Abraham credidit Deo

Layer G/A
Fulltext Fratres Abraham credidit Deo et reputatum est illi ad iustitiam cognoscite ergo quia qui ex fide sunt ii sunt filii Abrahae Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae Quia benedicentur in te omnes gentes Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham Quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt Scriptum est enim Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
Text Source G 3,6–11

Conspectus