Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est sanctum et pulchrum est summe et ineffabilis Deus noster quantis possumus collaudare praeconiis etsi impotentes adsumus numen tuae claritatis pollutis contingere labiis sed in quantum ipse donaveris te benedicere et collaudare digne licebit nobis. Qui enim ab initio massam faciens fortiter electorum nonnullis ex illis miracula dari iussisti per vitam signa per mortem portenta per assumptionem. Alios namque potenter resuscitas post carnis defectum alios vero contranas per mentis excessum dumque alios reddidisti dissimiles per obitum ineffabilem soporum. O sacratissimum arcanum et inexprobabile provisum. Quod unumquemque illorum iam per disparem modum inter plurimos mire sublimavit ad caelos. Merito quidem et gloriosior virgo Maria caeli petivit intimum dum caeli et terrae sola visceribus sacris portavit Deum et Dominum. O ineffabilis castitas et immaculata virginitas qua novo et insolito sic enixa est more qua novo et ineffabili modo assumi in supernam meruit sedem. Visura cum Angelis ibidem perpetim Deum cuius Verbi in terra sacrum efecta est templum. Cui nullo modo ibidem incomprensibilis frustratur sedes sicuti incomprensibilis partus non denegatur in terris. Talius enim ibi divinitus ascendisse qualius in novo virginis partu hic similem non invenisse. Quid vero verius datur intelligi An Christus a qua natus est illuc ibidem ferre an Christus a quo dilectus est hic illuc mansisse Merito diuque merito ibidem gloriosior fore prae cunctis dum merito longeque dignissimo dignior invisceratur Deo prae plurimis. Hoc te Domine cooperante qui omnia quae velis facis et de nullo usquam nusquam ventilaris. Quem quoque tremunt potestates caelicolique admirantur cives. Cui multiplex caelica illa angelorum legio ceteraque Sanctorum omnium virginum martyrumque concio sive terrestris beatorum multitudo in hoc assumptionis gloriosae Virginis festo non cessant clamare ita dicentes. 746
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus aeterne omnipotens Deus Iesus Christus Filius tuus qui tam visibilia quam invisibilia ab initio instituens finita vel infinita tecum et cum Spiritu Sancto potentialiter creans omnia felicius complevit et divinitus peregit. Extremo igitur inter primaevam vel ultimam saeculi seriem se cum in forma Dei esset exinaniens Deo aequalis nostrum dignatus est contiguum sumere pulverem non quo autem vires augeret potis sed quo vero pestem evacuaret mortis non quo autem ullo eguisset clypeo sed quo vero lethalia vulnera sanasset antidoto non quo autem infirmius fulciret propria sed quo vero potentius caelestia terrestria salvaret vel tartara non quo autem ullam passus esset inopia sed quo vero inopem gratia redderet divitem non quo autem imbecillis caelestes vel aereos domuisset exercitus sed quo vero fortissimus novos ibidem reseraret introitus. Unde hoc autem nusquam Domine omne confitemur peractum nisi et completum esset per Verbum caro factum quod non natura humana sed gratia adunivit assumptum. Accepit nempe quod fecerat in quo autem mirabili modo seseque factum praedixerat de quo mater Sion dicet Homo et homo in ea divinitus admirabiliterque est factus. Tale multoque vere creditur mirabile matrem creasse quale divinitus per eam transiens decus virgineum non adimisse dum ab illo creari ita est ut ab ipso concipi pari et numquam corrumpi. Haec autem Domine omnia si humanis viribus possint exsequi omnia divina nusquam probarentur oriri. Quis vero tandem huius sanctae mysterium approbare potent tantae Incarnationis Nativitatis Filii in caelum Ascensionis et Matris tam incomprensibilis illibatae Assumptionis nisi et recta de Patre et Filio atque Spiritu Sancto sinceriter credat et de matris Assumptione mirabiliter sentiat dum et incomprensibilia sunt utraque et inde credenda utraque quia vera confitemur utraque Haec fides verissima qua reconciliamur piissimo Deo et adoptamur perenniter in filiis. 748
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore 750
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Post communionem Omnes qui huic sanctae Assumptionis sollemnitati convenistis et sacrosancta communione mortalia corpora vivificastis mereamini per interventum sanctae et gloriosae Dei Genitricis et hic ab omnibus malis eripi et in futuro cum Christo sine fine iucundari. 750
Mozarabes Aug 17 Laurentius martyr (Octava) Mass Propers Octava sancti… Rub 750
Mozarabes Aug 18 Agapitus Praenestensis Mass Propers Agapiti martyr… Rub 750
Mozarabes Aug 20 Bernardus abbas Mass Propers Bernardi abbat… Rub 750
Mozarabes Aug 22 Assumptio BMV (Octava) Mass Propers Octava Assumpt… Rub 750
Mozarabes Aug 22 Timotheus Symphorianus martyr Mass Propers Sanctorum Timo… Rub 750
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Gloriam et magnum decorem impones super eum alleluia et dabis eum in benedictione in saeculum saeculi alleluia alleluia. 750
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers OfficiumV Vitam petivit a te et tribuisti ei Domine longitudinem dierum in aeternum et in saeculum saecli 750
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Oratio post officium Aeternum tuae virtutis nomen omnipotens Deus oramus ut nos martyris tui Bartholomaei apostoli et omnium sanctorum meritis socios fide pares devotione strenuos passione consimiles et in resurrectione felicium facias coaequari. 750
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Require retro… Proph Iustus si morte praeoccupatus fuerit 751
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Psallendo Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers PsallendoV Lex Dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius 751
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Lc Carissime confortare 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Require ut sup… Ev Una dierum Dominus noster Iesus Christus 751
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Lauda Exsultabit iustus in gloria et gaudebit in laetitia sempiterna 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Sacrificium Oravi Deum meum ego Daniel dicens Exaudi Domine precem servi tui illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propitius intende populum istum super quem invocatum est nomen tuum Deus alleluia. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers SacrificiumV Cum effunderem precem meam in oratione in conspectu Domini Dei mei pro peccato populi Israel et pro loco sancto eius in tempore sacrificii Gabriel cito pervolans tetigit me et locutus est mihi dicens Daniel vir desideriorum ab initio obsecrationis tuae ego egressus sum et veni ut dicam. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Missa Pretiosissimam martyris Bartholomei apostoli solemnitatem fratres carissimi promptissima celebremus devotione suppliciter orantes Dei nostri misericordiam. Ut qui beatissimam praefati apostoli et martyris sui annua festivitate in hunc diem memoriam excolimus etsi aequari factis eius non possimus saltim ipso patrocinante imitari fidem eius per omnia valeamus. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Alia oratio In memoria aeterna beatissimi apostoli tui Bartholomei Domine laetamur tempore recurrenti magnificantes eius gloriam passionis et beatitudinis ipsius facta celebrantes quae a te accepit atque in te possedit largitore inexhausto retributore perpetuo fonte profluo thesauro sempiterno. Da nobis quaesumus veneratoribus suis eius peculiare suffragium et quibus dedisti nominis eius titulum praesta patrocinium indisruptum. 751
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Post nomina In honorem martyris tui Bartholomei apostoli votivum tibi Deus sacrificium exhibentes rogamus ut eius meritis et offerentibus veniam et sepultis requiem largiaris. Quo huius suffragatione te utrobique parciturum prebeas cuius te in passione victorem fuisse demonstras. 752
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui sancto apostolo et martyri tuo Bartholomeo tantum ardorem tuae dulcedinis contulisti ut non cederet penalibus flammis habitans in eo tuae dilectio caritatis. Praesta nobis ut pacis bono accincti careamus scandalis expiemur delictis et aeterne semper praestolemur gloriam visionis. 752
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est vere Domine quia dignum et pulchrum est nos tibi gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui gloriari se in corona martyris sui Bartholomei demonstravit et persequentis inimici furorem rabidum ad nihilum usquequaque redegit. Scindebatur quidem suppliciis pro Christo rege militis corpus variis generibus tormentorum sed anima eius fontibus rigabatur spiritualium gaudiorum aeternum evadens carcerem infernorum. Beatus Martyr cruciabatur in poenis ut immarcessibiles victoriae coronas potiretur in caelis vulnerabatur corpus eius in plagis sed agonia non frangebatur in eo spiritalis. Sua viscera diversis tradidit poenis ne Filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum negare videretur in terris. Offerebat se Deo sacrificium castum ut posset centuplum de superioribus praemiis accipere fructum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes 752
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus filius tuus. Qui apostolum et martyrem suum Bartholomeum et vita probabilem et potissimum reddit passione. Cuius hodierna celebritas id nobis in affectum adducit quod idem apostolus et martyr tuus pro te sanguinem fudit suppliciis caruit vitam invenit. Cuius te ut nostris Deus parcas sceleribus suffragatione rogamus petentes ut hic martyr tuus qui veraciter huic crucifixus est mundo sit in auxilium populo Christiano. 753
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Post Pridie Sanctifica Deus quod offerimus et tribue propitius quod rogamus ut qui passionem apostoli et martyris tui Bartholomei venerabiliter annua vice excolimus suffragio eius perenniter potiamur. 753
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Dominum Deum nostrum fratres carissimi toto corde deprecemur et humili oratione poscamus ut festivitatem hanc quam hodierno die in honorem sancti ac beatissimi apostoli Bartholomei devotissime celebramus illustret et nos consortes sanctis effectos propositum nostrum vitamque consumet. Et cui sumus in hac nostra devotione fautores esse mereamur donante Christo participes proclamantes e terris. 753
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 753
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Benedictio populi Benedicat vobis omnipotens Dominus et tribuat per presentis martyris suffragia patrocinia sempiterna. Habeatis in martyris intercessione praesidium in recordationis die gaudium sempiternum. Ut qui ad festivitatem tanti martyris fide integra et mente devota venistis magna vobiscum gaudia et premia portetis. 753
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 753
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 753
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine et laudamus Domine alleluya alleluya alleluya 753
Mozarabes Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Post communionem Deus immense et gloriose quem in passionibus martyrum colimus in beatorum solemnitatibus veneramur atque in certaminibus vincentium collaudamus adesto precibus supplicantium interventu martyris tui Bartholomaei apostoli ut qui te pro admissis terribilem metuimus eius precibus exoratum in misericordia placitum inveniamus. 754
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Gloriam et magnum decorem 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Oratio post officium Praesta nobis Deus beatissimi martyris tui Genesii assiduum patrocinium ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem sequamur fortissimum proeliantem. 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Quaere in fest… Proph Sapientia isutum deduxit 754
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Psallendo In memoria aeterna erit iustus ab auditu malo non timebit 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers PsallendoV Paratum est cor eius sperare in Domino confirmatum est donec videat inimicos suos. 754
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Lc Qui tribuit vobis spiritum et operatur virtutem in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei Sicut Abraham credidit Deo et reputatum est illi ad iustitiam. Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt hi sunt filii Abragae. Providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in eo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham. Quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt. Scriptum est enim. Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Quoniam autem in lege nemo iustificabitur apud Deum. Manifestum est quia iustus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis. 754
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Quaere in nata… Ev Si quis vult post me venire 755
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominuis sit semper vobiscum 755
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Lauda Beatus homo quem tu eruisti Domine et de lege tua docuisti eum alleluia 755
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Sacrificium Ego servus tuus et filius ancille tuae dirupisti vincula mea tibi sacrificabo sacrificium laudis alleluia. 755
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Missa Fide pleni spe robusti voto alacres caritate ferventes praedicemus Genesii martyris victoriae gloriam. Qui gratia Christi Domini et Salvatoris nostri praeveniente respectus et interius se monentem audivit et exterius iubentem sibi contempsit cum in studio militiae saecularis exceptoris functus officio non eum qui mortifera sed eum qui vitalia praecepta iubebat audivit manum divino porrigens operi et auditum suo praeparans Conditori. Huius igitur exemplo reformari nos nostro cupientes Artifici cum his victimis omnipotenti Domino supplicantes et Martyris concinamus gloriam et nostrorum scelerum reseramus occulta. Dabit profecto ille quidquid a nobis fuerit in confessione rogatus qui praedictum Martyrem praevenit etiam non quaesitus. 755
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Alia oratio Quid dignum tuae clementiae Domine Deus pro tam gloriosissimi martyris tui Genesii offerri ab infimis celebranda poterit dignitate Nisi ipse castrorum tuorum victoriosissimus miles tam triumphi sui non immemor merito quam supplicantium constrictus obsequio quas placere tibi optime comprobavit Ingerat laudes. Qui specialis gratiae tuae largitate praeventus prius te meruit invenire quam querere prius potuit diabolum vincere quam bellandi arte calcare prius pro te animam ponere quam ipsius fidei rudimenta subire. In quo anticipatum est perfectione quod fuerat currendum per ordinem. Cui prius moriendi pro te insinuasti desiderium quam revelasses baptismi sacramentum. Quem prius voluisti litare sanguinis sui victimam quam sacerdotis auscultare doctrinam. Unde quis nostrum comprehendere pusillus sensu praevaleat quanta illi apud te maneat gloria cui tanta in hoc saeculo fidelium tuorum deserviat obsequella Quique timorem mortis spiritus tui vehementia supergressus ita huic mundo eiusque illecebrosis renuntiarat pompis ut Principum quorum temporaliter cruentis subiacebat imperiis liberrime dedignatus sit superfluis parere praeceptis. Merito igitur dum baptismi inter medios lictores expeteret gratiam consummatam obtinuit sui sanguinis sanctificatus ablutione coronam. Sed nec defuit martyrio quod inerat in voto. Pro quibus donis ac beneficiis tuis et laudum tibi vota persolvimus et nostrorum scelerum abdita publicamus poscentes tuae pietatis clementiam ut qui cum baptismo sui sanguinis ablutum assumpsisti in caelos nos lacrimarum ablutione eluas a delictis. 755
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Post nomina Tuam Domine in hac martyris tui Genesii sollemnitate gloriam praedicamus quem et fidei indicem et consummatorem victoriae idem martyr promeruit invenire. Qui prius fidei voto quam regenerationis praeditus sacramento te unum et verum cultores daemonum dando repudium assecutus est Deum. Acclines te igitur precibus imploramus ut haec inspirata a te nostrorum omnium vota subsequatur misericordia tua faciasque ut quos praevenisti credulitate aeterna remuneres ex mercede huius martyris suffragio praeveniens defunctos ad requiem cuius cor praeventum est prius fide quam baptismatis tinctione. 756
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Ad pacem Unigenite Dei Filius ex cuius latere duo illa mirifica sacramenta sanguinis scilicet et aqua fluxerunt quae huic Genesio martyri tuo ad susceptionem regenerationis collata sunt cum non solum Rhodani undis abluitur sed etiam sanguinis sui effusione novatur precibus ut adsis quaesumus supplicantium. Da regeneratis nobis vitam sine crimine ducere scandalis carere innovari tuae dulcedinis ubertate quo baptismum quod in peccatorum ablutione suscepimus in pace quae tu es inviolabiliter conservemus. 757
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quem praedictus Martyr adiit fide quaesivit ex opere assecutus est passione. Hic igitur te Deus Pater pro nobis obtineat cum rogaverit qui donum fidei priusquam te postularet accepit. 758
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Post Pridie Confitemur nomini tuo Domine gemino vocis ac cordis obsequio celebrantes gratiam pro triumphis martyris tui Genesii. Qui perficiens in infirmitate virtutem aeternam vitam prius lavacro sanguinis quam regenerationis accepit non adoptatus baptismate sed assumptus non admiscendus neophytorum turbis sed consortiis angelorum. Huius igitur intercessionibus exaudi nos et adesto Domine benedicturus his oblationibus nostris ut te quem in sanctis colimus per sanctos tuos interpellare mereamur. 758
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus in honore sanctorum tuorum sed praecipue in sancti ac beatissimi martyris tui Genesii cuius hodie gloriosam de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa exsultatione concelebrat. Qui adhuc catechumenus et necdum mysteriis undae salutaris ablutus sacrilegi commilitonis militiam detestans innocentibus ceris nefaria edicta nequaquam passus imprimere cruentas impio ex ore sententias respuit manu repudiavit auditu refugit officio et piam dexteram ab excipiendo tamquam sacrificando retraxit et annotare ceris sacrilega verba mens Deo devota contremuit. Qui incumbente persecutionis mole insequentibus ministris diaboli animam caelo praeparans corpus Rhodano dedit tamquam Iordanis in eo sacramentum requirens et ulteriori ripae martyrem portans ut illam sanguine hanc corpore illustraret. Sic itaque repletus gratia tua Domine fideli spiritu fidei instituta praeveniens nondum baptismum consecutus inter ipsa est religionis principia consecratus necdum manifestatis sibi Dei legibus et iam Deo plenus. Nondum sacramentorum conscius et in sacrificium iam ipse praeelectus necdum libertati donatus et iam pro Deo testis assumptus. Nondum publica professione vocatus ad gratiam et iam raptus est ad coronam. Prius enim adoptatus est quam renatus nondum quidem undam fontis ingressus sed egresso de se fonte perfusus. Abluitur sanguine regeneratur morte damnatione absolvitur gladio consecratur. Felix qui tali baptismo meruit baptizari per quod et originale peccatum deleret et numquam amitteret quidquid cruore huiusmodi condonaret nec ulla culpa in posterum macularet quod semel sanguinis unda diluerat. Qui in se ostium peccatorum fide clausit fide damnavit quique in se per undam sanguinis geminato munere baptismi sacramenta complevit qui non tinctus est fonte sed ablutus est passione. Donante Domino nostro Iesu Christo quem collaudant omnes Angeli atque Archangeli una voce dicentes. 757
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus qui nolentes praevenis fide atque credentes subsequendo facis non frustra credidisse quique beatissimum Genesium prius gratia praevenisti dulcedinis quam regeneratione baptismatis te suppliciter deprecamur ut iam praeveniamur miserationibus tuis quo ad te fiducialiter possimus clamare e terris. 758
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 759
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Benedictio populi Gratia Christi qui beatissimum Genesium martyrem praevenit fide vos subsequatur in munere. Et qui illum aquis Rhodani originali solvit a vinculo vos huius calicis vivificet sacramento. Atque qui illum fluvial consecravit ex gurgite vos mundiali non subruat tempestate. 759
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 759
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 759
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 759
Mozarabes Aug 25 Genesius Arelatensis M2 Mass Propers Post communionem Sit Domine praecedente et orante martyre tuo Genesio in nobis famulis tuis ita te amandi prompta voluntas ut in nullo impediat carnis infirmitas sicque eodem docente a nobis calcetur mundi cupiditas ut eodem intercedente perveniat ad victoriam caritatis. 759
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. 759
Mozarabes Aug 26 Gerontius M2 Mass Propers In festo sanct… Oratio post officium Deus Dei Fili quem Gerontius antistes toto corde confessus nomen tuum honorificando perductus est ad coronam da in ore nostro confessionem quae nos expurget a crimine. Ut quicquid in tuae laudis honore depromimus in lucro nobis prodesse aeterno munere sentiamus. 759
Mozarabes Aug 26 Gerontius M2 Mass Propers Post communionem Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem beatissimi confessoris tui Gerontii tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. 759
Mozarabes Aug 27 Rufus martyr Capuae Mass Propers Sancti Rufi ma… Rub 760
Mozarabes Aug 27 Victor Mass Propers Victoris episc… Rub 760
Mozarabes Aug 28 Augustinus Hipponensis Mass Propers Sancti Augusti… Rub 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers In festo decol… Officium Gloriam et magnum decorem 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Oratio post officium Deus Filius qui in cruce tua et salutem regibus donas et humiles tuos ad victoriam semper armas tempera iam tandem miseriarum nostrarum aerumnas. Ac ne gladio maligno nostrae feriantur cervices obtentu gloriosi praecursoris tui Ioannis Baptistae gladio verbi tui nos reddito efficaces. 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Require in san… Proph Iustum si morte preoccupatus fuerit 760
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Psallendo Educ Domine de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers PsallendoV Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decem chordarum psallam tibi quia liberasti seruum tuum Deus de gladio maligno. 760
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 760
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F 761
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Lauda Lauda anima mea Dominum laudabo Deum in vita mea. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Lc Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. Et scio eiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit quoniam raptus est in paradisum. Et audivit archana verba quae non licet hominibus loqui pro eiusmodi gloriamur. Pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. Nam etsi voluero gloriari non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt me aut audit ex me. Et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Sathanae qui me colaphiset ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me infirmitas carnis et dixit mihi. Sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur sed gloriabor in infirmitatibus meis ut habitet in me virtus Christi. (2Kor 12) 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Ev Audivit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis. Hic est Ioannes Baptista quem ego decollavi ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo. Herodes enim tenuit et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere timuit populum. Quia sicut prophetam eum habebant. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi. Unde cum iuramento pollicitus ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua da mihi inquit in disco caput Ioannis Baptistae. Et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari. Misitque et decollavit Ioannem in carcere et adlatum est caput eius in disco et datum est puelle et tulit matri suae. Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud. Et venientes discipuli nuntiaverunt Iesu. Quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum seorsum. Et cum audissent turbe secute sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et curavit languidos eorum. (M 14) 761
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Sacrificium Iustitiam tuam Domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi nam zelavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa alleluia. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers SacrificiumV In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Missa Grandi nobis fide fratres carissimi et tota ad Deum conversione gloriosi Ioannis ornanda sanctitas celebranda sollemnitas est qui eo divinae electionis initiatur munere quo finitur in hoc recessit caelestis gloriae testimonio quo praecessit. Cui toto in virtutem Sancti Spiritus amore translato Christus fuit causa moriendi cui Christus fuit causa nascendi. Nullum sibi tempus in eo naturae infirmitas vindicavit cui in conceptu vaticinium in actu baptismum in obitu datum est implere martyrium. Per unam eandemque gratiam ostendit generatio quem promisit conversatio quem docuit passio quem amavit. Prophetat in utero praedicat in saeculo consummat in gladio. A iustitia eligitur de iustitia loquitur pro iustitia decollatur. Nec mirum quod virum tot sanctitatis meritis in Dei agnitionem dispositum quem non cohibuit uterus matris non terruit gladius imperantis et consequens fuit ut Herodi pro castitate non cederet qui patrem pro incredulitate distrinxit et percuteret verbo regem qui silentio percusserat sacerdotem. Hunc ergo honestatis legisque censorem mores improbi non tolerant prophanam petulantis conscientiam abiectum incesti facinus exacerbat et furor verecundia provocatus studet perdere quod docetur dum nescit corrigere quod vetatur. Putat latere posse culpam si ponet in prohibente custodiam. Tantus prophetae splendor in carceris claustra detruditur et pretiosus Deo sanguis meretricia saltationis mercede taxatur et inter gentilitiae voluptatis epulas fit spectaculum quo inter religiosae confessionis hostias credentibus gaudium credituris exemplum terris praesidium caelis fieret ornamentum. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Alia oratio Te Domine Iesu Christe in praecursoris tui nativitate laudamus te in eius praedicatione admirabiliter extollimus te in illius morte quantum humana valet pusillitas voce qua possumus honorificamus. Cuius nativitate ubera reserasti senilia et patris linguam quam incredulitas nexuerat absolvisti cuius praedicatione te adesse terris discipuli crediderunt et populi qui illis praestaret salutem saluberrimam audierunt cuius morte veritas patuit et mens belluina virus quod in se latebat occultare non valuit. Huius ergo precibus dignare inspirare nostris cordibus ut caelorum regnum appropinquare credentes te semper paenitendo rogemus tibi preces lacrimabili corde fundamus tua promissa confidenter speremus ut mundata mens nostra a pollutione delicti Spiritum Sanctum quem in columbae adventu sub illius manus suscepisti venire in nobis et manere eum sentiamus nobiscum ac Filium Dei te dilectissimum voce qua ipse audivit audiamus et aequalem Patri cum Spiritu Sancto confiteamur credamus et semper oremus. 763
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post nomina Unigenite Dei Filius quem beatissimus Ioannes salutavit in utero demonstravit in eremo praecessit nascendo praeiit moriendo concede nobis tanti vatis suffragio ut in hoc die quo idem capite desectus occubuit nos te miserante capite nostro semel pro nobis mortuo a vitiis mereamur occidi et spiritalis dono gratiae innovari. Hic tibi sanctus vir obsequentis vota deferat plebis qui praeco factus est iudicis. Prece sua nostris lumen Ingerat tenebris qui lucerna exstitit luminis voxque illa pro defunctorum spiritibus se rogatura opponat quae Domino mortuis praeparavit in cordibus viam. 763
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Ad pacem Gloriosum praecursoris tui Ioannis Christe Deus passionis festum hodierno die voto concinimus sacrificiis dedicamus qui iustitiam praedicans legis sententia mulctatur Herodis. Ob hoc te deprecamur et petimus ut idem qui terminus fuit prophetis finem ponat scandalis et qui fuit baptismatis initium pacis nobis praeroget complementum regatque conservos prece qui te Dominum praecessit in morte. 764
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post Pridie Redempti Christe tui sanguinis pretio Praecursoris tui ut nobis parcas exoramus suffragio. Tu per eum et nobis et his benedicito hostiis per quem te manifestasti incredulis ut qui tuae fuit praevius mortis nostrae sit praerogator salutis. 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Educ Domine de carcere animas nostras qui beatissimum Ioannem herodiano gladio consecrasti. Detur per eum nobis paenitentiae optio qui paenitudinis exstitit praedicator. Conservet in fide populos qui arguit de infidelitate superbos. Deferat ad te confessionem humilium qui redargutor factus est contemptorum. Quique nuntius exstitit Verbi gratiam nobis praeroget nuntiandi cum ad te nunc proclamaverimus e terris. 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus teque mirabilem in sanctis tuis Dominum praedicare eorumque memoriam sub tuis laudibus colere quorum fuit in conspectu maiestatis tuae et mors et vita pretiosa. Unde nos hodie passionem beatissimi Ioannis Baptistae et martyris tui annua sollemnitate recolentes altaribus tuae pietatis assistimus tibique laudum hostias immolamus. Ioannes enim tuus qui Domino nostro Iesu Christo unigenito tuo et in nativitate praevius et in passione praecursor sacerdotalis prosapiae genitus et propheta ille vocatur Altissimi. Cui emissum nomen de caelo est qui ipsum illum suae nativitatis ortum prophetiae praecessit officio et aeterni praesentiam Domini priusquam ipse vel Christus nasceretur agnovit atque intra viscera materna commotus in virtutem oraculi mentem parentis agitavit ad cuius nomen edendum muta diu sancti patris ora laxata sunt. Hic eremi distincte habitator et primus regnorum calestium praeco mundi fallentis illecebras abstinentiae virtute calcavit et Dominum maiestatis in corpore constitutum felici atque perfecto vaticiniorum fine monstravit. Talem profecto talem esse oportebat qui Dominum baptizaret et cui se sacra illa divinis germinis membra submitterent qui conceptam Sancto Spiritu carnem aquas potius abluentem fluvio auderet immergere. Sit igitur fas hunc talem sub tui nominis honore laudare cui tantae gloriae praestitisti agonem suffragia nobis eius tua bonitate largire. Sonet pro nobis vox illa sublimis quae parandas vias Domini et semitas eius rectas esse faciendas inter deserta clamavit. Loquatur lingua illa pro nobis quae nescit tacere iustitiam. Talis te pro hac plebe talis precetur qualem illum Iordanis fluenta viderunt cum a te Spiritum Sanctum in columbae specie super Unicum tuum descendentem videre promeruit. Ille pro populo tuo manus orent quas Christus dignatus est sanctificare dum tangitur. Asserat tuorum vota famulorum sanguis ille benedictus qui est fusus in carcere qui rubuit in disco qui ad te cum sanctis Omnibus clamat quos ex Abel nunc usque impie caesos aeterna pietatis tuae memoria conservat. Unde merito tibi omnes Angeli atque Archangeli confitentur gloriam tuam collaudant sine cessatione dicentes. 764
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus pro quo Ioannes Baptista et martyr mystico vaticinii sui praenuntiavit oraculo quod illum crescere se autem minui oporteret. His etenim verbis et suam pariter et Domini mortem vivens longe ante praedixit cum et idem Filius tuus elevatus in cruce et iste comminutus sit capite. Nam ille Dominus creaturae sublimitate praelatus est ligni iste animadversione decisus est gladii. Illius caput crux in altum porrexit istius cervicem mucro secus desecuit. Ille Spiritum emisit in cruce hic animam efflavit in carcere. Sed ille in luce qui vitam redditurus esset omnibus moritur iste in abditis qui nisi Christo moriente redempturus esset ex inferis iugulatur. Sic sic plane docuit ut per has mortes dissimilitudines sacramentorum patescerent qualitates quo et in illo divinitas se exaltata ostenderet et in isto humilitas se custodita monstraret. 765
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Benedictio populi Beatissimus Ioannes cuius caput cruento regi hodie desectum inter pocula allatum est disco sit pro vobis omnibus apud Deum intercessor. Idem quoque qui fraternum prohibens violare connubium hodie in carcere peregit martyrium suis vos precibus faciat incentivam superare libidinum. Ut sicut idem dominicae Praecursor factus est mortis ita vestris intercessor exsistat praevius pro delictis. 766
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post communionem Educ Domine de carcere animas nostras qui sputa pro nobis perpessus es et flagella. Ut precibus iusti huius Ioannis Baptistae martyris tui ex hoc mundo educti de carcere triumpho crucis tuae debita post nostrum obitum tibi praeconia cum sanctis omnibus praecinamus cum laude assidua. 766
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 767
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 767