Cum videritis nubem orientem

Layer Lectionary
Fulltext In illo tempore Dicebat Iesus ad turbas Cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis Nimbus venit et ita fit Et cum austrum flantem dicitis Quia aestus erit et fit Hypocritae faciem caeli et terrae nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
Text Source L 12,54–59

Conspectus