Index

Origin Page Label Original Title
Roma
199
Unlabelled III,36. Gregorius I. papa Savino, defensori Sardiniae, praecipit, ut una cum Iohanne notario Ianuarium, episcopum Caralitanum necnon Epiphanium presbyterum, utrumque criminum accusatum, Romam perducat. Pompeianam et Theodosiam, religiosas feminas, et Ysidorum eloquentissimum, si venire velint, secum ducat.
Roma
200
Unlabelled III,37. Gregorius I. papa Libertinum, practorem Siciliae, hortatur, ut Nasam Iudaeum sacrilega seductione Christianos decipientem et Christiana mancipia ementem, id quod Iustinus (praetor) pecunia corruptus concesserit, districtissime puniat. Mancipiis autem Christianis libertatem resituat.
Roma
201
Unlabelled III,38. Gregorius I. papa universis episcopis sub Corinthiensi metropoli constitutis se diaconum sedis Romanae mittere nuntiat, qui de crimine, Adriano (Thebano) episcopo obiecto, quamquam accusatores in gratiam cum eo redierunt, quaerat.
Roma
202
Unlabelled Mense Iunio indictione XI.
Roma
202
Unlabelled III,39. Gregorius I. papa Petro subdiacono (rectori patrimonii) Campaniae mandat, ut Numerium, diaconum Nucerinum, si sacerdotio dignus esse videatur, Romam consecrandum mittat, Catellamque servam in monasterium recipi cupientem a Felice defensore redimat.
Roma
203
Unlabelled III,40. Gregorius I. papa Pantaleoni notario mandat, Sipontum proficiscatur, Felicemque quendam, si stupraverit Evangeli diaconi filiam, in matrimonium eam ducere cogat. Nolentem in monasterium excommunicatum tradat. Felicem (Sipontinum) episcopum moneri iubet, et Evangelo diacono pecuniam, qua ab hostibus se redemerat, restituat.
Roma
204
Unlabelled III,41. Gregorius I. papa Felicem, episcopum Sipontinum, iubet inventarium supellectilis argentique ecclesiae suae una cum Pantaleone et Bonifatio, notariis sedis apostolicae, describere et per Pantaleonem transmittere.
Roma
205
Unlabelled III,42. Gregorius I. papa Felici, episcopo Sipontino, de Felice nepote eius, qui Evangeli diaconi filiam stupraverit, mandat, ut aut eam in matromonium ducat, aut excommunicatus in monasterio paenitentiam agat.
Roma
205
Unlabelled III,43. Gregorius I. papa Bonifatio, episcopo Rhegiensi, praecipit, ut Stephaniae res a Lucii decessoris eius actoribus inique ablatas restitui faciat.
Roma
206
Unlabelled III,44. Gregorius I. papa Andream, episcopum Tarentinum, si iam sacro ordine constitutus concubina usus sit, abdicare iubet, atque ob mulierem de matriculis crudeliter verberatam sacris per menses duos abstinere.
Roma
207
Unlabelled III,45. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Callipolitano, mandat, ut Andream episcopum (Tarentinum) si concubina usus sit sacro iam ordine constitutus, abdicare iubeat. Propter eius ab eodem male tractatis opem ferat.
Roma
208
Unlabelled Mense Iulio indictione XI.
Roma
208
Unlabelled III,46. Gregorius I. papa clerum ecclesiae Salonitanae, quod Honoratum archidiaconum elegerint, laudat. Cui ut adversarios quoque conciliaret Antonio subdiacono (rectori patrimonii Dalmatini) mandatum esse nuntiat. De Malchi iniuria contra illos cohibenda addit.
Roma
209
Unlabelled III,47. Gregorius I. papa Columbum episcopum (Numidiae) hortatur, ut eorum quae beato Petro promiserit memor esse non desinat, et primatem synodi suae admoneat, ne aut pueris aut mercede sacri ordines tribuantur. De concilio congregando se certiorem fierit petit. Per Victorinum diaconum claves beati Petri dono mittit.
Roma
210
Unlabelled III,48. Gregorius I. papa Adeodati episcopi primatis provinciae Numidiae erga se studium laudat; de ordinandis pontificibus ei praescribit, omnibus in negotiis Columbi episcopi consilio eum uti iubet. De futuro concilio litteras poscit.
Roma
211
Unlabelled III,49. Gregorius I. papa Theodorum, episcopum Lilybaetanum, sacerdotum mores observantem, laudat. Maximianum episcopum (Syracusanum), quid agendum sit, informet. Paulum quondam episcopum in monasterio paenitentiae causa manere iubet, quaerique una cum praetoris (Libertini) vicario de criminibus Bonifatio cuidam obiectis.
Roma
212
Unlabelled III,50. Gregorius I. papa Maximianum, episcopum Syracusanum, rogat, ut sibi de miraculis sanctorum patrum in Italia gestis librum composituro de Nonnoso abbate referat.
Roma
213
Unlabelled III,51. Gregorius I. papa Prisco, patricio Orientis, de imperatoris gratia recuperata gratulatur. Savinianum diaconum (responsalem ecclesiae Romanae Constantinopolitanum) et Castum gloriosum (magistrum militum urbis Romae) commendat.
Roma
214
Unlabelled III,52. Gregorius I. papa Iohannem, episcopum Constantinopolitanum, tum de Iohannis presbyteri causa, tum de Athanasio, Isauriae monacho et presbytero, in ecclesia Constantinopolitana verberato, scire se dissimulantem reprehendit. Savinianum diaconum, responsalem suum, commendat.
Roma
216
Unlabelled III,53. Gregorius I. papa Maximiano, episcopo Syracusano, mandat, ut Agathoni, remoto episcopo Liparitano, ab eadem ecclesia quinquaginta solidos in sustentationem transmitti iubeat.
Roma
216
vestments III,54. Gregorius I. papa Iohannem, episcopum Ravennatem, nisi in sacris procurandis pallio uti vetat. Iohannis (III.) papae privilegio, quod transmiserit, praesumptionem eius non confirmari docet. Primis diaconis eius mappularum usum concedit. De quaestione in clericos quosdam habenda addit.
Roma
220
Unlabelled III,55. Gregorius I. papa Cypriano diacono (Siculi patrimonii rectori) mandat, ut Cosmae, si ipse substantia sua creditoribus satisfacere et filios suos e manibus eorum liberare non valeat, debita persolvat.
Roma
221
Unlabelled Mense Augusto indictione XI.
Roma
221
Unlabelled III,56. Gregorius I. papa Secundino episcopo (Tauromenitano) iam iterum praecipit, ut baptisterium de monasterio Sancte Andreae super Mascalas auferri atque quo loco fontes sint altare fundari curet.
Roma
222
Unlabelled III,57. Gregorius I. papa Italicae patriciae significat, se mandasse Cypriano diacono (rectori patrimonii Siculi) in Siciliam eunti, ut controversiam de causis pauperum cum ea componeret.
Roma
223
Unlabelled III,58. Gregorius I. papa Fortunato, episcopo Neapolitano, mandat de consecrando parthenone Neapolitano.
Roma
224
Unlabelled III,59. Gregorius I. papa Eutychio, episcopo Tyndaritano, significat, petiisse se a Siciliae praetore (Libertino), ut in oppugnandis idolorum cultoribus atque Angelliorum dogmatis studiosis eum adiuvaret.
Roma
225
Unlabelled III,60. Gregorius I. papa Fortunato, Neapolitano episcopo, a Neapolitanis bene recepto, gratulatur.
Roma
225
Unlabelled III,61. Gregorius I. papa a Mauricio imperatore petit, ut in lege: 'Ne quis ad ecclesiasticum officium veniat implicatus publicis administrationibus', emendet illas accessiones: 'Ut eidem in monasterio converti non liceat', atque: 'Ut nulli, qui manu signatus est, converti liceat'. Se, ut iussus fuerit, hanc legem per diversas terrarum partes transmisisse nuntiat.
Roma
228
Unlabelled III,62. Gregorius I. papa Domitiano metropolitano (Armeniae, episcopo Melitinensi) de Scripturae sacrae significatione respondet. Laudat eum, quod Persarum imperatorem quamquam frustra ad Christianam fidem vocaverit. De Mauricio (imperatore) addit.
Roma
230
Unlabelled III,63. Gregorius I. papa Narsi (Constantinopolitano) scribit, se cum Iohanne patriarcha (Constantinopolitano) presbyterum causam finire velle, additque se Theodoro medico iam gratias pro eo et commendationem dedisse. Varias personas salutat.
Roma
231
Unlabelled III,64. Gregorius I. papa Theodoro medico (Constantinopolitano) de ista lege: 'Ut nullus qui actionem publicam egit, nullus qui optio vel manu signatus vel inter milites fuit habitus, ei in monasterio converti liceat, nisi forte si militia eius fuerit expleta' queritur. Epistolam III, 61 imeratori opportuno tempore secrete reddi cupit.
Roma
232
Unlabelled III,65. Gregorius I. papa Theotimo medico (Constantinopolitano) de mutua caritate scribit. Savinianum diaconum (responsalem suum) sommendat.
Roma
233
Unlabelled Deo gratias. Expliciunt epistolae indictionis XI.
Roma
234
Unlabelled Appendix ad indictionem XI.
Roma
234
Unlabelled III,66. Iohannes episcopus Ravennatis ecclesiae Gregorio papae respondet, ea quae sibi in epistolam III, 54 obiecta erant refellens, et postulans, ne privilegia ecclesiae suae minuantur.
Roma
236
Unlabelled III,67. Iohannes (III. papa) Petro (episcopo Ravennati) pallii usum tribuit omniaque ecclesiae (Ravennatis) privilegia confirmat.
Roma
238
Unlabelled Incipiunt epistolae mense Septembrio indictione XII. Registri domni Gregorii.
Roma
238
Unlabelled IV,1. Gregorius I. papa Constantio, consecrato episcopo Mediolanensi, gratulatur palliumque mittit.
Roma
239
Unlabelled IV,2. Gregorius I. papa Constantio, episcopo Mediolanensi, nuntiat, se binas epistolas transmittere, alteram Theofelindae (Langobardorum) reginae tradendam, alteram tribus episcopis, cum quibus regina damnatorum trium capitulorum causa a Constantii communione recesserit. Petit, ut quae Agilulfus rex (Langobardorum) vel Francorum reges gerant, indicet, et cum Agilulfo de pace agat.
Roma
241
Unlabelled IV,3. Gregorius I. papa Constantio, episcopo Mediolanensi, ut episcopis quibusdam scissuram moventibus repugnet, testimonium perhibet, illum Romae trium capitulorum damnationis cautionem non fecisse. Chalcedonensem synodum anathemate protegit.
Roma
233
Unlabelled IV,4. Gregorius I. papa Theodelindam, Langobardorum reginam admonet, ut Constantii episcopi (Mediolanensis) ordinationem et communionem probet, redeatque ad catholicam ecclesiam, cum contra Chalcedonensem synodum nihil Iustiniani temporibus actum sit. Iohannem abbatem et Hippolytum notarium, qui dubitationem tollant, commendat.
Roma
243
Unlabelled IV,5. Gregorius I. papa Bonifatio, episcopo Rhegiensi, dolens, ne clericos suos officio deesse sinat, praecipit. De subdiaconis statuit id, quod de Siculis observari decreverit.
Roma
243
Unlabelled IV,6. Gregorius I. papa Cypriano, diacono suo et rectori Siciliae, mandat, ut Petronellam nobilem mulierem conversam et Agnellum notarium ecclesiae Romanae, qui eam stupraverit, severe puniat, et res ab monasterio Petronellae abbatas restitui curet.
Roma
244
Unlabelled IV,7. Gregorius I. papa Gennadium, patricium et exarchum Africae, hortatur, ut cum Columbo episcopo corrigat, quae concilium Numidicum contra canones decreverit.
Roma
245
Unlabelled IV,8. Gregorius I. papa Ianuario, episcopo Caralitano, Theodosiam monasterium condere cupientem commendat. Indulget, ut in domo eius Caralitana instituatur.
Roma
246
Baptism IV,9. Gregorius I. papa Ianuario, episcopo Caralitano, mandat de parthenonum disciplina severius observanda, de concilio bis in anno celebrandi, de Iudaeorum servis, qui ad ecclesias confugerint, in libertatem vindicandis, de baptizandis infantibus a presbyteris in pectore et ab episcopis in fronte tangendis, de monasterio ex Petri defuncti voluntate construendo.
Roma
248
Unlabelled IV,10. Gregorius I. papa Ianuarium, episcopum Caralitanum, hortatur, curet, ne Theodosia Stephani viri sui defuncti testamento obligata monasterium condere neglegat.
Roma
249
Unlabelled IV,11. Gregorius I. papa Maximiano, episcopo Syracusano, varia de ecclesiarum atque monasteriorum disciplina mandat: ut redituum etiam noviter ecclesiis acquisitorum quarta distribuatur, ne clerici, nisi clericatu, abbates fiant, ut defuncto vel deiecto episcopo inventarium rerum ecclesiae describatur, ut visitatoribus ecclesiarum eorumque clericis stipendium solvatur, ne virgo nondum sexagenaria abbatissa instituatur.
Roma
251
Unlabelled Mense Octobrio indictione XII.
Roma
251
Unlabelled IV,12. Gregorius I. papa Maximianum, episcoporum Syracusanum, admonet, ut puniat hominem quendam Messanensis ecclesiae, qui puellam, portitori huius epistolae ab ipso suscepto in matrimonium datam, alii venumdederit.
Roma
252
Unlabelled IV,13. Gregorius I. papa Clementio episcopo, Bizaceno primati, scribit de restituendo Adeodato presbytero a Quintiano episcopo propter valetudinem deiecto.
Roma
253
Unlabelled IV,14. Gregorius I. papa Maximiano, episcopo Syracusano, Felicem diaconum, cum Istricis synodi Constantinopolitanae adversarium nunc Romae ab errore correctum commendat, ut eum in ecclesia Syracusana cardinet.
Roma
254
Unlabelled IV,15. Gregorius I. papa Cypriano diacono, rectori Siculi patrimonii, mandat, ut supellectilem ecclesiarum a fugientibus sacerdotibus Italis in Siciliam delatam colligi notarique faciat.
Roma
254
Unlabelled Mense Novembrio indictione XII.
Roma
254
Unlabelled IV,16. Gregorius I. papa universis episcopis Dalmatiae mandat, ut, si Honoratus diaconus reprobetur, de moribus episcopi Salonitani eligendi sibi renuntient. Conceditque, ut, quem omnes elegerint, consecrent, excepto Maximo, qui ambitui deditus dignitate privetur.
Roma
256
Unlabelled Mense Decembrio indictione XII.
Roma
256
Unlabelled IV,17. Gregorius I. papa Felici, episcopi Sipontino, mandat, ut Tribuni clerici redemptori solidos duodecim, quibus eum solverit, ex ecclesiae pecuniis restituat.
Roma
257
Unlabelled IV,17a. Gregorius I. papa Secundino, episcopo Tauromenitano, homiliarum in evangelia libros duos transmittit, quarum ut immendatas iuxta eas corrigat, quas per praesentem mittit portitorem, petit.
Roma
258
Unlabelled Mense Ianuario indictione XII.
Roma
258
Unlabelled Mense Februario indictione XII.
Roma
258
Unlabelled Mense Martio indictione XII.
Roma
258
Unlabelled IV,18. Gregorius I. papa ecclesiam Sancti Pancratii (Romanam), ademptam presbyteris dat fratribus monasterii cum eadem ecclesia cohaerentis; quibus Maurum abbatem praeponit.
Roma
259
Unlabelled IV,19. Gregorius I. papa Leoni acolytho ecclesiam sanctae Agathae in Subura a pravitate haeretica ad catholicam fidem reductam commendat.
Roma
260
Unlabelled Mense Aprili indictione XII.
Roma
260
Unlabelled IV,20. Gregorius I. papa Maximo, praesumptori Salonitano, ordinatoribusque eius, donec eum vera imperatoris iussione ordinatum cognoverit, sacris interdicit.
Roma
261
Unlabelled Mense Madio indictione XII.
Roma
261
Unlabelled IV,21. Gregorius I. papa Venantio, episcopo Lunensi, de Iudaeorum mancipiis Christianis praecipit.
Roma
262
Unlabelled IV,22. Gregorius I. papa Constantio, episcopo Mediolanensi, Venantium episcopum Lunensem in cleri disciplina reformanda commendat.
Roma
263
Unlabelled IV,23. Gregorius I. papa nobiles ae possessores Sardiniae insulae adhortatur, ut una cum Felice episcopo et Cyriaco servo Dei rusticos ab idolorum cultu avertant.
Roma
264
Unlabelled IV,24. Gregorius I. papa Ianuarium, episcopum Caralitanum, monet, curet cenodochiis, disquirat causas Epiphanii presbyteri, Pauli clerici. Addit de ordinationibus, de nuptiis et conventibus clericorum, atque de mulierum vita monastica.
Roma
266
Unlabelled IV,25. Gregorius I. papa Zabardae, duci Sardiniae, gratulatur de pace facta cum Barbaricinis, eo pacto, ut Christiani fiant.
Roma
266
Baptism IV,26. Gregorius I. papa Ianuario, Caralitano episcopo, praecipit de clericorum disciplina severius exercenda, et de paganis ecclesiae rusticis convertendis. Addit de sacerdotibus lapsis, et de baptismate, si episcopi desint, a presbyteris plane perficiendo.
Roma
267
Unlabelled IV,27. Gregorius I. papa Hospitoni, duci Barbaricinorum, Felicem episcopum et Cyriacum servum Dei missos, ut Barbaricinos Christianae fidei concilient, commendat.
Roma
268
Unlabelled Mense Iunio indictione XII.
Roma
268
Unlabelled IV,28. Gregorius I. papa Candido defensori mandat, ut Albino caeco coloni filio subsidium praestet.
Roma
269
Unlabelled IV,29. Gregorius I. papa Ianuario, episcopo Caralitano, mandat, ut Fausianae ecclesiae ad evellendum idolorum cultum episcopum praeficiat.
Roma
269
Unlabelled IV,30. Gregorius I. papa Constantinae Augustae reliquias sancti Pauli, quas in nova ecclesia sancti Pauli Constantinopolitana collocandas postulaverat, negat. Catenarum eius partem promittit.
Roma
272
Unlabelled Mense Iulio indictione XII.
Roma
272
Unlabelled IV,31. Gregorius I. papa mandat Anthemio subdiacono (rectori patrimonii per Campaniam), ut tribus Iudaeis conversis subsidium det.
Roma
273
Unlabelled IV,32. Gregorius I. papa Pantaleonem, praefectum praetorio Africae, adhortatur, ut Donatistas comprimat, utque quam primum Paulum episcopum mittat.
Roma
274
Unlabelled IV,33. Gregorius I. papa Theodelindam, Langobardorum reginam, admonet, ut Constantii episcopi (Mediolanensis) ordinationem et communionem probet, cum professio catholicorum quattuor synodorum maximeque Chalcedonensis fidem amplectatur.
Roma
275
Unlabelled IV,34. Gregorius I. papa Leoni, episcopo Catanensi mandat, curet, ut subdiaconi a suis mulieribus abstineant et Honorata, Speciosi subdiaconi vidua inique in monasterium relegata secundo marito restituatur.
Roma
276
Unlabelled IV,35. Gregorius I. papa Victorem et Columbum, episcopos Africanos, adhortatur, ut contra Donatistas concilium convocent, et Paulum episcopum sibi mittant, cum quo de hac re consilium capitat.
Roma
277
Unlabelled IV,36. Gregorius I. papa Maximiano episcopo (Syracusano) mandat, ut Euplo, Eusanii episcopi Agrigentini filio, competentia illi bona paterna et materna restituantur.
Roma
278
Unlabelled IV,37. Gregorius I. papa Constantium, episcopum Mediolanensem, adhortatur, ut Brixiensisbus, qui iuramentum de tribus capitulis non damnatis postulaverint, de fide synodi Chalcedonensis conservanda tantummodo scribat. Praecipit de Iohanne, Ravennate episcopo, in missis ab eo non nominando, laudatque eum, quod epistolam suam ad Theodelindam reginam (epistola IV, 4) retinuerit. Addit de nova ad eandem epistola (epistola IV, 33), de Ursicino, de Fortunato, de scriptis ad Dynamium transmittendis.
Roma
280
Unlabelled IV,38. Gregorius I. papa Marcello scholastico pro Maximo (Salonitano) petenti respondet, se illi veniam dare non posse.
Roma
281
Unlabelled Mense Augusto indictione XII.
Roma
281
Unlabelled IV,39. Gregorius I. papa clero, ordini et plebi Hortonensi nuntiat, se post episcopi (Blandi) mortem alii cuidam episcopo visitationem mandasse.
Roma
282
Unlabelled IV,40. Gregorius I. papa Valentino abbati interdicit, ne mulieres monasterium ingrediantur, neve monachi eas sibi commatres faciant.
Roma
283
Unlabelled IV,41. Gregorius I. papa Bonifatium, virum magnificum Africae, Romam venire iubet, ut de fide sua respondeat. Promittit securitatem veniendi iis, quibus de eo scrupuli restent.
Roma
284
Unlabelled IV,42. Gregorius I. papa Maximiano, episcopo Syracusano, mandat, ut Bacaudae episcopi (Formiensis) clericos in Sicilia promotos remittat.
Roma
284
Unlabelled IV,43. Gregorius I. papa Fantino defensori per notarium eius sexaginta solidos transmittit, ut Cosmae Syri creditoribus, quibus solidos quinqaginta debeat satis faciat. Filium eius, quem teneant, liberare eum iubet.
Roma
285
Unlabelled IV,44. Gregorius I. papa Rusticianam patriciam repehendit, quod ad montem Sinai profecta, celeriter Constanstinopolim redierit. Filios filiasque eius salutat. Erga nutricem suam propensam voluntatem nuntiat.
Roma
286
Unlabelled Explicit
Roma
287
Unlabelled In nomine Domini incipit regestum domni Gregorii.
Roma
287
Unlabelled Mense Septembrio indictione XIII.
Roma
287
monk V,1. Gregorius papa Iohanni, episcopo Ravennati, mandat, ne clericos monasteriis praeponi permittat.
Roma
288
Unlabelled V,2. Gregorius I. papa Felici episcopo et Cyriaco abbati mandat, ut monasterium a Theodosia, religiosa domina, conditum, quod a Ianuario, episcopo Caralitano, iniuriis affectum esse dicatur, disponat. Hortatur, ut Musicus, abbas Agilitanus, monachos suos, quos illic ordinare coeperat, coerceat.
Roma
288
Unlabelled V,3. Gregorius I. papa Dominicum episcopum (Carthaginiensem) laudat ob zelum, quo eum haereticos coercere Prosper, praesentium lator, responsalis eius, rettulerat; improbat vero illam synodi sententiam, ut, qui haereticoum investigationem neglexerint, substantiarum dignitatumque privatione plecterentur.