Bonum est homini mulierem non tangere

Layer G/A
Fulltext Fratres Bonum est homini mulierem non tangere propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat Uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier Nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in idipsum ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium Volo enim omnes vos esse sicut meipsum sed unusquisque proprium donum habet ex Deo alius quidem sic alius vero sic Dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic permaneant sicut et ego Quod si non se continent nubant Melius est enim nubere quam uri
Text Source 1K 7,1–9

Conspectus