Navigavit Iesus … Quid mihi et tibi (L)

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Navigavit Iesus ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam Et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis Is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit Quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi obsecro te ne me torqueas Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine Multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et compedibus custoditus Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta Interrogavit autem illum Iesus dicens Quod tibi nomen est At ille dixit Legio quia intraverant daemonia multa in eum Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi Et permisit illis Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est Quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas Exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a legione et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia magno timore tenebantur Ipse autem ascendens navim reversus est Et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset Dimisit autem eum Iesus dicens Redi in domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
Text Source L 8,26–39

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Trin H1 f6 Ev M2 179 (323)
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Trin H8 S Ev M2 150 ()
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Trin H8 f4 Ev M2 136 (123r)
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 T Trin H8 f4 Ev M2 322 (157v)
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Trin H9 f4 Ev M2 348 (159v)