi te duce et praesule fuerint instituta nec iniri certamen poterit nec cum laude finiri. Idcirco Domine militum tuorum triumphalem victoriam celebramus quorum te et velle et perficere fuisse probamus. Adsunt igitur Domine horum dierum tempore tui nominis confessione insuperabiles facti et coronarum admirabilium splendoribus decorati Sixstus apostolorun tuorum cathedrae dignus ascensor eiusque archidiaconus Laurentius triumphi caelestis ardentissimus assecutor. Quibus licet biduana vel triduana fuerint intervalla te ut oportuit dispensante subeundi certaminis idem tamen in obtinendo promissionum caelestium bravio fidei viguit ardor. Et Sixstus quidem ut bos iugo dominicae mansuetudinis assuetus submisso occurrit capite percussori potentisque canitie fulgenti cervice renovatus ut aquila ad caelos iuventute volavit. Quique apostolorum choro donatus filium generosae mentis Laurentium expectabat quia sine eo proprii sanguinis victimam offerre nolebat cui cuncta mysteriorum ministeria transigenda commiserat. Qui cum de sua remansione patri querulus exstitisset ab eodem flere prohibitus quod post tres dies se sequeretur audivit nec debere de sua desertione causari praemonuit quoniam ei gloriosior diabolo saeviente irrisoque tyranno triumphus maneret. O martyrum tuorum Christe infatigabilis fortitudo. Quantum enim durioribus fuerint saeviente carnifice deputati tantum a te novarum virium augmenta tripudiant consecuti ut et sanctis tuis gloriam et inimicis cumules poenam. Una denique eademque iustitia et iudicem inferna cruentum et caeli suscipiunt innoxios viros. Qui eo usque dum exureretur robustior factus emicuit ut carnificem tali irrisione damnaret ut si cibus placeret quia iam assatus erat manducaret. Quibus verbis exemplum fidelibus contemnendae mortis insinuans victricem animam Patri et spiritum commendavit et post sudorem proelii Christi refrigeratus amplexu sub arae caelestis umbraculo requiescit. Cui merito caeli et omnes virtutes debita laude confessionis occurrunt aureorumque candelabrorum septifera coruscatione fruentes perpetuis vocibus cantum suavitatis extendunt. Archangelorum quoque exercitus in tuo nomine laetantes tripudiant et augustius triumphantes exsultant. Cherubim quoque ac Seraphim aureo gestientes volatu perstrepunt et suavisono carmine senarum alarum remigiis se pennigerantes extollunt. Bis bina denique animalia cum duodenorum felicium numero seniorum et egregia cantica meditantes clamare non cessant ita dicentes. 738
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Post Pridie Memores mirabilium tuorum Domine quomodo levita tuus Laurentius nec nummis cessit nec flammis qui sic in creditis sibi facultatibus avaritiam vicit ut nullo modo posset inter flammas positus superari rogamus ut devictis in nobis facibus malarum cupiditatum a te sanctificata haec quae offeruntur horum precibus quorum hodie sollemnia celebramus sumantur. 740
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus qui in veri holocausti hostiam igne examinatum levitam suscepisti Laurentium quo more holocausti decoctus ad te perveniret integer pro miseris rogaturus eius quaesumus suffragiis in nobis omnibus ignis caelestis faces accende ut purgata conscientia ad te mereamur proclamare et dicere. 740
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 740
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Post Sanctus Hosanna in excelsis. Vere dignum satis et iustum est omni quidem tempore sed praecipue in honorem sanctorum tuorum nos tibi gratias agere consempiterna et consubstancialis et cooperatrix bonorum omnium Trinitas Deus et pro beatissimi martyris tui Laurentii celeberrimo die laudum hostias immolare. Cuius gloriosum passionis triumphum anni circulo revolutum Eclessia tua laeta concelebrat Apostolis quidem tuis in doctrina supparem sed in dominica confessione non imparem qui niveam illam stolam leviticam martyrii cruore purpureo decoravit. Cuius cor igne tuo quem veneras mittere super terram ita flammasti ut ignem istum visibilem non sentiret et appositas corpori flammas mentis intentione superaret ardentemque globum fide validus non timeret. Quique craticulae superpositus novum sacrificium tibi semetipsum castus minister exhibuit et veluti super aram holocausti more decoctus saporem Domino suavitatis ingessit. In qua extensus et desuper fixus subditis iacuit ac pependit incendiis et holocaustum pietatis cruda coxit impietas. Supra quam velut super altare corpus suum novi generis sacrificium celebrandus minister imposuit et levita praedicandus ipse sibi pontifex et hostia fuit et qui fuerat minister dominici corporis in offerendo semetipsum officio functus est sacerdotis. Tuam igitur Domine in eo virtutem tuamque potentiam praedicamus. Nam quis crederet corpus fragili compage glutinatum tantis sine te sufficere conflictibus potuisse Quis incendiorum aestibus humana aestimaret membra non cedere nisi flagrantior a te veniens interiorem hominen lampas animasset Cuius potentia factum est un laeta rore suo anima coctione proprii corporis exsultaret dum versari se martyr praecipit et vorari ne et paratam coronam uno moriendi genere sequeretur et si lenitate cruciatuum vitalis tardaret interitus non exsisteret gloriosius coronatus. 739
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus ad vota vestra respiciat pro quo et Sixstus machaera et Laurentius consumptus est flamma. Eoque favente sic per Sixstus grex catholicus tuaeatur ut per Laurentium salutaris calicis potatione salvetur. Quo et illo tuaente et isto suffragante sic illius accendamur exemplo et istius relevemur suffragio. 740
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 742
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 742
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 742
Mozarabes Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Post communionem Domine Iesu Christe qui beatissimum Laurentium martyrem tuum respuentem vilissimum mundum aurum ostendisti purissimum quod ignis utique non consumeret sed probaret et quanto plus arderet tanto amplius rutilaret tribue nobis ut cupiditatis incendia non consumant quos tam fulgentia Martyris tui exempla clarificant. 742
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 742
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 742
Mozarabes Aug 11 Tiburtius Valerianus Mass Propers Tiburtii marty… Rub 742
Mozarabes Aug 12 Clara Mass Propers Clare virginis… Rub 742
Mozarabes Aug 13 Hippolytus Mass Propers Sancti Hippoly… Rub 742
Mozarabes Aug 14 Eusebius Romanus Mass Propers Sancti Eusebii… Rub 742
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers In festo Assum… Officium Inter medios cleros pennae columbae deargentate alleluia. Et supra scapulas suas in viriditate auri alleluia alleluia. 742
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers OfficiumV Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna 742
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Oratio post officium Tibi semper gloria Domine omnipotens Iesu Christe cuius in caelo et in terra laudis confessio permanet dum tibi gloria in excelsis decantatur et in terra pax hominibus nunciatur. Bonam quaesumus voluntatem nobis famulis tuis et populis supplicantibus tribue ut ab omnibus nos mundes peccatis et pacem tuam nobis propitius et omni populo largiaris. 742
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 742
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 743
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Psallendo In manibus portabunt te neunquam offendas ad lapidem pedem tuum 743
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 743
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 743
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Quaere in comm… Lc De virginibus praeceptum 743
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 744
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Lauda Lauda anima mea Dominum laudabo Deum in vita mea 744
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Sacrificium Sicut turris David aedificata es et reprehensio non est in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata alleluia. 744
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers SacrificiumV Sicut columbae sedentes super abundantia aquarum et sicut phialae aromatum gignentes unguentoria et sicut lilia distillantia mirrham et sicut cornatilia aurea plena Tharsis et sicut Libanus electus et sicut cedrus et sicut colunnae marmoreae positae super bases aureas formosae. 744
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Post Pridie Virgo Dei genetrix Maria cuius hodie veram assumptionem celebramus in sede superna quaesumus indigni et peccatores ibi ubi assumpta es novi miraculi gloria beatiores quandoque mereamur attolli prece hac tua dicata. Roget quaesumus ibidem pro nobis dignitas tui pudoris qui te de terris ineffabiliter sumpsit in caelis post somnum quietis et cursum consummatum vitae temporalis. Adsit rogamus ibidem pro nobis indignis prex tua semper suffragatrix quatenus hic per eam abluti ab omnibus facinorum contagiis mereamur angelorum compotes esse in caelestibus regnis. 749
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Proph O pulcra Dei Virgo inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum tuorum. Assimiliavi te amica mea pulchrae sunt gene tuae sicut turturis. Ecce tu pulchra es amica mea. Ecce tu pulchra es. Oculi tui columbarum. Surge propera amica mea et veni. Iam enim hiems transiit et recessit flores apparuerunt in terra. Surge ostende mihi faciem tuam et sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis et facies tua decora quae est ista quae descendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus mirrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii Quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet. Sicut turris David tota enim pulchra es et macula non est in te. Veni de Libano sponsa mea. Veni de Libano coronaberis. Hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus. Fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genitricis sue. Viderunt illam filie Ierusalem et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae laudaverunt eam quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens enixa super dilectum suum Pone me ut signaculum supra cor tuum et quasi monile in brachio tuo et vera Dei permanet dilectio. (Sap 1) 742
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus in quoddam castellum intravit et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam et huic erat soror Maria nomine. quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. quae stetit et ait. Domine non est tibi cure quod soror mea reliquit me solam ministrare Dic ergo illi ut adiuvet me. Et respondens dixit illi Dominus. Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Et cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dicit illi. Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. At ille dixit. Utique. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. 743
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Missa Omni studio omnique mentis intentione fratres carissimi Dominum deprecemur et in quantum inopiae possibile datur affari grates in quantum possumus agamur acclines illius divinitati qua inter omnia divinitus inspirata inter praecipua atque eminentiora humano generi dona digne largita non parum est quod tribuit Genitrici Filii sui gloriosae Mariae dumque Ideo eam post mysterium verae incarnationis nativitatis passionis ac patulae ad caelum ascensionis gloriosam arcessivit ad se gloria assumptionis. Sic vero unita carnis natura virginitate consimilis hodie una tantilla illius conditionis sedem adiit mirabiliter dietatis. Nec immerito quidem ibidem debuit cum Filio feliciter gloriari cui divinitus intemerato virginitatis pudore meruit invescerari. Ibi namque cum sacris virginibus iugiter iucundari cui etiam in unito carnis foedere incentivis naevis non potuit vitiari. Ibi nempe perenniter dicatis martyrum cuneis adunari dum eidem ineffabiliter univit cuius manu extenti sunt caeli cui illi per integritatem carnis et spem sincerissimi cordis attolli digne concessum est in caelestibus regnis. 744
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Alia oratio Ingenite Pater summe qui tanta ac talia beneficii munera virgini gloriosae contulisti Mariae cuius verbo attestante angelo dicata cuius Spiritu illibate sistit foecunda cuius virtute divinitus obumbrata cuius iussu mundi salvationem noscitur paritura cuius voluntate virgo sistit ante partum cuius posse virgo manet post partum cuius imperio ipsi canduit diu castitas cuius miraculo immaculata virginitas. Indignis quaesumus Annue nobis eius favore tuaeri pie de nugis sine meruo emundari de propriis. Ac sicut illa hodie inter angelorum virginumque coros meruit assumi sive de dono illibatae carnis feliciter iucundari sic nos facias stimulo perfecte extirpato carnali beatiores ibidem misericorditer admiti fruituri nempe cum angelis ibidem perennius regno quibus hodie fuit per eam laetabunda assumptio ibidem semper sine termino mansuri ubi omnis caelestis exercitus gloria hodie tantae assumptionis gavisus indesinenter meruit iucundari. 745
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Post nomina Aeterne Deus summe acclines clementiam exoramus divinitatis tuae ut qui hodie inter angelorum florentissimas legiones prophetarum fulgentissimos fasces inter apostolorum titulos latiores martyrum atque virginum catervas dicatas gloriosam virginem assumpsisti Mariam per unigenitum tuum Filiumque suum Dominum nostrum ad superam et inenarrabilem caeli sedem quo nemo hominum creditur assumptus nullusque praeter illam attolli noscitur sexus dum non sola merito ibidem pervenire potuit nisi quod sola virgo post parturitionem mansit solaque caeli ac terrae dominum divinitus parturit et Deum caro factum ineffabiliter utero vehit. Te quaesumus te rogamus ut sicut illam tanti incircunscripti maneris fecisti dominam ita facias Ecclesiam tuam per universum orbem diffusam te Deo praesule omnium contra eam venientium respuere pravitatem nesciens in religione casum abdicans in conversatione deliquium. Sit quaesumus domine in regibus gloriosa in clericis dedicata in ministris sancta in martyribus prompta in virginibus illibata in continentibus foecunda in pauperibus affluens in pupillis exuberans in captivis et vinctis clemens in viduis continens in oppresis relevans disperatis solamen impertiens in lascivis refraenans in luxuriosis evacuans in obstinatis hebetans in disperatis pia in viventibus magistra in fidelibus defunctis requies exoptata. 745
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Domine Iesu Christe qui sic virginem matrem honorificasti quousque assumptionis gratia eam coram te suffragratricem pro nobis effecisti incomparabilem indigni quaesumus divinitatis tuae clementiam quatenus per obtentum illius beatissimae Genetricis quam caelibem hodie fecisti in caelestibus regnis emundati ab universis contagiis audeamus exclamare et dicere e terris. 749
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 749
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Benedictio populi Exoratu virginis sacrae Mariae vestra sint merita et radicitus coram Christo abolita piacula. Et sicut illa hodie collaetatur in sede superna cum angelis sanctis sic vos gaudeatis acquisisse paradisum aeternae felicitatis. Quo anima simul et corpore sani et integri hinc exeuntes ad illam feliciter sedem digne perveniatis quo ipso miserante ab eo divelli nullatenus possitis. 749
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 750
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 750
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Ad pacem Domine Iesu Christe qui ex Virgine natus unicus virginum permanes sponsus quarum tu coetui praebuisti ducatum ad caeli sedem ubi caput illarum esse voluisti assumendo matrem gloriosissimam Mariam virginem te quaesumus et rogamus ut obtentu illarum nigredine careamus omnium nostrorum facinorum. Divina namque illa et ineffabilis mansio quae virginem hodie sumpsit sic permansuros in ea nos dextera tuae virtutis censeat ut laetos gnaviter lumen speciei tuae ibidem sine fine instituat. Nam si discreta donorum merita ibidem praerogant loca summa et ineffabilia hodie adeptura noscitur virgo Maria per te Domine cui adsunt possibilia universa. Tu es itaque Domine qui omnia ista disponis qui etiam caelestia ac terrestria pretio pacificasti sacri livoris et filios dignatus es facere gratuitae bonitatis. Quia tu es vera pax nostra et caritas indisrupta vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in saecula saeculorum. 746