Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Italy (North) Baptism Et aperiantur… Rub 70
Italy (North) Baptism Catechumenis v… Ant Venite filii 70
Italy (North) Baptism AntV Benedicam Dominum 70
Italy (North) Baptism Alius. AntV In domino laudabitur 70
Italy (North) Baptism Has antiphonas… F Si quis catechumenus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Si quis haereticus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Si quis Arianus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Si quis Manicheus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Si quis Bonosiacus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Si quis paganus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Si quis Iudaeus est secedat 70
Italy (North) Baptism F Cui cura non est secedat 70
Italy (North) Baptism Hoc finito asc… Alloc Filli mei dilectissimi ad animarum pabulum vitalemque substantiam venientes mentes vestras cum timore Dei piis reserate signaculis scientes in obsequio Domini nostri Iesu Christi solos fundatos esse solos laetari posse qui metuunt sicut ait propheticus sermo Initium sapientiae timor Domini et illud Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum Domine Ergo timeat ut laetetur Et alibi Domine audivi auditionem tuam et timui. Symbolum ergo quod accipietis grande optinet in ipsa apellatione mysterium De hoc enim ait beatus Isaias propheta Verbum breviatum faciet Dominus super terram Istud vobis virgo mater tradit Ecclesia. 71
Italy (North) Baptism Hoc finito per… F Signate vos competentes et audite symbolum 71
Italy (North) Baptism Presbyter vero… F Credo in Deum 71
Italy (North) Baptism Iterum vero di… F Signate vos competentes et audite symbolum 72
Italy (North) Baptism Et iussi minis… F Signate vos competentes et audite symbolum 72
Italy (North) Baptism Et iussi iteru… Alloc Credo in Deum ... Si de Dei magnitudine 72
Italy (North) Baptism Finita hac exp… Or Exaudi Domine ... percipere mereatur. 74
Italy (North) Baptism Finita oration… Ant Quanta audivimus et cognovimus 74
Italy (North) Baptism Post finita an… Alloc Dilectissimi haec quae hodie a nobis tradentibus accepistis si voluerit Deus sequenti sabbato nobis audientibus eritis reddituri. 74
Italy (North) Baptism Hoc finito dic… F Orate competentes cervicem flectite 74
Italy (North) Baptism Et iussi catec… Rub 74
Italy (North) Baptism Et iterum dica… F Accedite ad benedictionem 74
Italy (North) Baptism Diaconus dicat… F Secedite cum pace. Competentes secedant. Si quis catechumenus est secedat 74
Italy (North) Baptism Respondit acol… F Maturius ad ecclesiam cum parentibus vestris convenite. Secedite cum pace. Competentes secedant. 74
Italy (North) Baptism Post haec eant… Ant Scribite verba ista in cordibus vestris et docebitis ea filios vestros sedentes in domo et ambulantes in via et cum dormiunt et cum surgunt. 75
Italy (North) Baptism Illis vero egr… F Cervicem flectamus 75
Italy (North) Baptism Et orent uterq… Rub 75
Italy (North) Baptism Et erigant se… Or Tua nos quaesumus Domine gratia benedicat et ad vitam perducat aeternam. 75
Italy (North) Baptism Finita oration… F Secedamus cum pace. 75
Italy (North) Qu H6 D pro catechumenis M2 Mass Propers Dominica in Pa… Ev Attendite ne iustitiam vestram 75
Italy (North) Baptism Et vertat se p… Or Omnipotens sempiterne Deus familiam tuam tibi proferimus quae adhuc genibus nexis inflexisque cervicibus captivam significationem profitentur Veniam petunt emendationem desiderant et manum tuam porrigas votis deprecantium Iam tui et tuae sunt Domine qui et quae te secuntur Iam discunt se notari atque coniungi in atriis gregis tui coniuncti atque coniunctae Concede ergo quaesumus omnipotens Pater ut sancto angelo tuo protecti atque protectae ad sanctae regenerationis tuae lavacra incolumes pervenire mereantur. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus una cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen. 74
Italy (North) Baptism Hoc finito dic… F Orate competentes 76
Italy (North) Baptism Et item Erigit… Rub 76
Italy (North) Baptism Dicat presbyte… Or Omnipotens sempiterne Deus familiam tuam tibi proferimus quae adhuc genibus nexis inflexisque cervicibus captivam significationem profitentur Veniam petunt emendationem desiderant et manum tuam porrigas votis deprecantium Iam tui et tuae sunt Domine qui et quae te secuntur Iam discunt se notari atque coniungi in atriis gregis tui coniuncti atque coniunctae Concede ergo quaesumus omnipotens Pater ut sancto angelo tuo protecti atque protectae ad sanctae regenerationis tuae lavacra incolumes pervenire mereantur. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus una cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen. 76
Italy (North) Qu H6 S pro catechumenis M2 Mass Propers Sequente vero… Lc Ecce ego aperio monumenta vestra 76
Italy (North) Qu H6 S pro catechumenis M2 Mass Propers Gr Deus in adiutorium 76
Italy (North) Qu H6 S pro catechumenis M2 Mass Propers GrV Confundantur 76
Italy (North) Qu H6 S pro catechumenis M2 Mass Propers Ev Altera autem die quae est 77
Italy (North) Baptism Post evangeliu… F Quomodo habet nomen 77
Italy (North) Baptism Respondit acol… F Quomodo credis in Deum 77
Italy (North) Baptism Respondit acol… F Credo in Deum 77
Italy (North) Baptism Symbolo finito… F In nomine Patris 77
Italy (North) Baptism Incipit. Ant Tamquam mortuum Dominum nostrum 77
Italy (North) Baptism Ant Dicant nunc Iudaei 77
Italy (North) Baptism AntV Quam bonus Israel 77
Italy (North) Baptism Postea dicat i… F Quid vocaris 80
Italy (North) Baptism Et audio nomin… F Credis 80
Italy (North) Baptism Interroget. F Vis baptizari 80
Italy (North) Baptism Tunc sacerdos… F Et ego te baptizo 80
Italy (North) Baptism Ut autem a fon… Or Deus omnipotens ... qui te regeneravit 80
Italy (North) Baptism Tunc ponat ei… F Accipe vestem candidam puram et immaculatam et perferas ante tribunal Trinitatis in nomine Patris et Filii et Spiritui Sancti Amen. 80
Italy (North) Baptism Hoc finito des… F Corpus Domini 81
Italy (North) Baptism Or Omnipotens sempiterne Deus qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum tribue eis continuam sanitatem ad agnoscendam unitatis tuae virtutem. 81
Italy (North) Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers In festo omniu… Lc Oportet primum haec fieri sed non statim finis ... possidebitis animas vestras. 144
Italy (North) Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 144
Italy (North) Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Praefatio VD Clementiam tuam suppliciter obsecrantes ut cum exsultantibus sanctis in caelesti regni cubilibus gaudia nostra coniungas et quos virtutis imitatione non possumus sequi debite venerationis contingamus affectu. 144
Italy (North) Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum tuorum multiplici facis celebritate gaudere concede quaesumus ut sicut illorum commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 144
Italy (North) Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Alia Or Da quaesumus Domine fidelibus populis omnium sanctorum veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 145
Italy (North) ordinations Ostiarius cum… F Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quaeque istis clavibus recluduntur. 145
Italy (North) ordinations Et tradit ei d… Rub 145
Italy (North) ordinations Benedictio hos… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris hos famulos tuos ill. hostiarios ut inter ianitores ecclesiae parent obsequia et inter electos tuos partem tuae mereantur habere mercedis. 145
Italy (North) ordinations Benedictio lec… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulos tuos hos ill. in officio lectorum ut assiduitate lectionum distincti atque ordinati quorum modulis spiritali devotione grata resultet ecclesia. 145
Italy (North) ordinations Benedictio exo… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulos tuos ill. in officio exorcistarum ut per impositionem manuum et oris officium eos eligere digneris ut imperium habeant spirituum immundorum coercendi et probabiles sint medici ecclesiae gratiae curationum virtute confirmati. 146
Italy (North) ordinations Benedictio aco… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per Iesum Christum Filium tuum in hunc mundum lumen claritatis misisti qui in cruce passionis suae atque triumpho sanguinem et aquam dignatus est fundere et per apostolos suos in hoc saeculo lumen gratiae spiritalis emisit benedicere digneris hos famulos tuos ill. in officio acolythorum ut ad accen(den)dum claritatis ecclesiae tuae lumen et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum sanguinis tui mysterium ad offerendum eucharistiam sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende Domine eorum mentes et corda ad amorem tui eosque caelestis gratia miserationis et virtute confirma. 146
Italy (North) ordinations Benedictio sub… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulos tuos hos quos ad subdiaconatus officium eligere dignatus es ut eos sacrario tuo sancto strenuos sollicitosque caelesti militia instituas ut sanctis altaribus fideliter subministrent. Et requiescat super eos spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis. Repleas eos spiritu timoris tui ut eos ministerio divino confirmes ut oboedientes in factis atque dictis tuam gratiam consequantur. 147
Italy (North) ordinations Oratio ad diac… Pf Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hos famulos suos quos in sacro ordine dignatus est assumere benedictionis suae gratiam clementer effundat eisque donum consecrationis indulgeat per quod eos ad praemia aeterna perducat. 147
Italy (North) ordinations Alia Or Exaudi Domine preces nostras et super hos famulos tuos spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditati et tuae gratiam possint maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. 147
Italy (North) ordinations Consecratio ei… Or Adesto quaesumus omnipotens Deus honorum dator ordinum distributor officiorumque dispositor qui in te manens innovas omnia et cuncta disponens per verbum virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda quaeque dispensas cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate suorumque conexam distinctione membrorum per legem mirabilem totius compaginis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo ministrare constituens electis ab initio Levi filiis qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos famulos tuos quaesumus Domine placatus intende quos tuis sacrariis servituros in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines divini sensus et summae rationis ignari horum vitam quantum possumus aestimamus. Te autem Domine ea quae nobis sunt ignota non transeunt te occulta non fallunt tu cognitor secretorum tu scrutator es cordium tu eorum vitam caelesti poteris examinare iudicio quo semper praevales et amissa purgare et ea quae sunt agenda concedere. Emitte in eos Domine quaesumus Spiritum Sanctum quo in opus ministerii fideliter exsequendi septiformis gratiae munere roborentur. Abundet in eis totius forma virtutis auctoritas modestiae pudor constans innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant ut suae castitatis exemplo imitationem sanctae plebes acquirant et bonae conscientiae testimonium proferentes in Christo firmi et stabiles perseverent dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere poti ora mereantur. 148
Italy (North) ordinations Ad presbyterum… Pf Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hos famulos suos quos ad presbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet. 149
Italy (North) ordinations Alia Or Exaudi nos Domine Deus noster et super hos famulos tuos benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde <virtutem> ut quos tuae pietatis affectibus offerimus consecrandos perpetui muneris tui largitatem consequantur. 149
Italy (North) ordinations Consecratio Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus honorum auctor et distributor omnium dignitatum per quem proficiunt universa per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae incrementis per ordinem congrua ratione dispositum unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt. ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta virorum prudentium mentem Moysis spiritum propagasti quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernaret. Sic et in Eleazaro et Ithamar paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia Domine apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti quibus ill. orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae Domine haec adiumenta largire qui quanto magis fragiliores sumus tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus omnipotens Pater in hos famulos tuos presbyterii dignitatem innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis acceptum a te Deus secundi meriti munus obtineant censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri ut luceat in eos totius forma iustitiae ut bona rationis sibi creditae reddituri aeternae beatitudinis praemia consequantur. 149
Italy (North) bishop <Ad episcopum… Rub 150
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Coll Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu. 150
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Alia Coll Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis et benedictionis tuae in eo effunde virtutem. 150
Italy (North) bishop Consecratio Or Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus. Deus qui per Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu inter caetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intellegentiae sensu de exemplis priorum caperet secutura posteritas ne eruditio doctrinae tuae ulli umquam deesset aetati cum et apud veteres reverentiae ipsa significationum species obtineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum. Quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant. Sed idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quicquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multimodi operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summan et ornamentum totius glorificationis instructum caelestis ungenti flore sanctifica. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in [hioris subiecta decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis. Tribue ei cathedram episcopalem ad regendum Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis potestas. Multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandum misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus. 151
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Super oblata Secr Haec hostia Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 152
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Infra Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo ill. quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es quaesumus Domine ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias ut quod divino munere consecutus est divinis effectibus consequatur. 152
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos Domine communio purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. 152
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Item missa epi… Coll Deus qui non propriis suffragantibus meritis sed sola ineffabilis gratiae tuae largitate me familiae tuae praeesse iussisti: tribue tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii et ecclesiasticis convenienter servire mysteriis plebemque commissam te in omnibus protegente gubernare concede. 152
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Alia Coll Deus mundi creator et rector ad humilitatis meae preces placatus attende et me famulum tuum qui nullis suffragantibus meritis sed immensa largitate clementiae tuae caelestibus mysteriis servire tribuisti dignum sacris altaribus fac ministrum ut quod mea celebranda voce (de)promitur tua sanctificatione firmetur. 153
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Secreta Secr Ad gloriam Domine tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii hostiam tibi laudis offerimus suppliciter exorantes ut cuius ministerii vice tibi servimus inmeriti suffragiis eius reddamur accepti. 153
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers In fractione Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem obsecro Domine placatus suscipias. Unde maiestatem tuam supplex exoro ut quod in me largiri dignatus es propitius custodire digneris. 153
Italy (North) in ordinatione episcopi M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Repleantur consolationibus tuis Domine quaesumus tuorum corda fidelium pariterque etiam et ecclesiae praesule et suorum votorum plenitudine gratiarum referant actionem. 153
Italy (North) Qu H6 f5 M2 Mass Propers Missa chrismal… Coll Domine Deus qui in regenerandis plebibus tuis ministerio uteris sacerdotum: tribue nobis perseverantem in tua voluntate famulatum ut dono gratiae tuae in diebus nostris et merito et numero sacratus tibi populus augeatur. 154
Italy (North) Qu H6 f5 M2 Mass Propers Secreta Secr Huius sacrificii potentiam Domine quaesumus ut vetustatem nostram clementer extergat et novitatem nobis augeat et salutem. 154
Italy (North) Qu H6 f5 M2 Mass Propers In fractione Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo traditus est Dominus noster Iesus Christus. Sed et memoriam. 154
Italy (North) Qu H6 f5 M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum quam tibi offerunt ob diem in qua[m] Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine placatus accipias et tua pietate concedas ut per multa curricula annorum salvi et incolumes munera sua tibi Domino mereantur offerre. Per Christum Dominum nostrum. Quam oblationem. 154
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Item in ultimo… F Per quem haec omnia Domine 154
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass benedicit oleu… Or Emitte quaesumus Domine Spiritum Sanctum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olei quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictione sit omni ungenti gustanti tangenti tutamentum corporis animae et spiritus ad evacuandos omnes dolores omnem infirmitatem omnem aegritudinem mentis et corporis. Unde unxisti sacerdotes reges et prophetas et martyres. Chrisma tuum perfectum nobis a te Domine benedictum permanens in visceribus nostris in nomine Domini nostri Iesu Christi. 154
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass ... et cetera… F Per quem haec omnia Domine semper bona creas ... Per omnia saecula saeculorum. Amen. 155
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Postea oblato… W Dominus vobiscum. Respondit: Et cum spiritu tuo. 155
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Et dicit: Orem… Or Deus incrementorum et profectuum spiritalium remunerator qui virtute Sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si qua illis adversantium spirituum inhaeserunt <reliquiae> ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullis spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facultas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio illis utilis ad salutem quam etiam per caelestis regenerationis nativitatem in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Iesum Christum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per <ignem.>. 155
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Postea dicatur: F Per quem haec omnia Domine. 156
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Item antequam… F Dominus vobiscum ... Sursum corda 156
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass VD Qui in principio inter caetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso in similitudinem divini muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est affectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iucundos effecit atque serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit adhuc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavacrum a Ioanne undis Iordanicis exegisset et ut Spiritu Sancto in columbae similitudine desuper misso unigenitum tuum in quo tibi optime complacuisse testimonio subsequentis vocis ostenderes hoc illud esse manifestissime comprobaveris quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et Sancti Spiritus ei immiscere virtutem per potentiam Christi tui a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres tuos ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis regni facias esse consortes. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. 156
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Hoc expleto, v… F Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. 157
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Sequitur orati… F [Pater noster] 157
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Postea: Or Libera nos quaesumus Domine. 157