Layer | L |
---|---|
Reference Number | AH 50:122 |
Fulltext | Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli Et benedicunt Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis Omnipotentem Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina Et benedicunt Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes Omnipotentem Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae Et benedicunt Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit Omnipotentem Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique Et benedicunt Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes Omnipotentem Rite camini ignei flammas iussa tyranni temnere prompti Et benedicunt Sit genitori laus Genitoque lausque beato Flamini Sacro Et benedicunt |
Text Source | Walafridus Strabo |