Ego sum panis vitae

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Ego sum panis vitae Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt Hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur Ego sum panis vivus qui de caelo descendi Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Dixit ergo eis Iesus Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me Hic est panis qui de caelo descendit Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt Qui manducat hunc panem vivet in aeternum
Text Source J 6,48–59

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CH Sion 1439, Missal, Chapitre Sion Ms. 19 | 120 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 59 (27v)
SE Strängnäs 1487, Missal, Missale Strengnense | 104 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 153 (e24r)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 324 (136v)
SE Uppsala 1513, Missal, Missale Upsalense | 652 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 133 ()
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Trin H3 f4 Ev M2 142 ()
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 144 (60v)
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Trin H2 f2 Die5.Corp Ev M2 269 (120v)
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 127 (114r)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Trin H3 f4 Ev M2 437 (206r)
HR Zagreb 1511, Missal, Missale Zagrabiense | 92 T Trin H1 f5 Corp Ev M2 239 (74r)