| Origin | Page | Label | Original Title | |
|---|---|---|---|---|
| Roma |
407
|
Unlabelled | VI,24. Gregorius I. papa Mariniano, episcopo Ravennati, exponit ecclesiae eius auctoritatem neutiquam deminui, quod inter eam et Claudium abbatem Romae iudicetur; nam etiam causam inter Iohannem presbyterum et Iohannem Constantinopolitanum episcopum ortam Romam recurrisse. Spatham Ravennae a Petro diacono relictam per Secundium servum Dei et Castorium notarium, praesentium latores, mitti iubet. | |
| Roma |
408
|
Unlabelled | VI,25. Gregorius I. papa Maximum Salonae, qui episcopatum arripuit, sacra contra interdictum procurare ausum saepiusque frustra vocatum, intra dies triginta Romam venire iubet. Quod scripserit serenissimos dominos, ut causa per legatos Salonae cognosceretur, praecepisse, se nec ea praecepta accepisse et scire dominos se in causas sacerdotales non miscere. Paulinum episcopum et Honoratum archidiaconum iniuriis affici vetat. | |
| Roma |
410
|
Unlabelled | VI,26. Gregorius I. papa clero et nobilibus Salonitanis scribit, ne Maximum sibi in odio esse putent. Quem, ut Romam veniat, impellere eos iubet. Praeter Paulinum episcopum et Honoratum archidiaconum Maximi societate abstinere neminem miratur. | |
| Roma |
411
|
Unlabelled | Mense Martio indiction XIV. | |
| Roma |
411
|
Unlabelled | VI,27. Gregorius I. papa Candido, episcopo Urbis Veteris maioris, presbyteris carenti concedit, ut monachos paroeciae suae, quorum abbates assenserint, presbyteros ordinet. | |
| Roma |
412
|
Unlabelled | VI,28. Gregorius I. papa Marinianum, episcopum Ravennatem, qui monasterium a decessore conditum iniuriis afficere conetur, reprehendit. Ne monasteria a clericis vexari sinat, praecipit. Romanum et Dominicum clericos, qui Roma discesserint, ad eorum officium reducat. | |
| Roma |
413
|
Unlabelled | Mense Aprili indictione XIV. | |
| Roma |
413
|
Unlabelled | VI,29. Gregorius I. papa Fortunato, episcopo Neapolitano, scribit mancipia cum Iudaica, tum pagana, quae ad Christianam fidem venire voluerint, in libertatem vindicanda esse; negotiatori vero, si servus mandatu alterius emptus tribus post mensibus ad ecclesiam confugiat, pretium a mandante numerandum. | |
| Roma |
414
|
Unlabelled | VI,30. Gregorius I. papa Leoni, episcopo Catanensi, praecipit, ut servos paganos a Samaraeis circumcisos in libertatem vindicet, ecclesiasticam tuitionem eis impendat nec dominis eorum pretium restituat. | |
| Roma |
415
|
Unlabelled | VI,31. Gregorius I. papa Castorio, notario suo, mandat, faciat, ut grandiores aetate homines affirment, quibus diebus episcopi Ravennates ante Iohannis, quondam episcopi, tempora pallio usi sint. Indiculum iurisiurandi in calce adnectit. Spatham, Ravennae relictam, praecipit, ut secum recovet et attendat, quod Bonifatius diaconus et Maurentius chartularius scripserint. | |
| Roma |
416
|
Unlabelled | VI,32. Gregorius I. papa Anthemio subdiacono suo Neapolim dolorem suum e rebus Campanis ortum significat et per Stephanum, virum magnificum, latorem praesentium, pecuniam ad redimendos captivos mittit; mandat ut substantiam quondam Mariae describat. | |
| Roma |
417
|
Unlabelled | Mense Maio indictione XIV. | |
| Roma |
417
|
Unlabelled | VI,33. Gregorius I. papa Secundinum, episcopum Tauromenitanum, hortatur, ne Sincerem latorem praesentium, qui Hilari soceri hereditatem repudiaverit, ad solvenda defuncti debita cogi neque retinere sinat, quominus Romam veniat. | |
| Roma |
418
|
Unlabelled | Mense Iunio indictione XIV. | |
| Roma |
418
|
Unlabelled | VI,34. Gregorius I. papa Columbo, episcopo Numidiae, Rogatianum, diaconum eius, latorem praesentium, rectori patrimonii Siciliae a se commendatum esse nuntiat. Petri, episcopum se fuisse affirmantis, qui cum illo revertitur, causam ei delegat. Praecipit, ne catholicorum filios servosque a Donatistis baptizari patiatur. | |
| Roma |
419
|
Unlabelled | VI,35. Gregorius I. papa Anthemio subdiacono Alexandriam, magnificam feminam, Vincomali viduam, commendat. | |
| Roma |
419
|
Unlabelled | VI,36. Gregorius I. papa Cypriano diacono Iohannem religiosum, praesentium latorem, ab Historicorum schismate ad ecclesiam reversum commendat; quem pecunia annis singulis sustentari iubet. | |
| Roma |
420
|
Unlabelled | VI,37. Gregorius I. papa Dono, episcopo Messanensi, Gregorium, praesentium latorem, Messanae habitare cupientem commendat. | |
| Roma |
420
|
Unlabelled | VI,38. Gregorius I. papa Rufino, episcopo Vibonensi, mandat, ut de clero massae Nichoteranae presbyterum ordinet, qui episcopi paenitentis fungatur vice. | |
| Roma |
421
|
Unlabelled | Mense Iulio indictione XIV. | |
| Roma |
421
|
Unlabelled | VI,39. Gregorius I. papa Victorem, episcopum Panormitanum, hortatur, ut presbyterum ordinet, qui in monasterio Sanctae Hermae sacra procuret. | |
| Roma |
422
|
Unlabelled | VI,40. Gregorius I. papa Venantium, exmonachum, patricium, hortatur, ne cum Iohanne, episcopo (Syracusano), armis contendat, quem ad pacem vocatum nuntiat. | |
| Roma |
423
|
Unlabelled | VI,41. Gregorius I. papa Iohannem, episcopum Syracusanum, monet, ut Venantii oblationes suscpiat et in domo eius missas celebrari permittat aut ipse celebret. | |
| Roma |
423
|
Unlabelled | VI,42. Gregorius I. papa cuidam abbati eiusque congregationi, cuius monasterium, in quo antea fuerit, in ruinis sit, oratorium in urbe Roma iuxta thermas Agrippinas ex Iohannis, presbyteri Romani, testamento in monasterium mutatum cum reditibus ab eodem testatore legatis concedit. | |
| Roma |
425
|
Unlabelled | VI,43. Gregorius I. papa Leonti, episcopo Ariminensi, permittit, ut sancti Stephani martyris basilicam, post incendium refectam, dedicet ibique sanctuaria collocet. | |
| Roma |
425
|
Unlabelled | VI,44. Gregorius I. papa Felicem, episcopum Pisaurensem, hortatur, ut cathedram, in monasterio a Iohanne, praesentium latore, constructo positam, amoveat, neve contra Gregorii decessoris praeceptum publice sacra missarum sollemnia ibidem celebrare pergat. Calicem Iohanni ablatum restitui iubet. | |
| Roma |
426
|
Unlabelled | VI,45. Gregorius I. papa Leoni, episcopo Fanensi, Iohannem religiosum, praesentium latorem, ab Histricorum errore ad ecclesiam reversum commendat; cui ut subsidia ab ecclesia praesentur, se providisse scribit. | |
| Roma |
427
|
Unlabelled | VI,46. Gregorius I. papa presbyteros, diaconos et clerum, nobiles ac populum Iaderae consistentes et milites hortatur, ut Maximi Salonitani excommunicati societate abstineant. | |
| Roma |
428
|
Unlabelled | VI,47. Gregorius I. papa Urbico, abbati monasterii Sanctae Hermae Panormitano, scribit, ut Agathonem, latorem praesentium, si uxor quoque monachicam vitam degere velit, in monasterium asciscat. | |
| Roma |
428
|
Unlabelled | VI,48. Gregorius I. papa Palladio, episcopo Santonensi, per Leuparicum presbyterum, praesentium latorem, reliquias sanctorum Petri et Pauli ac Laurentii Pancratiique martyrum mittit, quas in ecclesia iisdem sanctis constructa cum veneratione collocet. | |
| Roma |
429
|
Unlabelled | VI,49. Gregorius I. papa Theoderico et Theudeberto fratribus, regibus Francorum, a paribus commendat Augustinum, servum Dei, praesentium latorem, cum aliis servis Dei ad Anglos iam ad fidem Christianam propensos, sed a sacerdotibus "e vicino" neglectos missum, cui iniunxerit, ut aliquos secum e vicino debeat presbyteros ducere. Item commendat Candidum, presbyterum et rectorem ecclesiae Romanae patrimonii. | |
| Roma |
430
|
Unlabelled | VI,50. Gregorius I. papa Pelagio de Turnis et Sereno Massiliensi (necnon Aetherio Lugdunensi) episcopis a paribus Augustinum, servum Dei, latorem praesentium aliosque servos Dei et Candidum presbyterum, rectorem patrimonioli ecclesiae Romanae, commendat. | |
| Roma |
431
|
Unlabelled | VI,50*. Gregorius I. papa servos Domini hortatur, ne aut molestiis itineris aut hominum sermone ab incepto deterreantur utque Augustino praeposito remeanti, quem abbatem factum nuntiat, per omnia oboediant. | |
| Roma |
432
|
Unlabelled | VI,51. Gregoruis I. papa Vergilio, episcopo Arelatensi, metropolitae Galliarum, Augustinum servum Dei, praesentium latorem, cum aliis servis Dei et Candidum presbyterum et patrimoniolum ecclesiae Romanae commendat. Patrimonioli pensiones a prodecessore eius collectas Candido tradi iubet. | |
| Roma |
433
|
Unlabelled | VI,52. Gregorius I. papa Desiderio Viennensi, Syagrio Augustodunensi episcopis a paribus Augustinum, servum Dei, latorem praesentium, cum aliis servis Det et rectorem patrimonioli Romanae ecclesiae, presbyterum Candidum, commendat. | |
| Roma |
434
|
Unlabelled | VI,53. Gregorius I. papa Protasii, episcopi Aquensis, virtutes relatas ab Augustino, servo Dei, latore praesentium, laudat. Mandat, ut Vergilium, episcopum Arelatensem, ad restituendas pensiones hortetur a prodecessore illius de patrimoniolo ecclesiae Romanae perceptas tempore, quo ipse vicedomini curam in ecclesia Arelatensi gesserit. Candidum presbyterum, rectorem patrimonioli, commendat. | |
| Roma |
435
|
Unlabelled | VI,54. Gregorius I. papa Stephani, abbatis monasterii, quod appellatur Lirinum in Galliis, vigilantiam, ex Augustino, servo Dei, praesentium latore, compertam, collaudat; propter cochleares et circulos pauperibus missos gratias agit. | |
| Roma |
436
|
Unlabelled | VI,55. Gregorius I. papa Brunichildae, reginae Francorum, expetitas sanctorum Petri et Pauli reliquias per Leuparicum presbyterum, latorem praesentium mittit. | |
| Roma |
436
|
Unlabelled | VI,56. Gregorius I. papa Arigii, patricii Galliae, virtutes relatas ab Augustino, servo Dei, latore praesentium, laudat eumque cum aliis servis Dei necnon Candidum presbyterum, rectorem patrimonii ecclesiae Romanae, commendat. | |
| Roma |
437
|
Unlabelled | VI,57. Gregorius I. papa Brunichildae, reginae Francorum, commendat Augustinum, servum Dei, praesentium latorem, cum aliis servis Dei ad Anglos iam ad fidem Christianam propensos, sed a sacerdotibus, qui in vicino sint, neglectos, missum, cui iniunxerit, ut aliquos secum a vicino debeat presbytero ducere; item Candidum et patrimonium ecclesiae Romanae commendat. | |
| Roma |
438
|
Unlabelled | VI,58. Gregorius I. papa Eulogii, episcopi Alexandrini, litteras sibi gratas fuisse scribit. Calamitates eius luget. Quanta a Langobardorum gladiis in cottidiana civium depraedatione atque interitu patiatur, strictim attingit. Ad epistolam per Sabinianum diaconum, responsalem suum Constantinopolitanum, missam non rescripsisse eum miratur. Isidorum diaconum, latorem praesentium, qui benedictionem sancti Marci evangelistae detulerit, cum lignis, aptis construendis navibus, transmittit. | |
| Roma |
439
|
Unlabelled | Mense Augusto indictione XIV. | |
| Roma |
439
|
Unlabelled | VI,59. Gregorius I. papa Gennadium, patricium Africae, reprehendit, quod non Paulo episcopo propter Donatistarum iniurias Romam eunti, ut ante biennium ei scripserit, auxilium praebuerit, ita ut diverso impedimento prohibitus sit. Cuius causam se recuperata valetudine aggressurum esse nuntiat. De eiusdem excommunicatione cur non primas, sed patricius sibi significaverit, miratur. | |
| Roma |
441
|
Unlabelled | VI,60. Gregorius I. papa Dominico, episcopo Carhaginensi, de caritate exponit. De xeniis gratias agit. | |
| Roma |
442
|
Unlabelled | VI,61. Gregorius I. papa Mauricio Tiberio Augusto episcopos Romae queri nuntiat, quod imperiales contra Donatistas leges in Africa neglegantur. Unum ex episcopis a Gennadio per litteras accusari scribit duobus aliis episcopis testibus; sed quia in causa ipsa saecularis iudicis interesset, se eosdem episcopos ad imperatorem mittendos esse existimasse. | |
| Roma |
443
|
Unlabelled | VI,62. Gregorius I. papa Athanasium presbyterum "monasterii sancti Milae, cui est vocabulum Tannaco, quod in Lycaonia est provincia constitutum", qui ad apostolicam sedem recurrerat, suspicione haeresis liberat; idque se Iohannis, defuncti episcopi Contantinopolitani, successori, cum eiusdem synodicam acceperit, nuntiaturum esse pollicetur. | |
| Roma |
444
|
Unlabelled | Explicit de indictione XIV. | |
| Roma |
445
|
Unlabelled | Item epistola de suprascripto mense Aprili indictione XIV. | |
| Roma |
445
|
Unlabelled | VI,63. Gregorius I. papa Secundo, servo Dei Ravennae, per Castorium eo iterum proficiscentem mandat, ut cum Agilulfo rege pacem componere festinet; nam iam et partes "istas" et diversas insulas in gravi periculo esse. Marinianum, episcopum Ravennatem, cui admonitionem iam miserit, sed qui omnino non responderit, ad sustentandos pauperes admoneri iubet. | |
| Roma |
447
|
Unlabelled | Incipit ex regesto domni Gregorii de indictione XV. | |
| Roma |
447
|
Unlabelled | Mense Octobri indictione XV. | |
| Roma |
447
|
Unlabelled | VII,1. Gregorius I. papa Fortunato, episcopo Neapolitano, mandat, ut quam clericus eius velut servam dimiserit uxorem, latricem praesentium, cum libera reperta sit, recipi a marito iubeat. | |
| Roma |
448
|
Unlabelled | VII,2. Gregorius I. papa Columbi, episcopi Numidiae, de Paulo episcopo litteras post eiusdem Constantinopolim profectionem allatas esse nuntiat eumque ex epistularum Gregorii assiduitate inimicitias sibi nasci querentem ad constantiam hortatur. | |
| Roma |
449
|
Unlabelled | VII,3. Gregorius I. papa Gennadio, patricio Africae, Ruferium comitem civesque de Corsica in Africam evocatos commendat; rogat, ut exercitui in Corsicam mittendo idoneus dux praeponatur Anastasiusque tribunus, quem abiisse Corsi doleant, remittatur. | |
| Roma |
450
|
Unlabelled | VII,4. Gregorius I. papa Cyriaco, episcopo Constantinopolitano, cuius virtutes, dum ipse Romanae sedis responsalis Constatinopoli fuerit, expertus sit, de inito pontificatu gratulatur, amorem et pacem petit Iohannemque Chalcedonensem et Athanasium Lycaoniae presbyterum commendat. | |
| Roma |
451
|
Unlabelled | VII,5. Gregorius I. papa Cyriaco, episcopo Constantinopolitano, de pontificatu (quem suscepisse eum Georgius presbyter et Theodorus diaconus nuntiaverant) gratulatur; de synodica in posterum abstineat; in confessione Eudoxium damnatis immerito adnumeratum esse scrbit. | |
| Roma |
455
|
Unlabelled | VII,6. Gregorius I. papa Mauricium imperatorem, qui post Iohannis, episcopi Constantinopolitani, mortem successoris creationem diu tardaverit, laudat; de Cyriaco, cuius curam in ecclesia administranda noverit, bene sperat. Georgium presbyterum et Theodorum diaconum imperatore iubente et hieme appropinquante dimissos nuntiat. | |
| Roma |
455
|
Unlabelled | VII,7. Gregorius I. papa Mauricium, Patricium, Petrum, Domitianum, Helpidium, episcopos Graeciae, reprehendit, quod ob ordinationem Cyriaci, episcopi Constantinopolitani, nimis elati laetitia conclamaverint: "Haec dies, quam fecit Dominus." | |
| Roma |
457
|
Unlabelled | VII,8. Gregorius I. papa Stephanum episcopum laudat, quod Mariae patriciae, ut "in sancto Dei ovili aggregaretur" persuaserit; Constantinum praefectum admoneri iubet "ut in causis, in quibus mixtus sit, semper Dei iudicium ante oculos cordis habeat". | |
| Roma |
458
|
Unlabelled | VII,9. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Syracusano, de stipe pauperibus per Candidum missa gratias agit; de causis aliis eum ad priora sua responsa revocat; rogat, ne ipsius scripta inter epulas legi coram hospitibus iubeat. | |
| Roma |
459
|
Unlabelled | VII,10. Gregorius I. papa Agnello, abbati Ariminensi, concedit, ut praepositum sibi adiungat. | |
| Roma |
459
|
Unlabelled | VII,11. Gregorius I. papa Rufino, episcopo Ephesino, latorem praesentium, clericum litterarum nescium commendat, ut doctrina instruatur. | |
| Roma |
460
|
Unlabelled | VII,12. Gregorius I. papa monasterio Sancti Cassiani Massiliensi atque Respectae abbatissae secundum petitionem Dynamii atque Aurelianae privilegia concedit. | |
| Roma |
461
|
Unlabelled | Mense Novembri indictione XV. | |
| Roma |
461
|
Unlabelled | VII,13. Gregorius I. papa Fortunato, episcopo Fanensi, permittit ad dissolvendum aes alienum captivorum redimendorum causa contractum, ut vasa sacra praesente Iohanne defensore vendat. | |
| Roma |
462
|
Unlabelled | VII,14. Gregorius I. papa Constantium, episcopum Mediolanensem, malevolorum obtrectationem aequo animo ferre iubet; de ceteris causis Marinianum defensorem ipsius ei mandat; hortatur, ut episcopi remoti successor eligatur. | |
| Roma |
463
|
Unlabelled | Mense Martio indictione XV. | |
| Roma |
463
|
Unlabelled | VII,15. Gregorius I. papa Georgium presbyterum et Theodorum diaconum ecclesiae Constantinopolitanae non diutius Romae mansisse dolet; exponit Christum ad inferos descendentem solos illos a poenis debitis liberasse, qui eum et venturum esse crediderint et praecepta eius vivendo tenuerint. | |
| Roma |
465
|
Unlabelled | Mense Aprili indictione XV. | |
| Roma |
465
|
Unlabelled | VII,16. Gregorius I. papa Agnellum, episcopum Terracinensem, post Bacaudae episcopi mortem ecclesiae (Formiensis) visitatorem constituit; mandat, ut novum episcopum per clerum plebemque eligendum curet. | |
| Roma |
466
|
Unlabelled | VII,17. Gregorius I. papa Sabiniano, episcopo Iadertino, Maximi (Salonitani) societatem iam repudianti praecipit, ut cum episcopis aliisque religiosis quam plurimis absolutionis percipiendae causa sine mora Romam veniat. | |
| Roma |
467
|
degradation and restitution | VII,18. Gregorius I. papa Martinum, diaconum et abbatem, criminibus obiectis absolvit locoque atque ordini suo restituit. | |
| Roma |
468
|
Unlabelled | Mense Maio indictione XV. | |
| Roma |
468
|
Unlabelled | VII,19. Gregorius I. papa Cypriano diacono scribit episcopis Siciliae se concessisse, ut non tertio, sed quinto quoque anno Romam adirent, eosque, quia iam diu non venerant, una cum Liparitano et Rhegiensi episcopis ad natalem sancti Petri vocat; quo itinere ne suspicio praetori detur, caveri iubet. De Libertino, viro magnifico, atque de exarcho, qui "in Pado occupatus est" addit. | |
| Roma |
469
|
Unlabelled | VII,20. Gregorius I. papa Fortunato episcopo (Neapolitano) et Anthemio, defensori per Campaniam, mandat, Stephanum impellant, ut, quam sponsam habuerit, Catelli sorori, monacham professae, ablata restituat; Catellum, praesentium latorem, commendat. | |
| Roma |
470
|
Unlabelled | VII,21. Gregorius I. papa Candido, presbytero suo per Gallias, mandat de quattuor Christianis Iudaeorum Narbonensium servis redimendis, pro quibus frater eorum, Dominicus, lator praesentium, petierit. | |
| Roma |
470
|
Unlabelled | Mense Iunio indictione XV. | |
| Roma |
470
|
Unlabelled | VII,22. Gregorius I. papa Gregoriae, cubiculariae Augustae, de peccatorum venia scribit; revelationes sibi fieri negat. | |
| Roma |
472
|
Unlabelled | VII,23. Gregorius I. papa Theoctistam patriciam et Andream, quemadmodum et Augustae et "parvulorum dominorum" animos excolant, docet; de triginta auri libris per Sabinianum diaconum missis gratias agit, quarum dimidiam partem ad redimendos Crotonienses, qui anno superiore capta civitate in captivitatem Langobardorum ceciderint, dimidiam ad "lectisternia" monialibus Romae emenda se contulisse scribit. Clavem sancti Petri mittit, quam, cum praesente Autarith, Langobardorum rege, miraculum edidisset, ab eodem rege decessori suo missam esse narrat. | |
| Roma |
474
|
Unlabelled | VII,24. Gregorius I. papa Anastasio, episcopo Antiocheno, scribit, ne universalis episcopi appellationem a Cyriaco (episcopo Constantinopolitano) assumptam parvi faciat. | |
| Roma |
476
|
Unlabelled | VII,25. Gregorius I. papa Theodoro, medico Constantinopolitano, qui captivis pauperibusque stipem per Sabinianum diaconum miserit, gratias persolvit atque clavem sancti Petri transmittit. | |
| Roma |
477
|
Unlabelled | VII,26. Gregorius I. papa Andream, munus sibi ab imperatore peti cupientem, ad quietam piamque vitam in proastio suo vocat; de imperatricis erga eum gratia congaudet; quod Constantina, clarissima puella, ante nuptias (cum Andrea) ineundas "ab huius mundi illecebris erepta" sit, vehementer exsultat; gratias agit Andreae, qui eum de duabus personis, qui cum Callinico venerant, cautum reddidit. | |
| Roma |
478
|
Unlabelled | VII,27. Gregorius I. papa Narsae religioso, ut monachos a Paulo congregatos et alios quosdam de animarum salute per litteras hortetur, petenti non satisfacit; Constantinopoli enim neminem esse, qui de Latino in Graecum dictata bene transferat. Se dominae Gordiae scripsisse atque duas camisias et quattuor oraria eius Theoctistaeque coniugibus ex benedictione sancti Petri atque Narsae unum puerulum obtulisse memorat. Anatolium diaconum, responsalem suum, commendat. | |
| Roma |
480
|
Unlabelled | VII,28. Gregorius I. papa Cyriaco, episcopo Constantinopolitano, respondens scandali occasionem a sese quaeri negat; significat de Anatolio diacono, ut et imperatori et Cyriaco satisfaceret, misso; monet, ut novum verbum, per quod scandalum ortum sit, auferat. | |
| Roma |
481
|
Unlabelled | VII,29. Gregorius I. papa Anastasium presbyterum hortatur, ut suscepto "ducatu" monasterii, "quod Neas dicitur", veteres inter monasterii patrem et episcopum Hierosolymitanum inimicitias una cum Amos episcopo componat. De reliquiis, quas per Exhilaratum secundicerium et post per Sabianum diaconum transmiserit, gratias dicit. | |
| Roma |
483
|
Unlabelled | VII,30. Gregorius I. papa Mauricii imperatoris de nuntiis Cyriaci (episcopi Constantinopolitani) benigne excipiendis adhortatione negat opus fuisse; quos vel sacra secum procurasse scribit. Elatione Cyriaci (universalem se appellantis) ait non frivolam modo, sed etiam perniciosam esse. | |
| Roma |
484
|
Unlabelled | VII,31. Gregorius I. papa Eulogio Alexandrino et Anastasio Antiocheno episcopis a pari significat se Cyriaci nuntios ad res divinas Romae admisisse, diacono suo vero Constantinopoli versanti, ne illi sacra facienti adesset, praecepisse. Addit de Eudoxio, quem Cyriacus in damnatorum numero videatur falso retulisse; de "Sozomeni" historia a sede apostolica repudiata; de monachi Isauriae et se synodi Ephesiae actis et de Adae anima. | |
| Roma |
487
|
Unlabelled | VII,32. Gregorius I. papa Dominicum, episcopum Carthaginiensem, motus querela Cumquodei abbatis, praesentium latoris, ut, qui monachi monasterium deseruerint, poenas iis irroget, hortatur. | |
| Roma |
488
|
Unlabelled | Mense Iulio indictione XV. | |
| Roma |
488
|
Unlabelled | VII,33. Gregorius I. papa Dynamii et Aureliae in Francia degentium religionem laudat et confirmat. Codicem expetitum pollicetur. | |
| Roma |
488
|
Unlabelled | VII,34. Gregorius I. papa Domnicam, Iohannis uxorem, ad ecclesiam reversam esse gaudet, Romamque ut ad maritum veniat, hortatur. | |
| Roma |
489
|
Unlabelled | VII,35. Gregorius I. papa Dono, episcopo Messanensi, praecipit, ut Faustinum, latorem praesentium, ecclesiae Meriensis militem, in dissolvendo aere alieno, ad filias redimendas conflato, ecclesiae illius opibus adiuvet. | |
| Roma |
490
|
Unlabelled | VII,36. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Syracusano, mandat, ut inter Caesarium abbatem "monasterii Sancti Petri, quod in loco, qui Baias dicitur, constitutum est", et Iohannem, abbatem monasterii Sanctae Luciae Syracusani, finium controversiam Iohanne agrimensore, per Fantinum misso, usus componat; Caesarium commendat. | |
| Roma |
491
|
Unlabelled | VII,37. Gregorius I. papa Eulogium, episcopum Alexandrinum, haereticos oppugnantem laudat; ligna pollicetur; sex minora Aquitanica pallia et duo oraria mittit; addit se collatum et viritheum non libenter bibere; cognidium poscit, quia Romae a negotiatoribus "nomen cognidii et non substantia comparetur". | |
| Roma |
493
|
Unlabelled | VII,38. Gregorius I. papa Cypriano diacono, rectori suo per Siciliam, alio electo repudiato mandat, disquirat, num Marcianus, dioecesis Taurianensis presbyter, in ecclesia Massalargiensi, dioecesis Catanensis, habitans, dignus sit, qui Locrensis episcopus creetur. | |
| Roma |
493
|
Unlabelled | Mense Augusto indictione XV. | |
| Roma |
493
|
Unlabelled | VII,39. Gregorius I. papa Mariniano, episcopo Ravennati, mandat, ut Corneliensibus pro lapso episcopo successorem consecrari postulantibus satisfaciat. | |
| Roma |
494
|
monk | VII,40. Gregorius I. papa Marinianum, episcopum Ravennatem, hortatur, videat "ne ullam deinceps in monasteriis clerici ... ob aliud habeant, nisi orandi tantummodo causa accedendi, licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint invitati mysteria". | |
| Roma |
495
|
Unlabelled | VII,41. Gregorius I. papa Cypriano, diacono suo per Siciliam, mandat, ut Paulam, praesentium latricem, contra inurias et Theodori, quondam Iudaei, et ecclesiae Messanensis hominum defendat. | |
| Roma |
495
|
Unlabelled | Explicit indictio XV. |