Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Deus iudicium tuum dona regi et iustitiam tuam filio Regis ut iudicet populum tuum cum iustitia et pauperes tuos in iudicio 57
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Lectio libri I… Proph Laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Germinans germinabit et exultabit letabunda et laudans. Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron. Ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Dicite pusillanimes confortamini et nolite timere. Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum. Quia scisse sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine. Et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci et erit ibi semita et via sancta vocabitur. Non transibit per eam pollutus et haec erit vobis directa via ita et stulti non errent per eam. Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi. Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a Domino. Convertentur et venient et laudabunt Dominum in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum. Gaudium et laeticiam obtinebunt. Et fugiet dolor et gemitus. (Is 35) 56
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 57
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Lc Rogamus vos per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum ut non cito moveamini a vestro sensu neque terraeamini. Neque per spiritum neque per sermonem neque per epistolam tanquam per nos missam quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus. Non retinetis quod cum essemus apud vos haec dicebam vobis Et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore. Nam ministerium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc teneat donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui eum cuius est adventus secundum operationem Sathanae. In omni virtute signis et prodigiis mendacibus et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quia caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illos Deus in operationem erroris ut credant mendatio ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificationem spiritus et fidem veritatis. In qua et vocavit nos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. (2Th 2) 57
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 58
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Principium ean… Ev Initium sancti evangelii Iesu Christi sicut scriptum est in Isaia propheta Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto parate viam Domino rectas facite semitas eius. Fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentie in remissionem peccatorum. Et egrediebatur ad illum omnis Iudeae regio et Hierosolimite universioet baptizabantur ab illo in Iordanis flumine confitentes peccata sua. Et erat Ioannes vestitus pillis cameli et zona pellicia circa lumbos eius. Et locustas et mel silvestre edebat et praedicabat dicens. Venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius. Ego baptizo vos in aqua ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto. (Mc 1) 58
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Dicat chorus Lauda Venite exsultemus in Domino iubilemus Deo Salvatori nostro alleluia 59
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 59
Mozarabes Mass ordinary F Adiuvet te Pater et Filius et Spiritus Sanctus. 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Dicat chorus Sacrificium Prope est dies Domini quia praeparabit Dominus sacrificium sanctificabit vocatos suos alleluia 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers SacrificiumV Lauda filia Sion iubila tu Israel laetare et exulta filia Ierusalem abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israel Dominus in medio tui sanctificare 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Dicat presbyte… Missa Sollemnia tui adventus mysteria celebrantes tibi Christe Domine supplices fundimus preces ut nos primitivi adventus incarnatione redemptos in secunda tua apparitione glorifices coronandos 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Alia oratio Sincera nos quaesumus Domine tuae incarnationis semper fide corrobora ut in tua dilectionae firmatos nunquem nos expugnare valeat callidus inimicus 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Post nomina Omnipotens sempiterne Deus fidelium lumen rector animarum qui nos verbi tui incarnatione praeparatum materiae Virginis consecras. Veniat quaesumus super nos virtus Spiritus tui Sancti et misericordia Altissimi obumbret nos. 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Ad pacem Caritatis tuae Domine in nos distribue unitatem et una perpetim dilectionis copula iungat quod unius fidei sacramenta locupletant. 59
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Illatio Vere aequum et salutare est nos te Deum nostrum ac Dominum collaudare qui pietatis tuae magnitudinem a nostrae humilitatis inopia distulisti sed errorum nostrorum miseratus piacula Unigenitum tuum ob nostrae infirmitatis redemptionem misisti. Qui nobis vitae aeternae ianuam patefaceret et omnes pravi seductoris a nostris mentibus dominatum excluderet nosque suae opitulationis advocatione tibi Deo nostro per sancti operis exercicia reconciliaret. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cottidie una voce dicentes. 59
Mozarabes Mass ordinary Chorus. F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 60
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Post Sanctus Veram tuae Trinitatis omnipotentiam Domine concinentes tui semper nominis confessione locupleta ut quod tibi cherubin ac seraphin incessabiliter iubilant Spiritus Sanctus nos igne perflagrans haec incorrupte mentis statuta nos tibi iubeas concinere. Quia tu es Dominus ac redemptor aeternus. 60
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Post Pridie Praeceptorum tuorum Domine mysteria recolentes oblationis huius libamina sanctificare digneris ut tuae gloriae sanctificationae respersa abluat sumentium cordibus omne delictum 60
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Oremus. Ad orationem dominicam Exsurge Domine et praevale in virtute tua et ad nostram defensionem excita potentiam tuam respice propitius nostri cordis praesumptionem et ex praesentium calamitatum angustiis paternam nobis exhibe pietatem 60
Mozarabes Canon of the Mass F Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen ... Sed libera nos a malo. 60
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 60
Mozarabes Adv H6 D M2 Mass Propers Benedictio populi Domine Iesu Christe qui discipulis tuis tuum spiritum tribuisti Ecclesiae tuae catholicae ipsius muneris dona largire. Amen. Ut quicunque ex aqua et Spiritu Sancto renati sunt te semper induant eius protectione muniti. Amen. Redundet in eis caritas diffusa per Spiritum Sanctum qui operiat ac superet multitudinem peccatorum. Amen. 60
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 60
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers In sancti Clem… Officium De profundis clamavi ad te Domine alleluia Domine exaudi vocem meam alleluia alleluia 60
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers OfficiumV Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae 60
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per omnia semper saecula saeculorum 60
Mozarabes Mass ordinary F Gloria in excelsis Deo 60
Mozarabes Mass ordinary Chorus. F Et in terra pax 60
Mozarabes Mass ordinary Iterum dicat p… F Per omnia semper saecula saeculorum 60
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Oratio post officium Gloria nostra Deus noster qui in caelis ab angelis demonstraris et in perpetuum decantaris hic fideliter ac solemniter praedicaris praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari et semper in tuis laudibus gloriari. 60
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 61
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Proph Iustus si morte praeoccupatus fuerit ... et respectus in electo ipsius (Sap 4) 61
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 61
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Psallendo Salvum me fac Domine quoniam ingresse sunt aquae usque ad animam meam 61
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers PsallendoV Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me 61
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 61
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Lc Confortare in gratia quae est in Christo Iesu quae audisti a me per multos testes. Haec commenda fidelibus hominibus qui idonei sunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Iesu Christi. Nemo militans Deo implicet se negociis saecularibus ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certant in agone non coronantur nisi legitime certaverint. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum in quo laboro usque ad vincula quasi latro sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur. In Christo Iesu Domino nostro. (2Th 2) 61
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 62
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Lauda De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam 62
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Sacrificium Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli dantes claritatem lucis ita et iustus spendebit in perpetua aeternitate alleluia 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers SacrificiumV Fulgebit et tamquam scintillae in arundineto discurrunt iudicabit nationes et dominabitur populis et regnabit cum Domino 62
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Missa Clementissimum et invictissimum clipeum Dominum nostrum Iesum Christum fratres carissimi deprecemur ut convenientibus nobis in hodierna Clementis sui solemnitate clementem et ineffabilem ab arce sui numinis in his quibus degimus saeculi praessuris perpetuum porrigere gaudium et evadere praestet inferni supplicium. 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Alia oratio Clementissimo et per te clementi tuo Domine lacrimosas fundimus preces ut suo intercessu a te Deus qui sine initio clemens et pius quos iubes clementes in bonis actibus efficis. Praestetur Ecclesiae tuae pax indeficiens bonitas affluens clementia regens pietas benefaciens protectio exuberans lenitas mulcens patrocinium defendens mansuetudo corripiens tranquillitas iustificans visitatio salvans a misericordia subveniens et consueta subventio nobis miseris parcens quo mereamur repulsis adversariis tibi Domino deservire et ad tuam clementiam quandoque sine merito iustificati laetabundi attolli. 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Lectio sancti… Ev Transfretemus trans stagnum et ascenderunt et navigaverunt in regionem Gerasenorum et cum egressus esset ad terram dixit discipulis suis. Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit multum fructum affert. Qui amat animam suam perdet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam inveniet eam. Si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus. Amen amen dico vobis non est servus maior Domino suo. Neque apostolus maior eo qui misit illum. Si haec scitis beati eritis si feceritis ea. Qui accipit sic quem misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit. Ego sum via veritas et vita. Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet. Et quodcunque petierit in nomine meo hoc faciam ut clarificetur Pater in Filio. (J 12) 62
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Post nomina Clemens et clementissime Deus qui per Clementem romuleum episcopum plurimos tuae divinitati congregas aggeres martyrum et multimodam catervam accumulas confessorum dona pro tua miseratione spiritibus fidelium requiem defunctorum et nobis omnibus exoptatam remissionem omnium peccatorum. 63
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Ad pacem Clemens et mitissime Domine qui pacem tuam per Clementem episcopum cordibus radicasti fidelium pace tua quae ipse es salvare intendas afflictas reliquias christianorum ut qui veram pacem pacifici praedicando durissimum et sensuale a diversis nationibus sufferimus iugum per te qui vera et firmissima pax es pervenire mereamur ad paradisi gaudium sempiternum. 63
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Chorus dicat S… Illatio Dignum et iustum est clementem et pium aequum et vere salutare est Domine sancte Pater inestimabili et incomprehensibili clementiae tuae perennes gratias agere qui beatissimo Clementi apostoli tui Petri discipulo nihilominus tertio eius in loco cathedrali honore sublimasti hanc gratiam conferre dignatus es ut suavissimo oris eius alloquio cultu relicto ydolorum et simulachrorum figmento quamplurimos populos ex toto orbe credulos signaverit crucis tuae tropheo. Ipse enim ad cultum vere fidei et ceremonias magistri Romuleos simul et Italicos convocans cives tyrannum Sisinium et similes sui coepit sustinere cruentissimos hostes quem ad instar Sauli quod sonat tentatio postea Pauli quod interpretatur mirabilis caecitate confusum cum Theodora coniuge praedicti Sisinii praedicatione pontificali Christiana effecta pariter orantes meruerunt saluti reddere caelitus castigatum. Unde et cum apud Augustum rei huius gestum per Mamertinum administratorem Romuleum fuisset delatum tali relatione ceptrum imperiale commonitum hoc Publium Tarquinium constat accipere in responsum ut eum trans pontum mare mittere non moretur in heremi crudele exilium. In quo cum vir Domini Iulianus cum ceteris Rome plebibus deplorantes sui pastoris absentiam devenissent et sanctos ibidem ex diuturno tempore causa nominis Christi ad metalla praecidenda impiissime tentos reperissent inter lues annosas et penales quas ibidem sustinebat pernicies. Hunc intollerabilem flendo et mugiendo dederunt responsum qui a clivoso miliario aque sibi deportarent laboriosissimum poculum. Ad haec sanctus Clemens solari incipiens ex divinis oraculis grave eorum exilium gratias agens Deo qui communicaverit necessitatibus orationis statim petit iuvaculum. Nec mora solus inter homines aspicit Dei agnum occultam aquae venam ostendere dextro pede levato. Qui ad instar Mosaycum inter cunctos manu propria non virgam apprehendens metuentem sed sarculum fidelium corda exculpentem modice fossorium in terra defixum affluentes inundaverunt gurgites aquarum. Ad hoc et tale miraculum omnis conveniens turba civitatum vicinium laudant et magnificant procul dubio Dominum quem olim spreverant concreti culturis demoniorum. Unde tabefactus de tantis miraculis diabolus seditiones ad interpellandum Traianum excitat populorum. Qui statim perfidum mittens Aufidium cum ancora ferri gravatum marinis fluctibus praecepit demergendum. Cumque eum discipuli com omnibus sanctis tali vidissent martyrio coronatum coeperunt per immensum mare ponere visum si forte prospicerent eum ad littora maris vagis fluctibus reciprocatum. Quod mare videns expavescens collidi Christi discipulum fere tria milia per septem quo mundus volvitur dies suum invium signum apparens demonstravit eius iudicii altissimum locum nitido sarcofago tumulatum. Quod hoc divino iussu praestitit beneficium ut annuali recursu in eius solemnitate hunc elementum martyri deferat famulatum. O quam mirabile testibus tuis Christe tribuisti adiutorium ut nihil sibi quod his non contuleris evenisse applaudeat plebs Iudeorum. Nihil Domine ante tuae incarnationis mysterium ulli mortalium praestitisti solacium quem non tuis sanctis post crucis exultationem praestiteris in emolumento. Unde merito omnes angeli et archangeli throni dominationes virtutes principatus et potestates cherubin ac seraphin in quorum sorte omnis constitit numerus electorum te glorificare et magnificare atque laudare non cessant ita dicentes. 63
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Dicat presbyte… Post Sanctus Vere sanctus et clemens vere benedictus et iustus vere admirabilis et gloriosus Dominus Iesus Christus Filius tuus qui inestimabili clementiae suae dono nullum perire iubet sed omnes pietatis gremio convocat ad salutem Christus Dominus ac Redemptor aeternus. 65
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Post Pridie Clementissime et sanctissime Domine sanctifica haec munera impuris manibus tibi delibata per quae et offerentium suscipias vota et ex his sumentium cuncta dimittas peccata. 65
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Benedictio populi Clemens et piisimus Dominus Clementis sui tuaeatur amminiculo et liberet ab omni peccato Amen. Clementie suae dono vos letificet in hoc saeculo et ab omni sorde purificatos restituat paradiso. Amen. Ut sicut Clemens papa per martyrii gratiam hostem vincendo gloriosus migravit e saeculo ita vos devicto diabolo futuro letemini de triumpho. Amen. 66
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 66
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Chorus dicat. Ad accedentes Gustate et videte 66
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Et oratio omni… Communio Refecti Christi corpore 66
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers In natale sanc… Officium Gloriam et magnum decorem impones super eum in benedictione in saecula saeculi alleluia alleluia 66
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers OfficiumV Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupit nimis 66
Mozarabes Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Clemens immense et admirabilis Deus cui omnia elementa famulantur et omnes elationes maris deserviunt libera nos de aquis multis et de manu filiorum alienorum. Ut qui per te renati sumus ex aqua et Spiritu Sancto non patiamur ab ethnicis et irregeneratis divelli a sancto proposito. Sed arcum eorum inconvertibilem contere sagittas destrue pharetras retrude gladios perime lanceas divelle consilia quae in nos acuunt maligne confunde et in ipsos si credere noluerint ea ipse retorquendo converte atque semper fideli scuto nos protege. Qualiter qui hic propter nomen Filii tui novum quod in margarita fulgida id est in calculo candido scripsisti diversa a gentibus sustinemus opprobria portamus infanda ludibria illic pro fide qua credimus et pro ea usque ad mendicitatem et mortem distrahimur concedatur remissio peccatorum et potiatur infinitus locus iustorum cum ea quae Filio tuo docente didicimus proclamaverimus e terris. 65
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 66
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Oratio post officium Gloria nostra Deus noster qui in caelis ab angelis demonstraris et in perpetuum decantaris hic fideliter ac solemniter predicaris praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari et tuis semper laudibus gloriari. 66
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 66
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 66
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Lectio libri E… Proph Vir iste conservavit legem Dei excelsi et in tentatione inventus est fidelis. Et statuit ei Dominus testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria. Et circumcinxit illum zonam gloriae et induit illum in vasis virtutum. Qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernitie. Qui praevaluit edificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressus domus et atrii amplificatus est. Quasi stella matutina in media nube et quasi luna plena in diebus suis lucet. Et quasi sol refulgens sic ille refulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas glorie et quasi flos rosarum in diebus verni. Quasi lilia quae sunt in transitu aque et quasi thus redolens in diebus estatis. Quasi ignis refulgens et thus ardens igni. Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide precioso. Quasi oliva pullulans et cypraessus in altitudinem se tollens. In accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri consummatione virtutis. In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictam. In accipiendo autem partes de manu sacerdotis et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum. Quasi plantatio cedri in monte Libano sic circa illum steterunt quasi rami in palma. Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uve et fudit in fundamentum altaris odorem divinum excelso principi. Tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis perductilibus sonaverunt et auditam fecerunt vocem in memoriam coram Deo. (Eccli 44) 66
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 67
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Psallendo Posuisti super caput eius coronam de lapide precioso 67
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers PsallendoV Super salutare tuum Domine exsulatbit vehementer desiderium anime eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti ei. 67
Mozarabes Mass ordinary Presbyter. F Silentium facite. 67
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Lc Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est. Ad docendum. Ad arguendum. Ad corrigendum. Ad erudiendum in iusticia ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos et mortuos et adventum ipsius et regnum eius. Praedica verbum. Insta. Opportune importune. Argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila in omnibus labora. Opus fac evangelistae ministerium tuum impie. Ego enim iam delibor et tempus resolutionis mee instat. Bonum certamen certavi fidem servavi cursum consummavi. In reliquo reposita est mihi corona iusticie quam reddet mihi Dominus iustus iudex in die illa. Non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius. (2Th 3) 67
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 68
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Lauda Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech alleluia 69
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Sacrificium Stans sacerdos ad altare in circuitu eius corona fratrum quasi germen cedrorum in Libano circumdederunt eum sicut arbores palmarum et obtulit oblationem Domino in conspectu universe Ecclesiae alleluia 69
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers SacrificiumV Exaltatus est refulgens in templo Dei quasi stella matutina in media nube et sicut luna plena in diebus suis sicut arcus pacis illuminans in nubibus gloriae et sicut oliva germinans fructum accepit stolam sanctam 69
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Post nomina Domine Iesu Christe qui es ineffabilis bonitas et invicta potestas pro cuius nomine beatissimus Saturninus praesul et martyr dum litare aris demonicis renuit ad Capitolium a turbis attrahitur furentisque tauri supplicio consecratur. Tu eius meritis offerentium suscipe vota et omnes in commune pro tua iustificatione communica. Quo exauditi pro nobis requiem etiam apud te mereamur impetrare defuncti. 70
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Ad pacem Christe Deus omnium gratiarum largitor qui primum ac summum Tolosanae civitatis sanctum Saturninum sacerdotem instituisti. Ad cuius praedicationem atque virtutem ita ora demonum siluerunt ut se consulentium cultoribus suis obstrusa veluti absentia probarentur. Tu ora nostra preconio vere praedicationis accinge et viciorum insolentium simultates a nostris pectoribus abiice. Ut ita pacis monumento convalescamus ad invicem quo dum ea quae praedicamus sermonibus opere impleverimus ad te qui es retributor iustissimus sine confusione perveniamus. Amen. 70
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. Vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas. Et ait ad illos. Negociamini dum venio. Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post eum dicentes. Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est ut rediret accepto regno iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quis negociatus esset. Venit autem primus dicens Domine mna tua decem mnas acquisivit. Et ait illi. Euge serve bone quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates. Et alter venit dicens Domine mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait. Et tu esto supra quinque civitates. Et alius venit dicens. Domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario. Timui enim quia homo austerus es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti. Dicit ei. De ore tuo te iudico serve nequam sciebas quia ego austerus homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illam Et astantibus dixit. Auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet. Et dixerunt ei. Domine habet decem mnas. Dico autem vobis quia omni habenti dabitur et abundabit. Ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo. Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me. Qui habet aurem audiendi audiat. (L 19) 68
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Missa Magnum nobis semper festivum pontificis et martyris Saturnini fratres carissimi depensis fideliter precibus excolamus qui Salvatoris nostri praecepta custodiens non solum sacerdotium ac vitae beatitudinem meruit sed etiam tanti honoris officium felici martyrio consecravit. Ad cuius praesentiam tanto demonum sagacitas timore conticuit ut largis victimis invocati solita cultoribus suis responsa non redderent. Cuius rei gentilitas furore succensa comprehendere ad supplicium vesano furore non timuit quem in Dei confessione constantem evincere praesentis mortis interminatione non potuit. Proinde debemus in tanti martyris laudem Deo vivo et placationis hostiam adolere quo per hunc cunctis nobis impartiat quod rogatur qui per eum dedit populis quo solus in Trinitate Dominus crederetur. Amen. 69
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Alia oratio Debitas tibi Domine aeterne referimus gratias et Iesu Christo filio tuo Domino nostro. In cuius similitudinem beatissimus Saturninus dum offert victimam ipse est victima. Dumque electus agit martyrium devotus implevit ut per eminentiam iustitiae atque victoriae et testis fieret et antistes. In quo proficiens fidei latitudo dum cathedram suscepit sanctitatis coronam rapuit passionis. Probus ad officium improbus ad triumphum. Dam ungitur consecrans dum occiditur consecratur. Prius fidei praedicans sermone post sanguine. Doctor ad altarium victor ad regnum. Erexit ad laudem quos erudiat ad salutem. Ambulans vere de virtutibus in virtutem. Ut qui conversatione contulerat intellectum conferret consummatione suffragium. Obtineat igitur Deus summe apud te dare miseris indulgentiam post delictum qui meruit post sacerdotium subire martyrium. 69
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Dicat chorus S… Illatio Dignum et iustum est optimum sane est nobisque speciali devotione praecipuum ut tibi Domine incessanter gratias dum martyres tuos mirabiliter excolimus referamus. Neque enim Domine diabolici furoris impetum humanae fragilitatis infirmitas sustineret nisi subiectum inimicorum tentationibus corpus anima spiritualis evinceret tuisque confirmata doctrinis imbecillum habitaculi sui domicilium fidei munimine roboraret. Nam cum praesentia antistitis tui et martyris Saturnini garrula demonum loquacitas siluisset neque solutis laxarent ora fallaciis ad aras demonum horrendo gentilis populi furore pertractus est et eum sacrificare mortis interminatione compulerunt. Ad cuius imperium repraessa demonum suorum fallacia siluissent qui cum correptum ad Capitolium ducerent et Sancti Spiritus dono praesentem peritur carnis exitium non paveret te unum in Trinitate Dominum confiteri in tanta perverse plebis seditione non timuit. Ad cuius constantiam acrior nefande vociferationis tumultus exarsit in necem beatissimi sacerdotis cunctus populus unico clamore conspirat. Cuius pedes protinus vinculis inligantes ad posteriora tauri quem victime procuraverant nefanda nectere temeritate non trepidant eumque acrioribus stimulis verberatum et multitudinis clamore succensum per gradus quibus Capitolium descendebatur turba praecipitat. Statimque inter ipsos primordii gradus confractis capitis compagibus soluta cerebri interna dissiliunt. Nec prius lacerum corpus trahi destitit quam ruptus fructuosis cursibus funis conlisa tumulo membra laxaret. Victricemque animam et gloriosa professione sublimem ad beate sedis amenitatem tendentem in Habrahe suscipiendam gremio securus emisit. Unde merito cunctus ille angelice congregationis exercitus in hac martyris tui congressione tuam Domine diebus ac noctibus virtutem magnificare non desinit proclamans atque ita dicens. 70
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus gloriosus potens et admirabilis Dominus noster Iesus Christus filius tuus cuius confessionem in martyribus illatus furor non admittit cuiusque amorem insanientium cruciatio non extinguit. Huius itaque nomen beatissimus Saturninus martyr tuus et ante supplicium praedicavit et inter supplicia non denegavit. Cum persequentium circumdatus obicibus coactusque sacrificare demonibus renuit te unum et verum Deum voce clara se testatus est credere pro quo etiam et animam posuit usque ad mortem per ipsum Dominum ac Redemptorem aeternum. 71
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Post Pridie Oblatum tibi hoc sacrificium Deus Pater in huius martyris tui Saturnini solemnitate serenus accepta et illius invisibilis gratie tua benedictione sanctifica. Et sicut idem martyr participatione tua gracidus praesentia sua demonifica fecit simulacra silere ita nos horum sacramentorum perceptione extirpemus in nobis omnem diabolice temptationis horrorem. 72
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Ecce dilectissimi fratres fide relata cognovimus beatissimum Saturninum et gladii pontificalis Sacerdotio functum et ad terga tauri illigatum pedibus martyrio consecratum. Unde omnipotentem Deum qui ei geminam coronam sacerdotis scilicet et martyrii largitus est deprecemur. Ut vel fides nos apud Deum commendet qui supplicium nullum patimur propter fidem. Ut spes nos non destituat miseros quos non efficit effusio sanguinis gloriosos. Atque recreati per momenta divinis consolemur sermonibus cum ad Deum proclamaverimus e terris. 72
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus cuius nomen beatissimus Saturninus inter furores gentium clara voce confessus est confiteatur nomina vestra coram Patre suo et coram angelis eius. Quique in praedictum martyrem habitans simulacris demonicis ademit responsum ipse orationibus vestris aperiat suae pietatis auditum. Ut cum eo post illud saeculum vitam retineatis perpetuam ob cuius amorem praesentis diei celebratis solemnia. 72
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 73
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 73
Mozarabes Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Cetera omnia u… Post communionem Gustantes Domine suavitatis 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers In sancti Andr… Officium Sancta crux antequam te Dominus ascenderet timorem terrenum habuisti modo vero amorem caelestem obtines alleluia alleluia 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers OfficiumV Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Modo vero amorem caelestem obtines alleluia alleluia. 73
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Oratio post officium Gloria nostra Deus noster qui in caelis ab angelis demonstraris et in perpetuum decantaris hic fideliter ac sollemniter praedicaris praesta nobis amplissima pietate tua a malis propriis liberari et semper in tuis laudibus gloriari. 73
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Proph Iustus si morte praeoccupatus fuerit 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Psallendo Magnificabit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me dum clamavero ad eum 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers PsallendoV Cum invocarem te exaudisti me Deus iustitiae meae in tribulatione 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Lc Bonum facientes ne deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus operemus bonum ad omnes homines maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus literis scripsi vobis manu mea. Quicumque volunt placere in carne hi cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi Ut in vestra carne glorientur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praepucium sed nova creatura. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israel Dei. De cetero nemo mihi molestus sit. Ego autem stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. (G 6) 73
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Ev Si quis vult post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam. Qui enim perdiderit animam suam propter me inveniet eam. Quid enim prodest homini ut mundum universum lucretur se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat Nam qui me arguerit et meos sermones hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere sunt aliqui hic astantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. (Mt 16) 74
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Lauda Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar alleluia 74
Mozarabes Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Require in san… Sacrificium Fulgebit iustus 74