Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti Vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas Et ait ad illos Negotiamini dum venio Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes Nolumus hunc regnare super nos Et factum est ut rediret accepto regno iussit vocari servos quibus dederat pecuniam ut sciret quantum quis negotiatus esset Venit autem primus dicens Domine mna tua decem mnas acquisivit Et ait illi Euge serve bone quia in modico fuisti fidelis eris potestatem habens super decem civitates Et alter venit dicens Domine mna tua fecit quinque mnas Et huic ait Et tu esto super quinque civitates Et alter venit dicens Domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario Timui enim te quia homo austerus es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti Et ait illi De ore tuo te iudico serve nequam Sciebas enim quod homo austerus sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens utique cum usuris exegissem illud Et astantibus dixit Auferte ab illo mnam et date illi qui habet decem mnas Et dixerunt ei Domine habet decem mnas Dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo |
Text Source | L 19,12–26 |