Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Italy (North) Qu H6 f5 Chrism Mass Et communicant. Rub 157
Italy (North) Qu H6 f5 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Concede quaesumus Domine ut perceptum novi sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente. 157
Italy (North) Qu H6 f5 M2 Mass Propers Super populum Superpop Praesta quaesumus Domine ut sicut de praeteritis ad nova transimus ita vetustate reposita sanctificatis mentibus innovemur. 157
Italy (North) Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Incipiunt bene… BenP Respice omnipotens Deus de caelo plebem tuam pro cuius redemptione dignatus es nasci de virgine. Complectere hunc populum tuum in ecclesiae sinu qui nobis processisti Mariae de thalamo. Ut pietate sedula in te sit salus hominum propter quos homo factus es creator astrorum. Sit haec plebs tuis praeceptis oboedienter amabilis sicut est partus virginis in origine singularis. Ut cum dies tui Adventus effulserit invenias in illis quod recondas in horreo pro quibus dignatus es venire de caelo. 157
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Descendat Domine a sedibus tuis super capita famulorum et famularum tuarum angelus sanctitatis ille qui in Iordane baptizante Ioanne in columba corporaliter visus est descendisse. Reple animas via iustitiae qui sermone tuo hodie ex aquarum sapore mutasti qui omnium iniquitatum huius plebis tuae maculam purget vitia mundet corda sanctificet. Infunde etiam super eos spiritalium dona virtutum ut nihil in eis inimicus aut fraude decipiat aut violentia subrepat. Sed per bonae conversationis perseverantiam hi qui adoptionem vocati sunt filiorum intrare in posse(sione)m mereantur heredum. 158
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vos Dominus qui se a vobis voluit benedici detque vobis fidem integram abstinentiam tam salubrem qua nec caro escis victa luxuriet nec mens afflicta degeneret. Nec insidians inimicus aut lautioribus epulis custodiam frugalitatis inrumpat aut amaris negotiis coronam orationis impediat. Sed ita sit vobis sanctificatum in divino timore ieiunium ut fidei providentia bonum spiritum faciens fortiorem ad Deum animam erigat ecclesiamque locupletet. 158
Italy (North) Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus maiestatis immensae Deus pietatis immodicae respice quaesumus super hos famulos et famulas tuas ne ulla umquam peccatorum contagione sordescant quos salutari et spiritali lavacro in vitam aeternam regenerare dignatus es. Sed omnibus inlecebris pravisque cupiditatibus expulsis nihil inlicitum cupiant nihil turpe desiderent innocentiae pariter ac patientiae virtute subnixi. Non tumescant prosperis non frangantur adversis nec tristitia eos secunda commutet. 159
Italy (North) Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus qui tartara fregisti resurgens aperuisti caelos ascendens ut populi illuc ascenderent per fidem ubi te apostoli cum gloria viderunt intrare. Respice ascendens in caelum propter quos descendere dignatus es ad infernum. Sit eis quod te exaltasti protectio quibus fuit unicum quod te humiliasti remedium. Et in die iudicii non sint in sinistro numero qui te adsidere ad patris dexteram confitentur in regnum. 159
Italy (North) Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus qui praesentem diem futurae remissionis munere figurasti quo gratia Sancti Spiritus inebriati apostoli mente una locuti sunt ore diverso: respice hanc ecclesiam quam ex gentibus congregare linguarum varietate signasti. Da consolationem inter pressuras saeculi qui nobis aequalem tibi consolatorem misisti. Ut te propitiante sit ipse plebis custodia qui praebuit beatis discipulis tunc doctrinam. 159
Italy (North) sancti plures M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vos Dominus Deus noster et (qui martyrum suorum Faustini et Iovittae praestitit) [et quorum praestitit] celebrare vos festa per eorum vos faciat ambulare vestigia. Tribuat vobis contra impetus adversantes inimici similem devotionem paremque constantiam. Ut sicut illi poenis ac doloribus restiterunt ita vos mundi illecebris et diversarum tentationum fraudibus non caedatis. Ille vos. 160
Italy (North) Gen Gen D M2 Mass Propers Benedictio dom… BenP Benedic Domine hos populos tuos conspectui tuo supplici oratione curvantes. Fac eos ante conspectum tuum cum iustitia vivere et cum misericordia iudicari. Tribue eis in fide credulitatem in labore virtutem in affectu devotionem in actu prosperitatem in victu abundantiam in pace laetitiam in conversatione gratiam in luctatione victoriam. Ut in beneplacito conspectus tui tramite gradientes et hunc diem cum Felicitate percurrant et venturum cum hilaritate suscipiant. Ille vos benedicat de caelis qui per crucem et sanguinem suae passionis vos dignatus est venire redimere in terris. Ille vos benedicat protegat atque defendat cunctis diebus vitae vestrae et perducat vos ad regnum gloriae suae quem omnes gentes venturum expectant esse iudicem. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super vos et pax Domini sit semper vobiscum. Amen. 160
Italy (North) Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Nat… Coll Deus qui nos redemptionis nostrae annua expectatione laetificas: praesta ut unigenitum tuum quem redemptorem laeti suscepimus venientem quoque iudicem securi videamus. 161
Italy (North) Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblatam Secr Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. 161
Italy (North) Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da nobis Domine quaesumus unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare cuius caelesti mysterio pascimur et potamur. 161
Italy (North) Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers In vigilia Dom… Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus ut cuius lucis mysteria in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo perfruamur. 162
Italy (North) Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Super oblatam Secr Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo est nostra substantia. 162
Italy (North) Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers VD Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes: Sanctus sanctus sanctus. 162
Italy (North) Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Infracan Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem. Sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi. 163
Italy (North) Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. 163
Italy (North) Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Ad sanctam Ana… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 163
Italy (North) Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui nova incarnatione Verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente. 163
Italy (North) Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Super oblatam Secr Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 164
Italy (North) Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia Secr Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant (et sicut) homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. 164
Italy (North) Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers VD Qui ut de hoste generis humani maior victoria duceretur non solum per viros virtutem martyrii sed de eo etiam per feminas triumphasti. Et ideo. 164
Italy (North) Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers VD Quia nostri salvatoris hodie lux vera processit quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu. Et ideo. 164
Italy (North) Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 164
Italy (North) Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia Postcomm Huius nos Domine sacramenti semper (novitas) natalis instauret cuius nativitas singularis humanam reppulit vetustatem. 165
Italy (North) Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Item ipsa die… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. 165
Italy (North) Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers (Super oblatam) Secr Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 165
Italy (North) Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor Iesus Christus. 165
Italy (North) Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Aliae oratione… Or Respice nos misericors Deus et mentibus clementer humanis nascente Christo summae veritatis lumen ostende. 166
Italy (North) Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Largire quaesumus Domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum ut qui nativitate Filii tui Domini nostri gloriantur et adversa mundi te gubernante non sentiant et quae temporaliter celebrare desiderant sine fine percipiant. 166
Italy (North) Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Deus qui beatae virginis partum sine humana concupiscentia procreatum in Filii tui membra venientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri praesta quaesumus ut huius creaturae novitate suscepta vetustatis antiquae contagiis exuamur. 166
Italy (North) Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabile quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur Iesus Christus. 166
Italy (North) Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem per incarnationem Verbi tui et partum beatae Mariae Virginis consecrasti: da populis tuis in hac celebritate consortium ut qui tua gratia sunt redempti tua sint adoptione securi. 167
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VII Kalendas I… Coll Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare. 167
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum ut quod illos passio gloriosos (fecit) nos devotio reddat innocuos. 167
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VD In die sollemnitatis hodiernae qua sanctus Stephanus primitivus tuae fidei candidatus ob hoc infidelium persecutione lapidatus est ut confessionis sacrae lapis vivus existeret et quod insigni decoratus vocabulo praeferebat impleret corona martyrii. 167
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment. 168
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Aliae orationes Or Gratias agimus Domine multiplicatis circa nos miserationibus tuis qui et Filii tui nativitate nos salvas et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. 168
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti: tribue quaesumus ut pro nobis intercessor existat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. 168
Italy (North) Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatus Stephanus levita magnificus sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit ita sit fragilitatis nostrae promptus adiutor. 168
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers VI Kalendas Ia… Coll Ecclesiam tuam Domine benignus illustra ut beati Ioannis evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. 168
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe munera Domine quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. 169
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers VD Beati apostoli tui et evangelistae Ioannis gloriosa natalicia celebrantes qui Domini nostri Iesu Christi Filii tui vocatione suscepta factus ex piscatore discipulus et ab unigenito tuo sic familiariter est electus et immensae gratiae muneribus approbatus ut eum idem Dominus in cruce iam positus vicarium suae matri virgini filium subrogaret quatenus beatae genetricis integritati probati dilectione discipuli virginitas deserviret. Nam et in caenae mysticae sacrosancto convivio super ipsum vitae fontem aeternum pectus scilicet recubuerat salvatoris. De quo perenniter manantia caelestis hauriens fluenta doctrinae tam profundis ac mysticis est revelationibus inspiratus ut omnem transgrediens creaturam excelsa mente conspiceret et evangelica voce proferret: quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et Deus erat verbum. Quem laudant angeli adorant dominationes. 169
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 169
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad vesperum Or Beati evangelistae Ioannis quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. 170
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad fontes Or Beati Ioannis evangelistae Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur. 170
Italy (North) Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad sanctum And… Or Sit Domine quaesumus beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. 170
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers V Kalendas Ian… Coll Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur. 170
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 171
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers VD Pretiosis enim mortibus parvulorum quos propter nostri salvatoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit immensa clementiae tuae dona cognoscimus. Fulget namque sola gratia magis quam voluntas et clara est prius confessio quam loquela ante passio quam membra idonea passioni existunt testes Christi qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas cum pro suo nomine trucidatis meritum gloriae suae perire non patitur sed proprio cruore perfusis et salus regenerationis expletur et imputatur corona martyrii. Per Christum Dominum nostrum. 171
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Votiva Domine dona percepimus per quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. 171
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis: da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui Filio tuo Domino nostro testimonium perhibuerunt etiam non loquentes. 172
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Or Ipsi nobis Domine quaesumus postulent mentium puritatem quorum innocentiam hodie sollemniter celebramus. 172
Italy (North) Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Or Adiuva nos Domine quaesumus eorum deprecatione sanctorum qui Filium tuum humana necdum voce profitentes caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronati. 172
Italy (North) Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers II Kalendas Ia… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 172
Italy (North) Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sancti tui nos quaesumus Domine ubique laetificent ut dum eorum merita recolimus patrocinia sentiamus. 173
Italy (North) Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 173
Italy (North) Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Mense Ianuario… Coll Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. 173
Italy (North) Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Super oblatam Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 173
Italy (North) Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi digne mysteriis frequentare gaudemus ad eius mereamur pertinere consortium. 174
Italy (North) Nat H1 D M2 Mass Propers Oratio in alia… Coll Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. 174
Italy (North) Nat H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 174
Italy (North) Nat H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 174
Italy (North) Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Epi… Coll Corda nostra quaesumus Domine venturae festivitatis splendor illustret quo mundi huius tenebris carere valeamus et perveniamus ad patriam claritatis aeternae. 175
Italy (North) Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblatam Secr Tribue quaesumus Domine ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus quem venturae sollemnitatis pia munera praeloquuntur: Iesum Christum Dominum nostrum. 175
Italy (North) Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Illumina quaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut salvatoris mundi stella famulante manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. 175
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VIII Idus Ianu… Coll Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti: concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 175
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Super oblatam Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum tus et myrra profertur sed iisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur Iesus Christus. 176
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VD Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit in nova nos mortalitatis suae luce reparavit. Et ideo. 176
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit. Sed et memoriam. 176
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentia consequamur. 176
Italy (North) Ep Gen Gen M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus aspirasti. 177
Italy (North) Ep Gen Gen M2 Mass Propers Or Deus cuius unigenitus in substantia nostrae camis apparuit: praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foras agnovimus intus reformari mereamur. 177
Italy (North) Ep Gen Gen M2 Mass Propers Or Deus qui per huius celebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti: da plebi tuae redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perveniat per quem eadem sumpsit exordia. 177
Italy (North) Ep H1 D M2 Mass Propers Dominica I pos… Coll Vota quaesumus Domine supplicantis populi tui caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videat et adimplenda quae viderit convalescat. 177
Italy (North) Ep H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 178
Italy (North) Ep H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 178
Italy (North) Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers XVIII Kalendas… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actibus imitemur. 178
Italy (North) Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei largitatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. 178
Italy (North) Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sanctorum precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 178
Italy (North) Ep H2 D M2 Mass Propers Dominica II po… Coll Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. 179
Italy (North) Ep H2 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblata Domine munera sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 179
Italy (North) Ep H2 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio ut divinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur. 179
Italy (North) Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers XVII Kalendas… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. 179
Italy (North) Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 180
Italy (North) Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 180
Italy (North) Jan 18 Prisca M2 Mass Propers XV Kalendas Fe… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 180
Italy (North) Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostia Domine quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 180
Italy (North) Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 181
Italy (North) Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 181
Italy (North) Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 181
Italy (North) Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 181
Italy (North) Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Eodem die nata… Coll Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 182
Italy (North) Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 182
Italy (North) Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 182
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers XII Kalendas F… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 182
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata Agna martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 183
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers VD In exsultatione praecipuae sollemnitatis hodiernae qua beata Agnes pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro Christi confessione suscipiens cum praemio sanctae virginitatis consummavit palmam martyrii adepta est promissum sponsionis aeternitatis. Per Christum Dominum nostrum. 183