Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Haec dicit Dominus Deus Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet Et ponam in pondere iudicium et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt Et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Quandocumque pertransierit tollet vos quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui Coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabaon irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus eius ab eo Et nunc nolite illudere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram |
Text Source | Is 28,16–22 |