Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers In Quadragesim… Officium Veniat super nos Domine misericordia tua et salutare tuum et eloquium tuum. 944
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers OfficiumV Educ me carcere anumam meam ad conditendum nomini tuo. 944
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per omnia semper saecula saeculorum 944
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Oratio post officium Suscipe propitius orationem nostram qui sedes ad dexteram Dei Patris omnipotentis et quia tu solus es advocatus in caelis piissimum Patrem interpella pro nobis. 944
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 944
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Quaere retro i… Proph Locutus est Iob dicens (Job 7) 944
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 944
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Require retro… Psallendo Domine exaudi me 944
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 944
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Lc Ecce misterium vobis dico. Omnes quidem resurgemus sed non omnes immutabimur. In momento in ictu oculi in novissima tuba. Canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos immutabimur oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est. Absorpta est mors in victoria ubi est mors victoria tua Ubi est mors aculeus tuus Aculeus enim mortis peccatum est. Virtus vero peccati lex. Gratias autem Deo qui dedit nobis victoriam. (2K 15) 945
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Quaere in miss… Ev Quoniam audit verbum meum 945
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 945
Mozarabes Mass ordinary Lauda et sacri… F Kyrie eleison 945
Mozarabes Mass ordinary Et chorus resp… F Christe eleison. Kyrie eleison. Dominus sit semper vobiscum. 945
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Missa Aeternam Dei Patris omnipotentis misericordiam fratres carissimi mentis intentione deprecemur pro spiritu et anima famuli sui ut si quid in huius carnis fragilitate insidiante diabolo peccavit pietas Domini nostri resolvere et condonare dignetur ut in locum lucis ac refrigerii eum transire et constituere praecipiat. 945
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Alia oratio Domine Deus omnipotens tuam beatitudinem lamentabili et humili prece deposcimus ut animam et spiritum famuli tui cuius hodie in conspectu tuo commemorationem facimus in lege iustitiae tuae pia maiestate corrobores. 945
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Post nomina Offerentium nominibus recensitis te Deum summae poscimus pietatis ut hanc oblationem nostram benignus suscipias et sincerae pacis dulcedinem tribuere vivis et requiem iubeas praestare defunctis. 945
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Ad pacem Invocantes nomen sanctum tuum Domine deprecamur ut animam famuli tui in pace collocare digneris cui soli licet augere merita pacificare iurgia et donare peccata. 945
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Hic faciat pre… Illatio Aequum et iustum est nos tibi semper gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem te petimus infinita Trinitas Deus ut animam famuli tui in pagina libri viventium ascribas. Non eum torqueat gehennae calamitas non includat carcer horrificus inferorum sed ad vicem Abrahae et Eleazari patriarcharum sinibus receptus cum ad iudicandum veneris recepto corpore obviam venienti Domino cum sanctis omnibus gratuletur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. 946
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Post Sanctus d… Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus qui es rector animarum et indultor omnium peccatorum tibi enim in commemoratione famuli tui N. has offerimus hostias ut adscribas in libro sanctorum et sortem primae resurrectionis obtineat. 946
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Post Pridie Obtemperantes talibus institutis te poscimus omnipotens Pater ut ad sanctificationem huius hostiae spiritualis Spiritum Sanctum quem Filius tuus promisit immitas ut per eum sanctificati uuius divinitatis mereamur percipere Trinitatem ut cum iustus advenerit iudex eos in nobis fructus quibus gloriae praeparatur inveniat. 946
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Hic faciat pre… Ad confractionem panis Deus palmator animarum libera eum 946
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Te deprecamur omnipotens Deus ut propitius orationum nostrarum vota respicias et famulo tuo N. refrigerium miserationis infundas. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui nos docuit orare et dicere e terris. 946
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 947
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Benedictio populi Summus excelsus Dominus qui vitam et mortis potestatem dispensat ipse et vivis conversationem corrigat et defuncto pro quo supplicamus requiem tribuat. Illis in carne contracta omnia peccata dimittat illi autem inspiramine suo viam salutis aperiat. Illis in resurrectione concedat gloriam isti etiam suam sine confusione praesentiam. 947
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 947
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Require in mis… Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam. 947
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra in exultatione. 947
Mozarabes pro defuncto M2 Mass Propers Post communionem Oramus te Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus pro spiritu et anima famuli tui N. ut ei tribuas requiem sempiternam. Ut cum dies ille resurrectionis ac remunerationis advenerit per hanc sacrosanctam communionem non cum impiis et peccatoribus sed cum sanctis et electis tuis eum adstare praecipias. 947
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Item missa par… Missa Omnipotens aeterne Deus et conditor omnium elementorum et perpetua claritas angelorum attende propitius et respice miseratus et nostras orationes exaudi placatus. Et hanc oblationem quam tibi offerimus in commemorationem famulorum tuorum quos post sacri baptismatis undam a te innocentia sua mundos accersire iussisti pius ac benignus accepta nostraque delens facinora a malis actibus placatus munda. 947
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Alia oratio Tua sunt Domine omnia qui animas amas qui innocentia parvulos ad te vocas et peccatores iustificas. tuam ergo clementiam imploramus ut eis qui tibi placuerunt eorum nos consortes efficias. Ut animarum ad te viventium impetremus quietem et nobis praecantibus a te venia concedatur et gratia. 948
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Post nomina Illabere Domine his hostiis tibi oblatis et susceptis fidelium votis et requiem iube praerogare defunctis. 948
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Ad pacem Pacem tuam Domine quam tenendam tuis commendasti apostolis nobis concede servandam miseris servis tuis. Ut eorum nos iungas consortiis quos ad te accersiri iussisti cum omnibus sanctis illi gloriaentur in paradisi amenitate et nos quandoque ad te mereamur pervenire in pace. 948
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Post Sanctus d… Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus tu Deus Pater omnipotens et Iesus Christus filius tuus Dominus noster qui nobis salutaris fons gratiam tribuit et gloriam iterate nativitatis indulsit atque a diaboli laqueis exemptos innocentes suis conspectibus reddit. 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Post Pridie Facientes commemorationem passionis mortis et resurrectionis tuae Christe o Domine redemptor omnipotens precamur ut has hostias in commemorationem parvulorum defunctorum tuorum N. sanct altario tuo impositas intendas propitius sanctifices et benedicas. Quae et pro quibus offeruntur impetremus quietem et nobis proficiant ad salutem. 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Hic faciat pre… Ad confractionem panis Ierusalem civitas sancta suscipe quia non nobis saeculum obfuit nec perpetravimus malum de ventre matris nostrae continuit nos obitus ne videremus laborem et dolorem. 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus probator conversationis et conditor qui innocentes coronas et peccatores iustificas praesta ut ab occultis nostris mundemur et cum fiducia tibi proclamemus e terris. 949
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Benedictio populi Ob recordationem diei fidelium parvulorum suorum N. benedicat vos omnipotens Dominus et propitietur in omnibus. Illos paradisi amenitate confoveat et vos sua protectione custodiat. Illis tribuat consortium beatorum et vobis omnibus indulgentiam peccatorum. 949
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam. 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Hic faciat pre… Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum filium tuum Dominum nostrum. Qui nos sui sanguinis praetio redemit et ab antiqui hostis imperio liberavit. Qui volens salvum facere quod perierat humanam non est dedignatus assumere formam. Qui per sacri baptismatis undam generari et dimitti omnia dixit peccata per paenitentiam ergo mundari promisit ex proprio. Per ipsum ergo te Pater invocamus omnipotens ut nobis semper invocatus assistas et hoc sacrificium propitiatus acceptes. Sit in conspectu oratum quod a nobis indignis tibi conspicis esse oblatum. Animas quoque parvulorum tuorum quas e saeculo a te mundari et vocari iussisti illorum Bethlemiticorum consortio iunge qui pro Iesu Christo filio tuo Domino nostro occisi eum quocumque ierit sequuntur in albis. Ut cum nos tibi eorum spiritus commendamus nostrorum criminum apud te veniam impetremus. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum quem conlaudant Angeli atque Archangeli et non cessant clamare ita dicentes. 948
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium 949
Mozarabes pro defunctis nuper baptizatis M2 Mass Propers Quaere in miss… Post communionem Oramus te Domine 949
Mozarabes Mass ordinary Missa de omnib… F Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Officium Fac cum servis tuis Domine misericordiam alleluia alleluia. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers OfficiumV Ad te levavi oculos nostros qui habitas in caelis. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers In Quadragesim… Officium Veniat super nos Domine misericordia tua et salutare tuum et eloquium tuum. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers OfficiumV Et respondebo exprobantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Oratio post officium Fac quaesumus Domine hanc cum servis tuis omnibus fidelibus defunctis misericordiam ut factorum suorum in penis non recipiant vicem qui tuam in votis tenuerunt fidei veritatem. Ut sicut hic vera fides eos adiunxit fidelium turmis ita eos illuc tua miseratio adsociet angelicis choris. 950
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Proph Orietur in tenebris lumen vobis et tenebrae vestrae erunt sicut meridies et requiem dabit vobis Dominus semper. Et replebit splendoribus animas vestras et ossa vestra liberabit. Et eritis quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cui non deficiunt aquae. Ait Dominus omnipotens. (Is 58) 950
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Psallendo Dona Domine requiem famulis tuis. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers PsallendoV Conloca eos Domine in loca beatorum tuorum. 950
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Lc Nemo vestrum sibi vivit et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus Domino vivimus. Sive enim morimur Domino morimur. Sive enim vivimus sive morimur Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit ut vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem qui iudicas fratrem tuum aut quare spernis fratrem tuum Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim. Vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectetur omne genu et omnis lingua confitebitur Deo. (R 14) 950
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Quaere in miss… Ev Dominus Iesus Christus loquebatur discipulis suis 951
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Lauda Animas quiescentes de inferno que Deus paradiso restitue. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Sacrificium Offerimus tibi Domine sacrificium pro peccatis eorum qui cum pietate dormitionem acceperunt ut optimam habeant repositam apud te gratiam alleluia. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers In tempore Qua… Lauda Laudate Dominum qui timetis eum in medio ecclesiae laudabunt Dominum qui requirunt eum. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Sacrificium Offerte Domino mundum sacrificium offerte Domino gloriam et honorem. 951
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Kyrie eleison 951
Mozarabes Mass ordinary Chorus respond… F Christe eleison. Kyrie eleison. Dominus sit semper vobiscum. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Missa Domine Iesu Christe qui pro reparatione humani generis in hunc mundum a Deo Patre venire dignatus es deprecamur sanctam clementiam tuam per hoc sanctum sacrificium quod tibi a nobis offerre docuisti ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. quos tibi commendamus ab aeterna poena interitu eruas. Et si quid in hoc corpore positi delictorum sunt lapsibus maculati pietate solita eis indulgeas et in requie electorum tuorum manere eos praecipias et omni populo tuo placatus veniam peccatorum concedas. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus Mass Propers Dicat presbyte… Rub 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Alia oratio Omnipotentiam tuam Domine Iesu Christe apud quem multae sunt mansiones imploramus ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. ab aestuantis ignis ardoribus eruas atque in locum lucis et refrigerii post dimissa crimina heredes constituas. 951
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Post nomina Miserator et misericors Domine Iesu Christe qui cum Deo Patre in sempiterna gloria permanes gloriam tuam per huius sacrificii interventum deposcimus ut animas et spiritus famulorum tuorum N. et N. Sancti Spiritus consolatione reficias et omnibus defunctis in pace tua quiescentibus requiem largiaris aeternam. 952
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Ad pacem Pax aeterna Domine Deus noster pacis nobis copiam placatus concede atque fructum laetitiae sempiternae irradia ut famulis tuis N. et N. et omnibus fidelibus defunctis pro quibus hodie hanc tibi hostiam immolantes offerimus consolationis tuae beneficia conferas nostrorumque omnium peccata deleas et pacis concordiam nobis attribuas. 952
Mozarabes pro defunctis fidelibus Mass Propers Dicat presbyte… Rub 952
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere et spiritualia sacrificia celebrare Domine sancte Pater omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui pietate summa humanitatem praestitit mundo et morti exstitit morsus et multorum sanctorum animas eruit de inferno. Per ipsum te Pater omnipotens deprecamur ut hoc sacrificium quod pro remedio famulorum tuorum N. et N. tibi offerimus suscipere digneris propitius. Ut per intercessionem Sanctae Mariae Virginis et omnium sanctorum tuorum eos constituere iubeas in dexterae tuae partem et nos omnes qui te Deum confitemur in Trinitate miserationis tuae sentiamus opem. Quia tibi omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. 952
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Post Sanctus d… Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es Domine Iesu Christe qui vivis praestas salutem et defunctos perducis ad requiem. Te ergo poscimus mentis intentione ut hoc sacrificium acceptans digneris sanctificare et famulorum tuorum N. et N. pro quibus tibi holocaustum offerimus locum lucis aeternae tribuas possidere nobis quoque te orantibus praesentis temporis concedas salutem et defunctis fidelibus aeterna fac perfrui luce. 952
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Post Pridie Credimus te Domine Iesu Christe omnium esse virtutem rogamus te Deus piissime ut precem nostram iubeas exaudiri propitius et omnibus in te credentibus peccata iubeas dimitti et huius sacrificii munera per manus sancti Angeli tui iubeas sanctificari. Defunctorum quoque famulorum tuorum N. et N. qui in te credentes ab hac discesserunt luce locum tribue electorum in regione vivorum. 953
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Hic dicat pres… Ad confractionem panis Memento congregationis tuae Domine quam creasti ab initio. 953
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus te scimus vitam esse viventium et requiem defunctorum preces nostras placatus suscipe et cuncta nobis peccata dimitte defunctis famulis tuis N. et N. requiem tribue et nos ad te collaudandum idoneos effice ut fiducialiter praeconio oris et vocis proclamaverimus e terris. 953
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 953
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Benedictio populi Benedicat vos Dominus noster Iesus Christus qui cunctorum est auctor ... locum perpetuae lucis. 953
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 953
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam 953
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium 953
Mozarabes pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Post communionem Oramus te Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus pro spiritibus et animabus famulorum tuorum N. et N. ut eis tribuas requiem sempiternam. Ut cum dies ille resurrectionis ac remunerationis advenerit per hanc sacrosanctam communionem non cum impiis et peccatoribus sed cum sanctis et electis tuis eos adstare praecipias 953
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Missa beate Ma… Officium Ave virginum speciosa virgo illaeso pudore Deus enixa. 954
Mozarabes BMV M2 Mass Propers OfficiumV Te angelorum hominumque catervae Dei venerantur parentem et conlaudabant. 954
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Oratio post officium Magnificent te Deus cunctae creaturae quarum conditor tam insignem hominis fabricam eiusdem carnis assumptione in alvo virginea Beatae Mariae recumbens illustrare dignatus es. Eius quaesumus interventu nobis mentis et corporis tribue pudicitiam qui eius nivei pudoris claustra illibata servasti post partum. 954
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Proph Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra. Et dixit Achas non petam et non tentabo Dominum. Et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis Deo meo. Propter hoc dabit vobis Dominus ipse signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butirum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum. (Is 7) 954
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Psallendo Intemerata viscera Maria digna caelesti consortio et qua in terris Deus carnem induit. 954
Mozarabes BMV M2 Mass Propers PsallendoV Et in caelis regiam aulam sibi Mariam fabricatus est. 954
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Lc Discipuli Domini nostri Iesu Christi reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. Et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebat Petrus et Iohannes et Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Matthaeus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. (Act 1) 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Ev Dixit Maria mater Domini ad Iesum fili quid fecisti nobis Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos. Quid est quod me quaerebatis Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Et ascendit cum illis et venit Nazareth. Et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. (L 2) 955
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Lauda Concinat Dei Genitricis laudes lingua pudica quae inviolabilis pudoris virgo peperit. 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers LaudaV Virgo post partum Dei gratissima coniux gaude cunctorum mater fidelium. 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Sacrificium Tibi sancte Pater omnipotens sempiterne Deus hostias immolamus Filii tui Domini nostri Iesu Christi matris munera recolentes. Cuius intercessione placatus nostrorum ablue sordes delictorum ut quae immaculata concepit virgoque peperit fidelium reatus intemerata precibus emundet. 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Missa Tendamus ad omnipotentis Dei misericordiam supplices palmas qui Virginis Mariae pudici decoris thalamum praeelegit quae unigenitum Filium suum mundi salutem pareret. Praestet beatissima Virgo et parens nobis protectionis auxilium. Ad cuius labia meliflua facile Pius inclinat aures Filius immensae clementiae auctor. O sponsa Dei Maria auditum pulsa clementem Patris ac Nati ut nostras miseratus ruinas pia lumina misericorditer flectat quo piacula mundet et crimina laxet et culparum pondera relevet iacentium poenarumque sarcinas tollat. Eia pudoris almi Virgo foecunda funde preces ad Filium ut nobis praestet auxilium. Labimur sine te suffragante Maria mergimur profunda scelerum abysso absque Filii tui remigio salutari porrige ergo pias lapsis manus. Confirma labantes languidos refove ac tibi laudum vota reddentes propitia exaudire digneris. 955
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Alia oratio Omnipotens adorande tremendeque Deus qui providentia ineffabili rerum dirigis cursus cunctarum et pondere libras aquarum gurgites elementaque locis aptas quorum mixtione corpora subsistere iubes ut mirabilium tuorum non modo in magnis sed in parvis insignia ostendas. At maiestati tuae parum erat condidisse omnia quibus leges imponeres nisi hominis lapsum cui servirent reparando reformares. Quippe cecidisse Evam luctus nostri parentem quid posteris miserius nobis Verum gratiae plenitudine te Domine obumbrasse Mariam quid felicius Genuit illa flebiles et perituros concepit ista Deum hominem pristinae ruinae reparatorem. Cecidit homo infelicis culpae reus suscepit ex Maria hominem qui nos redimeret Deus. Speciosa Dei Patris sponsa atque Filium Dei paritura a saeculis praelecta oret pro nobis pia interventrix ut piaculis expiati Patrem cum Filio et Spiritu Sancto vocibus sinceris cum Maria laudemus atque sine fine cernui unum in Trinitate Deum adoremus in saecula saeculorum. 956
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Post nomina Te Deum Filium Dei summis gratiarum muneribus excolimus licet Incarnationis tuae sacratissimae mysteria recensere dignis clamoribus non sufficimus cum Virginis Matris tuae in alvo ad salutem humani generis foedera sunt inita eius ergo interventu nos caelo dignos efficere digneris qui eius claustrum pudicitia decorum subire non dedignatus hominum commercium caelestium spirituum consortium mirabili providentia inire fecisti. Per cuius sanctissima merita te supplices postulamus ut a contagiis terrenae foeditatis corda tuorum emacules et gratia tua mentes nostras visitando refundas quo pausantium animabus requiem et vivis pacem largiaris. 956
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Ad pacem Miserere plebis tuae Domine miserere qui eximiae caritatis tuae clementia nostrae carnis mortalitatem sumere atque crucis eculeum subire voluisti quique Virginem Matrem pro nobis reatibus pendens in ligno Virgini discipulo commendasti placare quaesumus ob nostra facinora infensus ut tuae propitiationis abundantia pacis tuae commendatione mereamur in hac peregrinatione et adversa pati patienter et secundis sobria pace gaudere. 957
Mozarabes BMV M2 Mass Propers Illatio Vere dignum et aequum est summo immortalique Deo gratias immortales omni conatu agere et Iesu Christo aeterno Filio suo ex Virgine gloriosa beata Maria Spiritu Sancto obumbratione concepto atque denuo pro nostra salute nato qui ex semine David secundum carnem Virginem mundissimam de qua nasceretur propheticis oraculis se praefatum nasciturum elegerat. Virgo nempe regia non alta sapiens sed humilia respiciens ab angelo nuntiante salutata sed non corde exaltata quae ad laudes proprias turbata est non gaudio effusa quae prior fide in mente genuit quam in ventre Deum quem natum adorat creatorem quem Angelorum obsequia plusquam hominem testantur qui palam fit pastoribus quem sapientium obtusa corda non noverat astrum iubaris insoliti Reges docet et antecedit ducatum praebens ad Salvatorem qui vagiens in praesepe Regum sceptra curvavit et qui matri non intulit fastidia ventris eius suffudit mirabili iubilo mentem. In partu Virginem se laeta miratur in Filio se matrem Altissimi laetatur lactabat prolem Virgo per quam pascitur homo. Te igitur omnipotentem mirabilia opera exaltant quia maiora feceris redimendo quam creando. Condidisti nos in sapientia redemisti in misericordia quem decet hymnus quem merito Angelorum laudat exercitus et unanimiter spiritus iustorum laudantes adorant ita dicentes 957