Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Canon of the Mass Et cum pervent… VDDiv Amen 31
Mozarabes Canon of the Mass VDDiv Quotienscumque manducaveritis panem hunc et calicem istum biberitis mortem Domini annuntiabitis donec veniet. In claritatem de caelis. 31
Mozarabes Canon of the Mass Respondeat cho… VDDiv Amen 31
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Dicat presbyte… Post Pridie Domine Iesu Christe hanc hostiam vivam illustratione adventus tui sanctifica ut ex ea libantes mundemur a crimine et tuam gratiam mereamur percipere sine fine. 31
Mozarabes Canon of the Mass Postea dicat p… VDDiv Te praestante sancte Domine quia tu haec omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas sanctificas vivificas benedicis ac praestas nobis ut sit benedicta a te Deo nostro in saecula saeculorum. 31
Mozarabes Mass ordinary Et tunc presby… Rub 31
Mozarabes Mass ordinary W Dominus sit semper vobiscum. 32
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Fidem quam corde credimus ore autem dicamus. 32
Mozarabes Mass ordinary Et elevet sace… F Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem. Factorem caeli et terrae. Visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei Unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula Deum ex Deo. Lumen ex lumine. Deum verum ex Deo vero. Natum non factum. Omousion Patri hoc est eiusdem cum Patre substantie. Per quaem omnia facta sunt quae in caelo et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est. Passus sub Pontio Pilato. Sepultus tertia die resurrexit. Ascendit ad caelos sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum vivificatorem et ex Patre et Filio procedentem. Cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum. Qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen. 32
Mozarabes Mass ordinary Et deinde faci… Rub 32
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Verbum Patris quod cum factum es ut habitares in nobis. Praesta nobis ut qui te venisse iam credimus ab omni peccatorum eruamur contagione cum praeceptionis tuae oraculis proclamaverimus e terris. 32
Mozarabes Canon of the Mass F Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen. Adveniat regnum tuum. Amen. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Amen. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Quia tu Deus es. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Amen. Et ne nos inducas in temptationem. Sed libera nos a malo. 33
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… Or Liberati a malo confirmati semper in bono tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro. 33
Mozarabes Mass ordinary Hic percutiat… OrDiv Pone Domine finem peccatis nostris da gaudium tribulatis praebe redemptionem captivis sanitatem infirmis requiemquae defunctis concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris frange audaciam inimicorum nostrorum et exaudi Deus orationes servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hac die et in omni tempore. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. 33
Mozarabes Mass ordinary Sic faciat pre… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 33
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Qui sedes super Cherubim radix David alleluia. 33
Mozarabes Mass ordinary Et postea dica… F Sancta sanctis et coniunctio corporis Domini nostri Iesu Christi sit sumentibus et potantibus nobis ad veniam et defunctis fidelibus praestetur ad requiem. 33
Mozarabes Mass ordinary Et mittat part… F Humiliate vos benedictioni. 33
Mozarabes Mass ordinary W Dominus sit semper vobiscum. 33
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Benedictio populi Illustret vos Unigenitus Filius Dei lumine adventus sui qui vos redimere non dedignatus est precio sanguinis proprii. R\. Amen. Accingat vos virtutibus pacis et ditet muneribus copiosis. R\. Amen. Ipsumquae Dominum semper habeatis protectorem quaem omnipotens Pater suscitavit de tribu Iuda victorem R\. Amen. 33
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 33
Mozarabes Mass ordinary W Dominus sit semper vobiscum. 34
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte quam suavis est Dominus alleluia alleluia alleluia 34
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo. 34
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Redimet Dominus animas servorum suorum et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Alleluia alleluia alleluia. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum amen. 34
Mozarabes Mass ordinary F Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum amen. 34
Mozarabes Mass ordinary Accipiat presb… F Panem caelestem de mensa Domini accipiam et nomen Domini invocabo. 34
Mozarabes Mass ordinary Et dicat sacer… Rub 34
Mozarabes Mass ordinary Tenendo illam… Or Domine Deus meus da mihi corpus et sanguinem Filii tui Domini nostri Iesu Christi ita sumere ut per illud remissionem omnium peccatorum merear accipere et tuo Sancto Spiritu repleri Deus noster qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen 34
Mozarabes Mass ordinary F Ave in aevum sanctissima caro Christi imperpetuum summa dulcedo panem caelestem accipiam et nomen Domini invocabo. 34
Mozarabes Mass ordinary Hic faciat sig… F Ave in aevum caelestis potus qui mihi ante omnia et super omnia dulcis es. 34
Mozarabes Mass ordinary F Corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat corpus et animam meam in vitam aeternam. Amen 34
Mozarabes Mass ordinary Hic accipiat s… Or Domine Deus meus Pater et Filius et Spiritus Sanctus fac me te semper quaerere et diligere et a te per hanc sanctam communionem quam sumpsi numquam recedere quia tu es Deus et praeter te non est alius in saecula saeculorum. Amen 34
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Cantet chorus… Communio Refecti corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia. 34
Mozarabes Adv H1 D M2 Mass Propers Eat sacerdos a… Post communionem Refecti Christi corpore et sanguine pariter quia sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut nos in eandem refectionem et sanctificationem habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. 35
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 35
Mozarabes Mass ordinary W Dominus sit semper vobiscum. 35
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. Deo gratias. 35
Mozarabes Mass ordinary Ista oratio su… Rub 35
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers In secundo dom… Officium Super montem altissimum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem dic civitatibus Iuda alleluia alleluia. 35
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers OfficiumV Deus manifeste veniet et Deus noster et non silebit. 35
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per omnia semper saecula saeculorum. 35
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat presbyte… Oratio post officium Deus qui per angelicos choros adventum Filii tui Domini nostri Iesu Christi annuntiare voluisti qui per angelorum praeconia Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis acclamantibus demonstrasti concede ut in huius dominicae resurrectionis festivitate pax terris reddita convalescat et fraternae dilectionis caritas innovata permaneat. 35
Mozarabes Mass ordinary Et dicta orati… F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 35
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 35
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat chorus L… Proph Audite qui scitis iustum populus meus lex mea in corde eorum. Nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit et iusticia mea in generationes generationum. Consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati Et nunc quid redempti sunt a Domino revertentur et venient in Syon laudantes et leticia sempiterna super capita eorum. Gaudium et leticiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus. Ego ego ipse consolabor vos. (Is 51) 35
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 36
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat chorus Psallendo Excita potentiam tuam Domine et veni ad liberandum nos. 36
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers PsallendoV Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Ioseph appare. 36
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 36
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat chorus S… Lc Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt a Deo ordinata sunt. Itaquae qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis sed mali. Vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit. Ideo enim necessitati subditi estote non solum propter iram sed etiam propter constantiam et tributa prestantes. Ministri enim sunt Dei in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita. Cui tributum tributum. Cui vectigal vectigal. Cui timorem timorem. Cui honorem honorem. Nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis. (R 13) 36
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat presbyte… Ev Cum audisset Ioannes in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi. Tu es qui venturus es an alium expectamus Et respondens Iesus ait illis. Euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis. Ceci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne Quid existis in desertum videre Arundinem vento agitatam Sed quid existis videre Hominem mollibus vestitum Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Sed quid existis videre Prophetam Etiam dico vobis et plusquam Prophetam. Hic enim est de quo scriptum est. Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te. Amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista. Qui autem minor est in regno caelorum maior est illo. A diebus autem Ioannis Baptiste usquae nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Omnes enim prophete et lex usque ad Ioannem prophetaverunt. Et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est. Qui habet aures audiendi audiat. (Mt 11) 36
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 37
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Lauda Deus convertens vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te. 37
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 37
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Adiuvet te Pater et Filius et Spiritus Sanctus. 37
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat chorus s… Sacrificium Venient ad te populi multi alleluia et reges gentium per portas tuas ingredientur et vocaberis civitas Domini fidelis Sion ultra non eris derelicta alleluia alleluia. 37
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers SacrificiumV Haec dicit Dominus dabo in pace principes tuos Sion et sacerdotes tuos in exsultatione et laetabuntur in salutare muri tui in aeternum et in saeculum saeculi. 37
Mozarabes Mass ordinary Dum dicitur sa… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 37
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Missa Accedentes ad mensam terribilis omnipotentis Dei cum summo gaudio Domino Deo nostro illibatas hostias offeramus fratres charissimi quia dignatus est Filii sui adventum per Ioannem Baptistam hominibus nunciare. Sic enim affatur. Venit et fortior me post me cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere. Quos ego tingo in aqua baptismi ipse baptizat in Spiritu Sancto et igni. Quia ipse est filius Dei quaem princeps angelice milicie per uterum Virginis sacre in mundo annunciavit venire. Poscamus ergo Deum Patrem ut hec quae ob solemnitatem adventus Filii sui offerimus holocausta non discutiens nostra peccata in suo conspectu efficiat gratiosa. 37
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 38
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Postea dicat o… Alia oratio Iucundatur Domine et tripudiat terra quia Verbum caro factum habitat in sacrae Virginis membra. In cuius adventu omnis de captivitate redimitur terra quae detinebatur per transgressionem Ade in obscurata gehenna. Nunc moveatur mare et omnia quae in eis sunt montes exultent et omnia ligna silvarum quia Deus homo dignatur per uterum beatae Virginis Mariae de caelo in mundum venire. Per ipsius igitur adventum te deprecamur omnipotens Deus ut nostrae carnis fragilitatem a vinculis peccatorum absolvas et praesenti familiae tuae misericordia plenus occurras. 38
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster in cuius conspectu sanctorum aposolorum et martyrum confessorum atque virginum nomina recitantur. 38
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Post nomina Domine Iesu Christe quem venturum esse credimus iudicem qui iam dudum in primo adventu gloriae tuae propter nostra scelera humilis venire dignatus es petimus ut dum adventus clementiae tuae secundus advenerit nostra nomina absterso peccato cum sanctis tuis facias praenotari. 38
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Quia tu es vita vivorum sanitas infirmorum ac requies omnium fidelium defunctorum in aeterna saecula saeculorum. 38
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Ad pacem Iesu virtus infirmitatis nostrae qui sine manibus precidentium lapis verus es abscisus a monte quo omnis latitudo repleta est terrae. Tu corda nostra reple dono pacis et gratiae ut qui incarnationis tuae celebramus solennia per pacis bonum future examinationis liberemur a poena. 38
Mozarabes Mass ordinary F Quia tu es vera pax nostra et caritas indisrupta vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in saecula saeculorum. 39
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Et postea dica… Illatio Dignum et iustum est vere aequum et salutare est Domini nostri Iesu Christi adventum in mirabilibus praedicare quem inter homines nasciturum caelestis nuntius nuntiavit. Virgo terrena dum salutaretur audivit Spiritus Sanctus in utero dum veniret creavit ut Gabriele pollicente Maria credente Dei verbo Spiritu cooperante sequaeretur salutationem Angelicam securitas promissionem perficeret veritas ut altissimi obumbrante virtute didicisset se esse fecunda virginitas. Ecce concipies in utero et paries filium Angelus praedicavit et quomodo fiet istud Maria respondit. Sed quia hec credendo non dubitando respondit implevit Spiritus Sanctus quod Angelus spopondit. Virgo ante conceptum Virgo semper futura post partum. Deum suum prius mente dehinc ventre concepit salutem mundi prima suscepit. Virgo plena gratia Dei et ideo vera mater Filii Dei quem adorant angeli Throni dominationes et potestates ita dicentes. 39
Mozarabes Mass ordinary Dicat chorus. F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 39
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere Sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit formam accipiens servi cum incarnatus in utero Virginis abscondens divinitatem suam suscepit infirmitatem nostram ipse Dominus ac Redemptor aeternus. 39
Mozarabes Canon of the Mass Postea dicat .… VDDiv Adesto adesto Iesu bone 39
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Post Pridie Deus qui sic dilexisti mundum ut Filium tuum unigenitum dares pro mundo. Tu haec libamina tibi benedicenda assume et nobis tuae benedictionis dona largire. Ut qui ob mysterium incarnationis tuae haec tibi sacrificia veneranda litamus horum sacrificiorum propitiationibus ab omnibus criminibus expiemur. 39
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat presbyte… VDDiv Te praestante sancte Domine quia tu haec omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas sanctificas vivificas benedicis ac praestas nobis ut sit benedicta a te Deo nostro in saecula saeculorum. 39
Mozarabes Mass ordinary Sicut dictum e… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 39
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Confortamini manus fatigate roboramini pusillanimes. Hilarescite nolite timere. Extollite ad Deum manus vestras et excitate corda. Quia ecce iam in proximo est redemptio nostra. Cuius incarnatio nos redemit cuius processio nativitatis illuminabit cuiusque etiam praeceptum nos docuit orare semper et dicere. 40
Mozarabes Canon of the Mass F Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen ... Sed libera nos a malo. 40
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Sancta sanctis et coniunctio corporis Domini nostri Iesu Christi sit sumentibus et potantibus nobis ad veniam et defunctis fidelibus praestetur ad requiem. 40
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 40
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Benedictio populi Unigenitus Filius Dei qui incarnatus in mundo oculos illuminavit caecorum ipse spiritualem in cordibus nostris impertiat intellectum. Amen Quique natus de Virgine adimplevit legem impleat in nobis omne promissum gratiae suae. Amen. Ut eius sine confusione mereamini contueri faciem cuius incarnationis solemnitatem celebratis amanter. Amen. 40
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 40
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte quam suavis est Dominus alleluia alleluia alleluia 40
Mozarabes Adv H2 D M2 Mass Propers Et omnia alia… Post communionem Refecti Christi corpore 40
Mozarabes Mass ordinary Et dicat presb… F In nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum in pace. 40
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Officium Ecce revelabitur gloria Domini gentibus alleluia et videbit omnis caro alleluia quod os Domini locutum est alleluia alleluia. 40
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers OfficiumV Deus manifeste veniet et Deus noster et non silebit. 40
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Ut supra in pr… Oratio post officium Deus qui per angelicos choros ... caritate innovata permaneat. 40
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Proph Audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum. Attendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua precisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi eum et multiplicavi eum. Consolabitur ergo Dominus Syon consolabitur omnes ruinas eius. Et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi ortum Domini. Gaudium et laeticia invenietur in eo gratiarum actio et vox laudis. Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite. Quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est iustus meus egressus est Salvator meus et brachia mea populos iudicabunt. Me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt. Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum. Quia caeli sicut fumus liquaescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit et iusticia mea non deficiet. (Is 51) 40
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Psallendo Ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis. 41
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers PsallendoV Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te. 41
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 41
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Sequaentia epi… Lc Nolo vos ignorare mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret. Sicut scriptum est. Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Iacob et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum. Secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem charissimi propter patres. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia incredulitate ut omnibus misereatur. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit Aut quis prior dedit illis et retribuetur ei Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula saeculorum. (R 11) 41
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Lectio sancti… Ev Dominus noster Iesus Christus cum venisset Betphage ad montem Oliveti misit quos discipulos dicens eis. Ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi. Et siquis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet. Et confestim dimittet eos. Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem. Dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum et imposuerunt super eos vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem cedebant ramos de arboribus et sternebant in via. Turbe autem quae praecedebant et quae sequaebantur clamabant dicentes Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in altissimis. Et cum intrasset Ierusalem commota est universa civitas dicens. Quis est hic Populi autem dicebant. Hic est Iesus propheta a Nazareth Galileae. Et intravit Iesus in templum Dei et eiecit omnes ementes et vendentes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit. Et dicit eis. Scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et accesserunt ad eum ceci et claudi in templo et sanavit eos. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes. Hosanna filio David indignati sunt et dixerunt ei. Audis quid isti dicunt Iesus autem dixit eis. Utiquae. Nunquam legistis quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Et relictis illis abiit foris extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. (Mt 21) 41
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 42
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Lauda Cantate Domino canticum novum bene psallite in iubilatione. 42
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 42
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Chorus dicat. Sacrificium Ingressus est Daniel in domum Domini et elevavit sacrificium populo in loco sanctificationis eius dicens benedicite Dominum et confitemini ei alleluia. 42
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers SacrificiumV Confortabit me similitudo filii hominis et dixit Daniel veritatem annuntio tibi ego sum Michael princeps magnus et dixi ad eum quomodo potest servus Domini loqui cum Domino suo et locutus est dicens. 43
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 43
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Missa Confortentur quaeso Domine Iesu Christe in adventu tuo corda fidelium tuoque in nomine genua roborentur debilium tua visitatione curentur vulnera egrotorum tuoque tactu oculi illuminentur caecorum tuo regimine vestigia firmentur claudorum tuaque miseratione vincula absolvantur peccantium quosque perspicis adventum olim mysticae peractae incarnationis tuae nunc promptissima devotione suscipere hos facito in secundum iudicii tui adventum ad te exultantibus animis pervenire atque in amenitate paradisi iocundaturos inducere ut ab aeternis poenis tua clementia liberati viteque aaeternae participes facti gloriae tuae decantent laudis canticum coronati. 43
Mozarabes Adv H3 D M2 Mass Propers Alia oratio Domine Iesu Christe qui olim venisti occultus cum apparueris manifestus assiste propitius liberaturus populum tuum ab impiorum et a criminum iugo ut tibi plebs tua serviat in aequitate a quo liberantur ab omni malorum oppressione. 43