Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Missa Anniversaria beati Andreae apostoli et martyris natalitia celebrantes consideremus dilectissimi fratres quanta mentis alacritate idem vir sanctus sequi coeperit Salvatorem. Nam sicut evangelia sacra testantur dum secus mare ambulans hunc et Petrum vocare Dominus dignaretur audita voce vocationis Christi terrena omnia relinquentes cunctaque simul vitia vitae veteris respuentes a mundanarum iam rerum curis expediti et liberi atque ab omnium vitiorum nexibus absoluti Salvatoris ac Domini vestigia sunt secuti. Horum ergo nos exemplis accensi sequamur Christum contemnamus mundum cum suis opibus transiturum. Nulla nos cupiditas mundana retineat nec periturarum amor rerum a Salvatoris nostri nos amore disiungat quatenus sanctorum sequendo vestigia pervenire mereamur ad gaudia sempiterna. 74
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Post nomina Nominibus sanctorum martyrum offerentiumque fidelium atque eorum qui ab hoc saeculo transierunt a ministris sacri ordinis recensitis te Dominum Deum nostrum per intercessum sancti tui Andreae apostoli et martyris deprecamur ut et martyrum patrocinia nobis semper opitulentur et offerentium obsequia a te clementer accipiantur ac defunctorum fidelium animabus caelestium receptacula mansionum et sempiternae quietis tutamina tribuantur perenniter. 75
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Ad pacem Redemptor noster et Domine omnipotens Christe Iesu qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare dignatus es sive quae in caelis sunt sive quae in terris dum discordiam quae inter angelos et homines per culpam primi parentis contracta fuerat verum hominem assumendo ac pro hominibus moriendo per crucis tuae trophaeum resolvisti et pacem inter caelestes terrestresque creaturas factor et reparator hominum atque angelorum conditor reformasti acclines te et cum omni humilitate deposcimus ut per obtentum sancti apostoli et martyris tui Andreae pacem tuam quae exsuperat omnem sensum non solum hominum sed etiam ipsorum angelorum in nostris cordibus perenniter exsultare concedas. 75
Mozarabes Mass ordinary Dicat chorus. F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 76
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus Redemptor noster et Dominus Iesus Christus qui amarum passionis poculum ideo quasi verus medicus praegustavit ut et amissam nostrae salutis nobis copiam restauraret et nos ad hoc sumendum quod prior ipse sumpserit provocaret. 76
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Post Pridie Credimus pariter et fatemur ac purae credulitatis impulsu tacere non sinimur te Dominum Redemptoremquem nostrum pro nobis miseris in cruce fuisse suspensum descendisse etiam in infernum ut nos resurgens elevares ad caelum reliquisse etiam nobis exemplum ut te sequentes Dominum passiones toleremus in mundo. Quo exemplo beatus Andreas discipulus tuus ac martyr et apostolus informatus crucis pro te supplicium devota mente portavit. Fac nos quaesumus ipso intercedente hoc tui Corporis Sanguinisque mysterium Spiritus tui rore sanctificatum ad nostrarum remedium sumere animarum. 77
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Alia. Alia oratio Supplices te rogamus clementissime Deus ut sancto tuo Andrea apostolo ac martyre obtinente tuae cognitionis gratiam uberiori copia atque eminentiori perspicacia consequamur. Nec enim hoc rogantes eodem interveniente nos adepturos esse diffidimus quem tanto tuae dilectionis calore succensum agnoscimus ut non solum eis qui eo praedicante in te credebant salutaria verbi pocula ministraret sed ipsum quoque impiissimum Aegeam persecutorem ut ab idolorum vanissimo cultu recederet piis adhortationibus admoneret. Verum quia nefarius ille ac perfidus gratiam tuae cognitionis quam caeca superbaque mente contempsit quia non meruit utique non accepit. Praesta nobis humillibus famulis tuis ut qui te Dominum tuo dono credentes agnoscimus et agnoscentes fatemur a te numquam penitus recedamus sed dum tibi soli subicimur tibique fideliter inhaeremus aeternitatis tuae munera sortiamur. 74
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere te semper benedicere teque laudare summe et omnipotens Deus Pater a quo beatus Andreas apostolus insuperabili protectione munitus convertens ad fidem populos gloriam crucis Christi praedicavit intrepidus et crucis cruciamenta pro crucifixo Domino suscepit laetus atque securus. Dumque passionis tuae cruciatibus laetaretur de persecutoris sui tantummodo interitu condolebat eundemque persecutorem ut aeternas poenas evaderet exhortabat. Sed quia plerumque malis hic magis damnationis cumulus augmentatur quo veritatis eius praedicatio non tacetur unde apostolus et martyr salutaria hortamenta illi non tacuit inde persecutor immanis maiori crudelitatis atrocitate saeviens in necem apostoli quasi more phrenetici ad vindictam medici consulentis exarsit atque antidotum saluti congruum quo illi medicus obtulit quasi vitam medici perempturus ipse medico furens aeger bibendum dedit dum patibulum gloriosae crucis quod omni laude praedicans apostolus extulit persecutor crudelis eundem apostolum subire praecepit. Sed laetus gaudensque hoc medicus sumpsit quod aeger insanabilis non credendo abiecit nesciens miser quia hoc antidotum licet in gustu parum persentiatur amarum in sumptu tamen dulce est ac iucundum dum per hoc et salus habita perenniter habenda servatur et salus amissa numquam penitus amittenda recipitur. Per eum quem tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum collaudant angeli et archangeli omnesque supernae virtutes sine intermissione dicentes. 76
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus a quo Unicus tuus in hunc mundum missus ac pro nobis in cruce suspensus nostrae redemptionis pretium dedit sanguinem suum ut reconciliati per eius mortem filiorum apud te promereremur adoptionem eiusdem nostri mediatoris obtentu nobis nec merentibus tribue ut possimus te Patrem fiducialiter appellare et orationem quam ipso docente didicimus ad te non solum vocibus sed et meritis proclamare et dicere. 77
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Benedictio populi Sanctus Andreas apostolus qui pro crucifixo Domino ac Redemptore nostro est in cruce suspensus coram ipso vobis Domino gratiae providus exsistat semper patronus. Et ob cuius celebrandam sollemnitatem alacer est hodie vester conventus sit pro peccatis vestris ante Deum intercessor assiduus. Ac sicut hic sanctus virtute fretus Domini crucifixi per crucis victoriam diabolum superavit ita vos per mortificationem crucis cuncta vitia conculcetis. 77
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 78
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 78
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Dicat chorus.… Ad accedentes Gustate et videte 78
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers In sanctae Eul… Officium Alleluia ortus conclusus soror mea fons signatus emissiones tuae alleluia. Paradisus cum pomorum fructibus 78
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers OfficiumV Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna 78
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 78
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Oratio post officium Gloria nostra Deus noster qui in caelis ab angelis demonstraris et in perpetuum decantaris dum hic sollemniter ac fideliter praedicaris praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari et semper in tuis laudibus gloriari. 78
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 78
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Psallendo Audi filia et vide quia concupivit Rex decorem tuum et ipse est Deus tuus 79
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers PsallendoV Lingua tua calamus scribe velociter scribentis diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 79
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 79
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 80
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Lauda Lauda filia Sion laetare et exsulta filia Ierusalem 80
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 80
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Sacrificium Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypraessus in monte Sion quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris alleluia 80
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers SacrificiumV Sicut storax et galbanus et onyx et gutta et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam. Ego quasi terebinthus expandi ramos meos et rami mei honoris et gratiae ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. In me spes omnis vitae et virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini spiritus enim meus super mel dulcis. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris alleluia. 80
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Post nomina Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus in cuius nomine beatae Eulaliae virginis ac martyris tuae sollemnia celebramus quae dum ad confessionem duceretur non illam mortis timor intravit nec vultus pallor obsedit non ira terruit comminantis non dira vox non cruenta manus non etiam torvus aspectus a proposita passione submovit. Tu nobis martyris huius gaudentibus de triumpho et ad te convertendi aditum praebe et sanctae conversationis tribuito dignitatem concedens per hanc oblationem a nobis tibi oblatam et offerentibus perennis gratiae lucrum et defunctis aeternae repausationis solatium. 82
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Proph Sapientia laudabit animam suam et in Domino honorabitur. In medio populi sui gloriabitur et in ecclesiis altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius honorabitur. In medio populi exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur. In multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens. Quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypraessus in monte Sion et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rose in Iericho. Quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus dilatata sum iuxta aquam. In plateis sicut cinamomum et affaltum aromatizans odorem dedi quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris. Quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi Libanus non incisus. Vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus. Ego quasi terebintus expandi ramos meos et rami mei honoris et gratie. Ego quasi vitis fructificavi odorem suavitatis et flores mei flores honoris et honestatis. Ego mater pulcre dilectionis et timoris et agnitionis et sancte spei. In me gratia omnis vitae et veritatis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generatione saeculorum. Qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitiunt. Qui audient me non confundentur et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me vitam aeternam possidebunt. (Eccli 24) 78
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Lc Qui gloriatur in Domino glorietur non enim qui seipsum commendat ille probatus sit sed quem Deus commendat. Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et supportate me aemulor enim vos Dei emulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri ut excidant a simplicitate et charitate quae est in Christo. Nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavi vobis aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod recepistis recte pateremini. et extimo enim nihil me minus fecisse in vobis a magnis apostolis. Et si imperitus sum sermone sed non scientia. In omnibus autem manifestus sum vobis per fidem quae est in Christo Iesu Domino nostro. (2K 10) 79
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Ev Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et pre gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una preciosa margarita abiit et vendidit universa quae habuit et emit eam. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa sua malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia Dicunt ei. Etiam. Ait illis. Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera. (Mt 13) 79
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Missa Omnes qui sub impugnantium certamine vitiorum aut vulnerati turpiter aut perempti de carnis fragilitate conquerimur quique ignaviam mentis excusatione corporeae imbecillitatis occulimus et propositum respiciamus Eulaliae virginis et triumphum. Quae nec sexui subiecta nec corpori virile contemnendo contagium fit virilis in qua non fuit corruptelae portio ut esset gratiae plenitudo. Quam crudelitatem fide libidinem castitate vincentem et ornavit virginem admiratio castitatis et coronavit martyrem gloria passionis. Quae dum et vitiis repugnat et gladiis dum et ferrum spernit et coitum et credulitatis suae hostem perculit et aetatis. Huius ergo intercessu omnipotentiam summi Patris oremus ut sicut ab eo eius invicta virginitas locari meruit in regione caelorum ita nobis concessa venia delictorum concedatur locus in regione vivorum. 80
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Alia oratio Laetetur in te Domine quaeso virginitas et huic proxima congaudeat continentia. Non sexum quaerunt huiusmodi bella sed animum non mucronis confidentiam sed pudoris non etiam personas discussuras sed causas. Impune inter armatas transit acies Innocens conscientia quae superaverit crimine superat et metalla. Facile vincit alios quisquis se vicerit et cum laudabile sit viros rem fecisse virtutum maioris tamen praeconii est fecisse virginem rem virilem. Profanum sacra ingreditur puella concilium et solum Deum gestiens infert violentiam passioni. Nec deest lictor tam impudens quam crudelis qui sponsam - secure dixerim - Christi fornicantium verberibus oculorum supplicio libidinante torqueret ut quae poenas in adulterio non luebat saltem poenas adulteras sustineret. Nudum quod gravius carnifex putat exspectantium oculis corpus exponit et per divaricatas viscerum partes ictuum sulcos cursus fusi sanguinis antecedit. Periit tuum tortor inique commentum sola patiuntur tormenta ludibrium. Habet quidem virginem nostram nuditas sed pudica. Discat ergo discat uterque sexus ex virgine non pulchritudinem colere sed virtutem fidem amare non formam placiturus Domino non decoris spectare iudicium sed pudoris. Sed quia tuum est Christe totum quod haec virgo vicerit tuum quod meruit tuumque etiam quod peregit nec enim tela repellimus adversantium nisi tuae divinitatis beneficio sublevemur nunc praesta nobis ut sicut haec beatissima martyr tua pugnando praemium adepta est castitatis ita nos commissorum nostrorum a te dimissis contagiis adipiscamur praemia tuae promissionis. 81
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Ad pacem Deus aeterne cuius gratia protecta virgo Eulalia inter flammas non erubuit confiteri quod ex flamma tui amoris haurire promeruit tu nos eius precatu inter mundi huius flammarum procellosa discrimene protege et tuae pacis multiplici incremento adimple quo et hic bene vivamus et ad te de hac vita remuneraturi secura conscientia properemus. 82
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Quia tu es vera pax nostra et caritas indisrupta vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in saecula saeculorum. 82
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus pro cuius nomine beatissima martyr Eulalia cremandum corpus suum obtulit flammis suscipiens candentis olei supplicium in mammillis ac per reliqua suppliciorum genera finem faciens passionis. Illa etenim aculeo imposita crucique appensa te unum verum Deum in Trinitate professa est in voce suae confessionis et laudem tui amoris. Ob hoc te petimus immensa bonitas summe Deus ut qui eam de tot poenarum generibus triumphare fecisti nos eius precibus et hic in saeculo protegendo salvifices et peracto luctamine mundi sanctis tuis efficias coheredes. 83
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est Domine Deus qui tam prudentem virginem fidei sociatam apice gloriae consecrasti tibi gratias agere ut per quem facta est mater Maria fieret martyr Eulalia. Illa pariendi affectu felix ista moriendi. Illa implens incarnationis officium ista rapiens passionis exemplum. Illa credidit angelo ista restitit inimico. Illa electa per quam Christus nasceretur ista assumpta per quam diabolus vinceretur. Digna vere Eulalia martyr et virgo placitura Domino suo quae Sancto Spiritu protegente tenero sexu bellum forte sudaverit et ultra opinionem humanae virtutis ad tolerantiam se poenarum zelo tui amoris obtulerit quae in specie pretiosi unguenti sanguinem suum sub testimonio bonae confessionis effuderit et incorrupta flammis viscera in odorem suavissimi thymiamatis adoleverit. Vadit ad tribunal cruenti praesidis nec quaesita in qua tunc solus fuit animus incontinens ad secretum cum locus competens ad triumphum lucratura regnum contemptura supplicium inventura quaesitum visura confessum. Non trepida de poena non ambigua de corona non defessa de eculeo non diffisa de praemio. Interrogatur confitetur occiditur coronatur. Ingentique miraculo maiestas tua exhalatum virginis spiritum quem assumpsit per flammam suscepit per columbam ut hoc prodigio in caelis martyr ascenderet quo in terris Filium Pater ostenderat. Siquidem nec inhonorum patiuntur elementa corpusculum quod deciduis nix aspersa velleribus et virtutis vigorem et virginitatis gestata candorem elueret vestiret absconderet. Sic superni velaminis operimento caelum funeri praestat exsequias ut per misericordiam Redemptoris daret animae sedem pro sepultura redderet dignitatem. Cui merito omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere. 82
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Post Pridie Deus qui ferventis supplicium plumbi ante oculos illatum Eulaliae virginis tuae frigidum effecisti tu e caelis ignem illum tui amoris emitte qui numquam novit frigescere. Quo et hanc in honorem martyris tuae oblatam tibi sanctifices hostiam et cordibus nostris consequentis gratiae spiritualem impertias medicinam. 84
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Recensito dilectissimi fratres symbolo nostrae credulitatis Eulaliae virginis intueamur robur fidei vel aetatis quae inter flammas iam in consummatione suppliciorum unum et verum Deum in Trinitate praedicat adorandum. Et ideo accedamus ad eum cum lacrimis ad quem illa accesit cum consummato supplicio passionis conquerentes apud eum de infirmitate nostra qui eius roboravit infantiam petentes ab eo quod praecepit ut ipse tribuat quod promisit invocantes eum ea pietatis intentione parcendum miseriae nostrae qua miseratione nos docuit orare semper et dicere. 84
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Benedictio populi Iesus Christus Dominus qui martyrem suam Eulaliam coronavit post flammam ipse in vobis malae cupiditatis restinguat incendia. Et qui eius corpusculum nivei candoris velavit amictu ipse vos a peccato purificet et delicto. Quique eius spiritum caelesti locavit in regno praemium vobis tribuat sempiternum. 84
Mozarabes Dec 10 Eulalia Emeritensis M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 84
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers In festivitate… Officium Alleluia. Christi generatio sic erat Cum esset desponsata Mater eius Maria a Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto alleluia. 84
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers OfficiumV Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi 84
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 85
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Oratio post officium Gloria tibi Deus tibi semper gloria cuius assumptorem hominem vidimus quasi gloriam Unigeniti a Patre plenum gratia et veritate. Praesta ergo nobis Domine amplissime tuae pietatis gratiam et coaeternum tibi permanentem in gloria deitatis. 85
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 85
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Proph Facta est super me manus Domini et elevavit me spiritus et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem. Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur et vox erat Dei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius. Et cecidi super faciem meam et maiestas Domini ingressa est Domini domum et audivi loquentem ad me de domo. Et vir qui stabat iuxta me dixit ad me. Fili hominis locus solii mei et locus vestigii pedum meorum ubi habito in aeternum. Post haec converti me ad viam porte sanctuarii quae respiciebat ad Orientem quae erat clausa. et dixit Dominus ad me. Porta ista quam vides clausa non aperietur et vir non transibit per eam quoniam Dominus Deus Israel ingredietur per eam et erit clausa principi. Et princeps ipse sedet in ea ut comedat panem coram Domino. Rursumque vidi et ecce gloria Domini implevit domum Dei. Et audivi vocem dicentis. Benedicta gloria Domini. De loco sancto suo. (Ez 43) 85
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Psallendo Mater Sion dicet homo et homo factus est in ea et ipse fundavit eam excelsus 85
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers PsallendoV Dominus narravit scripturas populorum suorum et principum eorum qui fuerunt in ea. 85
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 85
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Lc Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope est. Nihil soliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei quae exuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu. De cetero fratres quaecunque sunt vera quaecunque pudica quaecunque iusta quaecunque sancta quaecunque amabilia quaecunque bone fame. Si qua virtus. Si qua laus haec cogitate quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me. Haec agite et Deus pacis erit vobiscum. (Ph 4) 85
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Lauda A dextris tuis Domine adsistit regina in vestitu deaurato circumamicta varietate alleluia. 86
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Sacrificium Confortamini et iam nolite timere ecce enim Deus noster retribuit iudicium. Ipse veniet et salvos nos faciet alleluia. 86
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ev Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Christus. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim. Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet traducere eam voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Isaiam prophetam dicentem Ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuel quod est interpretatum nobiscum Deus. (Mt 1) 86
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers SacrificiumV Audite itaque domus David non pussillum certamen praestare hominibus quoniam Dominus praestat certamen Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuel. Ipse veniet et salvos nos faciet alleluia. 86
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Missa Erigamus quaeso fratres carissimi in sublime oculos nostros visuri nostri gloriam Salvatoris quomodo virginem dignatur ut concipiat quomodo matrem remuneratur ut pariat. Ipse et munus factus et filius qui et infusus confert quod deerat et effusus non aufert quod donarat qui nec gerentem honore fraudat nec genetricem labore contristat qui et nascendi abiurgat gemitum et nati consignat affectum. Neque enim fas erat ut haberet illa suspiria quae omnium gaudia pariebat aut origo exsultationis nosceret vim doloris. In recessu pectoris sermonem credulitas calefacit indubitatumque verbum instringit auditus et ad virtutem Dei spem repromissionis fides secura conglutinat. Sic concepit animus quod credidit sic complevit spiritus quod elegit ut in Redemptore nostro non distaret hominis veritas sed potestas. O ineffabilia divinitatis opera. Sic interior portio additae virtutis sensit augmentum ne exterior statum integritatis amitteret Unigenitus Filius Dei in maternis visceribus pariendi viam nec invenit nec reliquit. Sic conceptus atque editus signat virginis uterum non designat. In quo quantum ad remedium salutis nostrae pertinet ipsa natura victoria est. Nam adversarium non minus partus superat quam conflictus cum in conceptione mysterii didicit regnaturum. Talis itaque homo habet vitae potestatem qua alios muneretur qui eam non accepit aliunde qua utitur. Nec mirum est eum nascendo recipere quos creavit qui antequam nasceretur habuit quos redemit. 87
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Alia oratio Alia oratio Domine Iesu Christe qui ita Verbum caro factus es ut et conceptionem tui virginalis uterus Altissimi obumbratione susciperet et ad pariendum te porta materni corporis non pateret sollemnitatis huius obsequia propitius suscipe ac nostrorum quoque cor dignatus ingredere. Tibi soli sit pervium cui soli id esse cupimus praeparatum ut cum nostrarum mentium puritatem bene placitam tibi ipse perfeceris operis tui custos et perpetuus habitator esse digneris. 87
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Respondeat cho… Post nomina Aeterne Dei Filius qui virgineae matris uterum sic intrasti ne rumperes sic aperuisti ne signata ullo modo violares suscipe benignus hoc sacrificium quod tibi ob Incarnationis tuae dedicamus mysterium tribuens per hoc et vivis animae corporisque salutem et defunctis aeternae repausationis felicitatem. 88
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ad pacem Christe Verbum summi Patris qui caro factus es ut habitares in nobis illabere sensibus nostris quo omnes qui tuae Incarnationis mysterio sumus redempti perpetua maneamus pacis societate connexi. 88
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est nos tibi omnipotens Pater gratias agere si debitoribus quid reddere debeant dignatus fueris praerogare per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Ex te Deo Patre sine initio natum tibique indifferenter atque indemutabiliter coaeternum ac per omnia coaequalem non adoptione sed genere nec gratia sed natura. Qui in utero sanctificatae ac sanctae Virginis clementer illapsus et sine ullo sorde peccati ineffabiliter natus hunc diem nobis quem devotissime celebramus instituit et homo redimendis hominibus factus de secreto uteri virginalis immaculatus emicuit. Nuntiatus est concipiendus ab angelo conceptus fidei singularis arcano et natus sine ullo peccato. Cuius fuit solius sine ulla corruptione nova et inusitata conceptio et sine dolore de matre virgine inviolabilis paritudo. Huic solum possibile fuit sine semine mirabiliter concipi et sine corruptione feliciter nasci. Propter quod eundem Salvatorem nostrum Unigenitum tuum tecum semper et cum Spiritu Sancto regnantem Caeli caelorum et angelicae Potestates sine cessatione collaudant ita dicentes 88
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Ipse est qui castitatem contulit Virgini et virginitatis decus non abstulit Matri qui et pro nobis ex eadem dignatus est nasci et pro nostra redemptione non abhorruit suscipere mortem. 89
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Post Pridie Nuntiamus Domine quod credimus nec tacemus te totis visceribus deprecantes ut qui Genetrici praestitisti ut mater esset et virgo tribuas Ecclesiae tuae ut sit fide incorrupta et castitate fecunda. Atque haec libamina ita tuae gratiae dulcedo sanctificet ut sumentibus et salutem corporum et delictorum veniam praestent. 89
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deum cuius magnitudo divinitatits capi non potest quique sine initio Deus summus et Pater est deprecemur dilectissimi fratres ut idem Pater qui nasci Filium suum voluit ex utero virginis matris mundet nos ab omni inquinamento carnis et sanguinis. Quo sicut divina obumbratione concepit Virgo ut pareret ita nos divina inspiratione accensi conceptum Sancti Spiritus quem ipso Domino nostro Iesu Christo docente accepimus proferamus publice et dicamus. 89
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui in saeculorum fine processit ex Virgine cor vestrum virginitatis incorruptae nitore clarificet. Et qui nuntiante angelo Virginis ingressus est uterum eiusdem vos mysterii et instruat et muniat sacramento. Quique hodie virgineae festum conceptionis devotissime celebratis ad nativitatem nostri Redemptoris exsultantibus animis et mundo corde perveniatis. 90
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 90
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 90
Mozarabes Dec 18 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Post communionem Gratias tibi agimus Domine Deus et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hac die sanctae sollemnitatis tuae perducere dignatus es fac nos diem istum annuntiationis per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. 90
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 90
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers In die sancti… Officium Gloriam et magnum decorem 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Require in eod… Oratio post officium Gloria nostra Deus noster 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Require in san… Proph Iustus si morte praeoccupatus fuerit 90
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Psallendo Posuisti super caput eius coronam de lapide precioso 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers PsallendoV Super salutare tuum Domine exultabit vehementer. Desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum 90
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Lc Gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionium Christi in carne mea pro corpore eius quod est Ecclesia. Cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus. Nunc autem manifestum est sanctis eius quibus voluit Deus notas facere divitias glorie sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes glorie quem nos adnunciamus. Corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu in quo et laboro certando secundem operationem eius quam operatur in me in virtute. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. (Kol 1) 90
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Ev Thomas unus ex duodecim qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus. Dixerunt ei alii discipuli vidimus Dominum. Ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit eis. Pax vobis. Deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas et dixit Dominus meus et Deus meus. Dixit ei Iesus quia vidisti me Thoma credidisti. Beati qui non viderunt et crediderunt. (J 20) 91
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Lauda Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 91
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Require retro… Sacrificium Fulgebit iustus 91
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Missa Ad Deum fratres carissimi puras mentes erigite eiusque pietatem suppliciter implorate ut qui per primum nos redemit adventum a labe peccati ipse nos sic in aevo degere faciat ut in secundo adveniens in supernis coronandos attollat. Sicque patrocinante nobis suffragio beatissimi apostoli sui Didymi et hic per eius exempla vitam ducentes eius mereamur esse sequipedes et illic felicitatis eius inveniamur consortes. 91
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Alia oratio Te te igitur summe et admirabilis Deus totis praecordiis deprecamur ut qui beatissimo Thomae et sagacitatem in inquirendo accomodas et fidem credentibus inspiras nobis et indulgentiam peccaminum tribuas et donis tuis inspirando praevenias. Quique sanctissimi Thomae dubitatione nos roboras eius quaesumus merito nos in fide ita stabiles operibus solida ut iudicante te dignos invenias quos coronandos aetherea sustollas in atria. Quatenus et fidelium servorum tuorum acceptes libamina quae hodierno die plebs tibi mente offerunt grata et pro quibus te submisso obsecrant capite tuae pietatis clementiam esse adeptos congaudeant. 92
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Post nomina Deus qui tuum Thomam egregium praedicis architectum et in foro non dedignas ambulare venalium tu nos ex illis lapidibus effice vivis a quibus illa visio pacis instauratur caelestis qualiter candore castitatis niveo renitentes sanctorum qui nos in Domino iam praecesserunt possimus esse in participatione aequales ut qui pro peccatoribus ab illa sublimi sede descendisti ad terram precibus nostris placatus assistas omnibus requiem defunctis fidelibus praestans. 92
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Ad pacem Clementissime Deus qui in pacis unitate laetaris scilicet qui auctor es pacis et pax ab angelicis conclamatus es choris concede per huius intercessionem athletae ut ipsius dilectionis vinculo quo discipulos ad caelos remeans conglobasti ipso nos almifico nexu in tua et proximi dilectione constringas. 92
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus qui est Filius tuus natura non adoptione neque gratia sed generatione. Qui in utraque natura unus Filius creditur et tertia in Trinitate persona tecum et cum Spiritu Sancto unus Deus creditur et adoratur Christus Dominus ac Redemptor aeternus. 93
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Post Pridie Concede nobis Domine interventu apostoli tui Thomae et remissionem peccaminum et bonae vitae inspiratae nobis peragere cursum. Ut et sacrificia in huius sollemnitate passionis acceptes et sumentibus ea sanctificationis gratia tuae illustres. 93
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Christe qui beatissimis Apostolis tuis orandi praecepta instituis praesta ut suffragio apostoli tui Thomae digni effecti ipsa tua deifica verba proclamantes mereamur exaudiri e terris. 93
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est dignum satis et pulchrum est aequum vere et salutare est nos tibi Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus in quantum est praestitum iugiter gratias Agere et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro indesinenter humilia vota deferre. Qui ut nos erigeret usque ad alta caelorum regna non est dedignatus humiliter moriens penetrare infernum ut tecum eis praestaret frui aeternae vitae dulcedine pro quibus gustaverat fellis amaritudinem eosque susciperet aula caeli laureatos diademate pro quibus ille sustulit coronam spinarum in capite. Illis etenim datum est glorioso cursu sanctis comitantibus angelis feliciter scandere caelum pro quibus ille caesus flagellis crucis ascendit patibulum. Lancea latus suum verberari permisit ex quo profluxerunt nova et inaudita miracula sanguinis et aquae mira insignia. Per aquam enim ostendens nobis sanctificationem baptismi per sanguinem vero decus martyrii. Ipsarum ipse ferens signa plagarum ianuis clausis ad discipulos intravit eosque pacifice salutans ut non timerent admonuit quibus de resurrectione sua ineffabile gaudium intulit. Sed cunctatur his noster patronus Didymus apostolus cuius hodie festum devotissime incolimus qui tunc forte a Domino cum aliis non fuit inventus resurrectionem dominicam credere recussavit nisi fixuras clavorum et latus vulneratum manu propria attractaret. Ipsique haesitanti discipulo pius Magister cicatrices sui corporis demum veniens palpabiles exhibuit qui iam praedicta ludibria pro nobis innocens pertulit. Ex quo solidata mens apostoli clara voce Dominus meus et Deus meus exclamavit. Cui nulla cunctatio in corde remansit qui Dominum suum et Redemptorem totius mundi tangendo cognoscere meruit. Multum namque profuit nobis eius dubietas momentanea qua tam evidenter insinuavit cunctis Redemptoris nostri resurrectionem gloriosam. Ipse quoque Dominus se videndo credens beatus esse astipulat sed oculis credens cordis eum per fidem cernentes beatiores pronuntiat. Nos enim impares merito et inferiores licet iustorum dignitate credimus tamen corde fatemur et ore ipsum Dominum nostrum Iesum Christum iudicare vivos et mortuos terribiliter venturum esse de caelis qui pro salute humani generis olim ab impiis iudicium sustinuit in terris. Ideoque rogamus corde contrito et corpore terra tenus prostrato ut in illo examinis die non puniamur cum reprobis descensuri in averni foveam sed cum sanctis omnibus celebrari mereamur caelesti in gloria. Ut tibi Domino Deo Patri et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro simul cum Spiritu Sancto personaliter trino Domino et unius Deitatis natura simplo omnis numerositas et celsitudo angelica una cum turma Sanctorum fulgida hunc hymnum dulciflua modulatione sine cessatione proclamant ita dicentes. 92
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui apostolo suo Thome ... aeteerno premio muneremini 93
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 93
Mozarabes Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Hic chorus dic… Communio Gustate et videte 93
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers In nativitate… Officium Alleluia benedictus qui venit in nomine Domini alleluia alleluia. 93
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers OfficiumV Deus Dominus et illuxit nobis. 93
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 93
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Postea dicta G… Oratio post officium Hodie nobis thesaurus natus est. Hodie nobis lucerna Virginis quam Spiritus Sanctus ignivit verum lumen apparuit. Hodie caecorum medicus natus est. Hodie Paraliticorum sanitas. Hodie debilium firmamentum infirmantium virtutes. Hodie resurrectio mortuorum Salvator noster advenit. Hodie nobis inter noctem ignitam lux nova apparuit. Hodie nobis Salvator advenit quem prophetae praedixerant ex Maria Virgine nasciturum. Hodie nobis praesepio positus perpetuus panis lucis ostenditur qui dixit ego sum panis verus qui de caelo descendi. Si quis autem de pane isto manducaverit non esuriet in aeternum. Praesta nobis Domine per gloriam nativitatis tuae a malis propriis liberari et in tuis laudibus semper gloriari. 93
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Prophetia. Lec… Proph Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim et in novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Multiplicasti gentem sed non magnificasti laeticiam. Laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe. Et sicut exultant victores quando dividunt spolia Iugum enim oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustione et cibus ignis. Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus eius super humeros eius. Et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius Deus fortis. dominator pater futuri saeculi princeps pacis Multiplicabitur eius imperium et pacis eius non erit finis. Super solium David sedebit et super regnum eius. Ut confirmet illud et corroboret in iudicio et in iustitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. (Is 9) 95
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 95
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Dicat chorus. Psallendo Dominus dixit ad me Fililus meus es tu tu ego hodie genui te. 96
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers PsallendoV Pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. 96
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 96
Mozarabes Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Lauda Redemptionem misit Dominus populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius. 97