Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Daniele propheta stantem in loco sancto qui legit intelligat tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme vel sabbato erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet Et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi Tunc si quis vobis dixerit Ecce hic est Christus aut illic nolite credere Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Ecce praedixi vobis Si ergo dixerint vobis Ecce in deserto est nolite exire Ecce in penetralibus nolite credere Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem ita erit et adventus Filii hominis |
Text Source | Mt 24,15–27 |