Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 183
Italy (North) Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers XI Kalendas Fe… Coll Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 183
Italy (North) Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super oblatam Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 183
Italy (North) Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 184
Italy (North) Ep H3 D M2 Mass Propers Dominica III p… Coll Omnipotens sempiterne Deus infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. 184
Italy (North) Ep H3 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 184
Italy (North) Ep H3 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. 184
Italy (North) Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers V Kalendas Feb… Coll Deus qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas: da quaesumus ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 185
Italy (North) Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Super oblatam Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 185
Italy (North) Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta: praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 185
Italy (North) Ep H4 D M2 Mass Propers Dominica IIII… Coll Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. 185
Italy (North) Ep H4 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 186
Italy (North) Ep H4 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant et caelestibus semper instituant alimentis. 186
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Mense Februari… Or Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius adsequi gratiae tuae luce concede. 186
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad missas Coll Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae camis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 186
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super oblatam Secr Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. 187
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semper virgine Maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 187
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Nonis Februari… Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 187
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe munera Domine quae in beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. 187
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers VD Pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa nec superata suppliciis de diaboli saevitia triumphavit quia in tuae deitatis confessione permansit. Et ideo. 188
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. 188
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad vesperum Or Indulgentiam nobis Domine beata Agatha martyr imploret quae tibi semper extitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 188
Italy (North) Ep H5 D M2 Mass Propers Dominica V (po… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi placita sunt et dictis exsequamur et factis. 188
Italy (North) Ep H5 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda dirigas. 189
Italy (North) Ep H5 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Caelestibus Domine pasti deliciis quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus. 189
Italy (North) Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers XVI Kalendas M… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. 189
Italy (North) Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 189
Italy (North) Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur actionem sentiamus effectum. 189
Italy (North) LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Orationes in L… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 190
Italy (North) LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Super oblatam Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 190
Italy (North) LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. 190
Italy (North) LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers In LX ad sanct… Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus: concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. 190
Italy (North) LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Super oblatam Secr Intende quaesumus Domine hostiam familiae tuae et quam sacris muneribus facis esse participem tribuas ad eius plenitudinem pervenire. 191
Italy (North) LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sit nobis quaesumus Domine cibus sacer potusque salutaris qui et temporalem vitam muniat et praestet aeternam. 191
Italy (North) LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers In Quinquagesi… Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. 191
Italy (North) LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Super oblatam Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 191
Italy (North) LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia adversa muniamur. 191
Italy (North) LXX H3 f4 Cin Ash Wednesday Feria IIII ad… Coll Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis inchoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad missas Coll Praesta Domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super oblatam Secr Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super populum Superpop Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt refecti caelestibus semper nutriantur auxiliis. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Feria VI ad sa… Coll Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus: praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Super populum Superpop Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla Dominetur iniquitas. 193
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers In Quadragesim… Coll Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas: praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis moribus exsequatur. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes: ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers VD Et te suppliciter exorare ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet inlicitos. Et quae terrenae fragilitatis carnalibus epulis abnegamus humanae voluptatis pravis intentionibus amputetur ut ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti ieiunio valeamus aptari. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Ad vesperum Or Da nobis quaesumus omnipotens Deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire. 195
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Ad fontes Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni adversitate custodi. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers Feria II ad sa… Coll Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers (Ad complendum) Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers (Super populum) Secr Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quicquid pro eis meremur propitiatus averte. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Feria III ad s… Coll Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Super populum Superpop Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 196
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Or Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Ad missam Coll Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Super populum Superpop Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus. 197
Italy (North) Qu H1 f5 M2 Mass Propers Feria V Coll Aufer a nobis Domine quaesumus iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris meramur sensibus introire. 198
Italy (North) Qu H1 f5 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus: praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 198
Italy (North) Qu H1 f5 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Repleti sumus Domine donorum participatione caelestium: praesta quaesumus ut eadem et sumamus iugiter et incessabiliter ambiamus. 198
Italy (North) Qu H1 f5 M2 Mass Propers Super populum Superpop De multitudine misericordiae tuae Domine populum tibi protege confidentem et corporaliter gubernatum piae mentis effectu his muneribus adsequendis effice promptiorem. 198
Italy (North) Qu QuT f6 M2 Mass Propers Feria VI ad ap… Coll Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. 198
Italy (North) Qu QuT f6 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe quaesumus Domine nostris oblata servitiis et tua propitius dona sanctifica. 199
Italy (North) Qu QuT f6 M2 Mass Propers VD Qui corporali ieiunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia. 199
Italy (North) Qu QuT f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta quaesumus Domine spiritalibus gaudiis nos repleri ut quae actu gerimus mente sectemur. 199
Italy (North) Qu QuT f6 M2 Mass Propers Super populum Superpop Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. 199
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Sabbato ad san… Or Populum tuum Domine quaesumus propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. 199
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Alia Or Protector noster aspice Deus et qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur. 199
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Alia Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et in ter prospera humiles et inter adversa securi. 200
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Alia Or Preces populi tui Domine quaesumus clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 200
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Alia Or Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. 200
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Alia Or Actiones nostras quaesumus Domine et aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur. 200
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Alia Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 200
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Super oblatam Secr Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur. 200
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers VD Maiestatem tuam suppliciter deprecantes ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas et qui neglegentibus etiam subsidia ferre non desinis beneficia praebeas potiora devotis. 201
Italy (North) Qu QuT S M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 201
Italy (North) Qu H2 D M2 Mass Propers Die dominico v… Coll Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 201
Italy (North) Qu H2 D M2 Mass Propers (Super oblatam) Secr Sacrificiis Domine praesentibus quaesumus intende placatus ut devotioni nostrae proficiant et saluti. 201
Italy (North) Qu H2 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 201
Italy (North) Qu H2 f2 M2 Mass Propers Feria II ad sa… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo came ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet. 202
Italy (North) Qu H2 f2 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. 202
Italy (North) Qu H2 f2 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. 202
Italy (North) Qu H2 f2 M2 Mass Propers Super populum Superpop Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 202
Italy (North) Qu H2 f3 M2 Mass Propers Feria III ad s… Coll Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. 202
Italy (North) Qu H2 f3 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos et a terrenis purget vitiis et ad caelestia regna perducat. 203
Italy (North) Qu H2 f3 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. 203
Italy (North) Qu H2 f3 M2 Mass Propers Super populum Superpop Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. 203
Italy (North) Qu H2 f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Coll Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. 203
Italy (North) Qu H2 f4 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. 203
Italy (North) Qu H2 f4 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 204
Italy (North) Qu H2 f4 M2 Mass Propers Super populum Superpop Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. 204
Italy (North) Qu H2 f5 M2 Mass Propers Feria V Coll Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 204