| Origin | Page | Label | Original Title | |
|---|---|---|---|---|
| Roma |
290
|
Unlabelled | V,4. Gregorius I. papa Victori episcopo Panormitano scribit, ut Gregorius, lator praesentium, monasterii Sancti Theodori abbas atque presbyter, diutinam paenitentiam Romae perpessus restituatur; sed praepositus ei ab Urbico, monasterii sui praeposito, aliquis de servis Dei detur. Marcia sanctimonialis in monasterium Sancti Martini, ex quo in alterum migraverit, revocetur. Victoria, alienatarum eiusdem monasterii rerum accusata, Fantino defensori examinanda tradatur. Anastasius medicus monasterium virginum ingredi vetetur. | |
| Roma |
291
|
Unlabelled | V,5. Gregorius I. papa Venantio, episcopo Lunensi, mandat, ut, in Gorgonam insulam vectus, Saturninum expresbyterum, si post lapsum procurare sacra pergat, excommunicet. | |
| Roma |
291
|
Unlabelled | V,6. Gregorius I. papa Sabiniano, diacono apud Constatinopolim, significat, a Maximo praevaricatore (Salonitano), contra imperatoris iussiones ab hominibus Romani patricii praemiis corruptis ordinato, litteras suas, quibus illi missis interdixisset, publice scissas esse. Malchum episcopum in custodia pro solidis occisum esse negat, nuntiatque eum, cum in domo Bonifatii notarii pransus esset, nocte subito mortuum esse. Quaedam ad Romanum patricium de epistulis suis pro Felice ad virum excellentissimum magistrum transmissis et de Catello Palatino mandata adiicit. | |
| Roma |
294
|
Unlabelled | Mense Octobrio indictione XIII. | |
| Roma |
294
|
Unlabelled | V,7. Gregorius I. papa Cypriano diacono et rectori patrimonii Siciliae mandat, Manichaeos persequatur, ad fidemque revocet; Iudaeos, in ecclesiae Romanae possessionibus degentes, promissa onerum levatione, ad Christianam fidem invitet. Addit de epistula, in qua iam antea ad singulas eius quaestiones per Iohannem diaconum trasmissas responderit, sed in ea, ut rusticis mutuos solidos tribuat, nihil se rescripisse arbitratur. | |
| Roma |
295
|
Unlabelled | V,8. Gregorius I. papa Felicem, episcopum Serdicensem, commonet, ut Iohanni primae Iustinianae episcopo pareat. | |
| Roma |
296
|
Unlabelled | V,9. Gregorius I. papa Petro, notario Regii, praecipit, ut Leonem archidiaconum Myriensis ecclesiae clericos ad eligendum episcopum hortetur; quo consecrato supellectilem eiusdem ecclesiae, quam 'secum Squillacio quondam episcopus Severinus detulerat', restituendam curet. | |
| Roma |
297
|
Unlabelled | V,10. Gregorius I. papa universis episcopis per Illyricum significat Iohannem episcopum, in quem consensus eorum omnium et principis convenit voluntas, a sese confirmatum, pallio donatum vicariumque iuxta morem contitutum esse; hortatur, ut illi oboediant. | |
| Roma |
297
|
Unlabelled | V,11. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Ravennati, concedit id, quod per multos nobiles viros expetiit, ut, donec subtilius res cognoscatur, litaniis sollemnibus pallio utatur, i.e. die natalicio sancti Iohannis Baptistae, beati Petri apostoli, beati Apollinaris martyris anniversarioque die ordinationibus ipsius Iohannis episcopi. | |
| Roma |
299
|
Unlabelled | Mense Novembrio indictione XIII. | |
| Roma |
299
|
Unlabelled | V,12. Gregorius I. papa Petro, episcopo Triocalitano, quartam ecclesiae Agrigentinae reditus partem pro visitatione suscepta, ut Maximiano, episcopo (Syracusano), iam scipserat, assignat. | |
| Roma |
299
|
Unlabelled | V,13. Gregorius I. papa Gaudentium, episcopum Nolanum, visitatorem ecclesiae Capuanae constituit Festo episcopo Romae mortuo. | |
| Roma |
300
|
Unlabelled | V,14. Gregorius I. papa clero ecclesiae Capuanae degenti Neapoli praecipit, ut Gaudentio, episcopo Nolano, ecclesiae Capuanae visitatori, oboediant. | |
| Roma |
301
|
Unlabelled | V,15. Gregorius I. papa Iohannis, episcopi Ravennatis, duplicitatem elationemque reprehendit, honorem Ravennatis ecclesiae per se imminui negat, sed Iohannem extra ecclesiam pallio non uti debere contendit. | |
| Roma |
302
|
Unlabelled | V,16. Gregorius I. papa Iohanni primae Iustinianae Illyrici episcopo totius concilii consensu et principis voluntate electo gratulatur, pallium ex more transmittit, vices apostolicae sedis tribuit. Xenia, quae responsales eius ad sanctum Petrum detulerint, non recusat. | |
| Roma |
304
|
Unlabelled | V,17. Gregorius I. papa Venantii, episcopi Lunensis, sollicitudinem laudat, valetudinem dolet. Diaconum et abbatem de Portu Veneris, qui peccaverit, ad sacrum ordinem revocari vetat, subdiaconosque lapsos loco moveri iubet. Neve Saturo expresbytero sacra umquam procurare liceat; cui tamen monasteriorum in Gorgona et Capraria insulis curam agere permittit. Vestem mulieri baptizandae codicemque regulae pastoralis Columbo presbytero mittit aliumque Venantio se missurum esse promittit. | |
| Roma |
305
|
Unlabelled | V,18. Gregorius I. papa Constantino, episcopo Mediolanensi, respondet Amandinum, presbyteratu abbatique privatum, non esse restituendum; Vitalianum expresbyterum in Siciliam missum iri, ut custodiatu; Iovinum, quodam diaconum et abbatem de Portu Veneris, cum tribus subdiaconis lapsis removeri iussum esse; de Saturo expresbytero. Monet, ne ira utatur in Iohannae, notario ecclesiae Mediolanensis, coercendo. Fortunati causam se iudicaturum scribit. | |
| Roma |
307
|
Unlabelled | Mense Decembrio indictione XIII. | |
| Roma |
307
|
Unlabelled | V,19. Gregorius I. papa Romanum 'exarchum per Italiam, residentem Ravennae', hortatur, ne aut Speciosum presbyterum, qui a Iohanne episcopo (Ravennate) in monasterio inculsus excesserit, aut sanctimoniales, qui se coniugibus iunxerint, tueatur. | |
| Roma |
308
|
Unlabelled | Mense Februario indictione XIII. | |
| Roma |
308
|
Unlabelled | V,20. Gregorius I. papa Cypriano diacono scribit litteras eius de Maximiani, episcopi Syracusani, obitu iam mense Novembri sibi redditas esse. Successorem ut eligendum curet, mandat. Traiano presbytero a maxima parte desiderato non favet. Iohannem, ecclesiae Catinensis archdiaconum, eligi cupit. | |
| Roma |
300
|
Unlabelled | V,21. Gregorius I. papa Severo, episcopo Ficulino, ecclesiae Ravennatis visitationem post Iohannis episcopi mortem delegat. | |
| Roma |
300
|
Unlabelled | V,22. Gregorius I. papa clero, ordini et plebi Ravennati praecipit, ut visitatori (Severo episcopo Ficulino) obtemperent. | |
| Roma |
310
|
Unlabelled | V,23. Gregorius I. papa Cypriano diacono mandat, videat, ne Theodori, defuncti episcopi (Lilybitani), testamento res ecclesiae minuantur. Clerum populumque ad eligendum successorem hortetur. | |
| Roma |
310
|
Unlabelled | V,24. Gregorius I. papa Castorio notario mandat, ut clerum et populum (Ravennatem) de digno successore in Iohannis episcopi defuncti locum eligendo moneat. Electione facta quinque de prioribus presbyteris et quinque de praecedentibus ad se mitti iubet. | |
| Roma |
311
|
Unlabelled | V,25. Gregorius I. papa Castorio, notario suo, mandat, ut de episcopi Pisaurensis vita et actibus quaestionem habeat, et de aliorum quoque sacerdotum vita sollicitus sit; Adeodati, defuncti civis Pisaurensis, atque Thomae, tutoris ab illo constituti, voluntatem tueatur; Valerianum monachum in monasterio beati Iohannis in Classe manere iubeat; expensas ex reditibus sanctae Romae ecclesiae illic Castorio providente aggregatis faciat et, si qui superfuerit, deferat. | |
| Roma |
313
|
Unlabelled | V,26. Gregorius I. papa Vinocalum ecclesiae defensorem nominat. | |
| Roma |
313
|
Unlabelled | Mense Martio indictione XIII. | |
| Roma |
313
|
Unlabelled | V,27. Gregorius I. papa Gaudentio, episcopo Nolano, mandat, ut clericis Capuanis Neapoli degentibus quartam de hoc, quod ante illi ecclesiae singulis annis accesserit, impertiatur Rusticoque archidiacono ablatos per Festum, quondam episcopum (Capuanum), solidos decem restituat. | |
| Roma |
314
|
Unlabelled | V,28. Gregorius I. papa Cypriano diacono mandat, ut Cicerionem monachum a Petro rectore patrimonii paenitentiae damnatum Benenato episcopo ecclesiae Misenatis famulum reposcenti resituat. | |
| Roma |
315
|
Unlabelled | V,29. Gregorius I. papa Iuliano scribani in causa Maximi (Salonitani), ubi ad se venerit, iustitiam se secuturum esse promittit. | |
| Roma |
316
|
Unlabelled | V,30. Gregorius I. papa Mauricio imperatori, qui triginta auri libras miserit, agit gratias; eas sacerdotibus egenisque erogatas militumque murmurationem stipendio per Busam scribonem dato sedatam esse nuntiat. | |
| Roma |
317
|
Unlabelled | V,31. Gregorius I. papa conductores massarum sive fundorum per Galliam constitutos hortatur, ut Arigio patricio oboediant, donec aliquis a latere suo cum litteris commendaticiis ad excellentissimum regem advenerit. | |
| Roma |
318
|
Unlabelled | V,32. Gregorius I. papa Cypriano diacono mandat, ut quosdam clericos 'cantermae' noxios a Maximiano quodam episcopo (Syracusano) in custodiam missos severe puniat Libertino praetore adiuvante Archelaique medici possessiones tueatur. | |
| Roma |
320
|
Unlabelled | Mense Madio indictione XIII. | |
| Roma |
320
|
Unlabelled | V,33. Gregorius I. papa Cypriano diacono praecipit, ut Theodosio, monasterii Sancti Martini abbati, monachos tres in Sicilia morantes mancipiaque quaedam, ab ecclesiae Romanae hominibus inique detenta, restituat. | |
| Roma |
320
|
Unlabelled | V,34. Gregorius I. papa Severo, scholastico exarchi, significat Agilulfum, Langobardorum regem, generalem pacem facere non recusare, si exarchus iudicium fieri voluerit; mandat igitur, exarcho persuadeat, ut pacem generalem faciat; si consentire noluerit, se specialem pacem facturum esse scribit, sed diversas insulas et loca peritura esse. | |
| Roma |
321
|
Unlabelled | V,35. Gregorius I. papa Heliae, presbytero et abbati provinciae Isauriae, qui Romam non adierit, ignoscit. Evangelia solidosque septuaginta duos mittit. Epiphanium, filium eius, diaconum factum, de Romae detentum esse nuntiat. | |
| Roma |
323
|
Unlabelled | Mense Iunio indictione XIII. | |
| Roma |
323
|
Unlabelled | V,36. Gregorius I. papa apud Mauricium imperatorem queritur se urbano simplicitatis vocabulo ab eo fatuum appellatum esse, velut Ariulfi astutia deceptum; quem venire ad rempbulicam paratum fuisse; sed sibi, quam Nordulfo et Leoni, minorem fidem haberi. Vires Langobardorum cottidie excrescere scribit, et imperatorem admonet, ne ex terrena potestate citius indignetur sacerdotibus, quippe qui Dei aut angeli vocentur. Miserias suas enumerat: pacem sibi sumptam esse, quam cum Langobardis in Tuscia positis fecisset; de Romana civitate milites ablatos esse Narnias et Perusiam; ut Perusia teneretur, Romam relictam esse; postea Agilulfum advenisse atque ante oculos suos Romanos funibus ligatos ad Franciam ductos esse venales; tum quasitum esse cur frumenta defuerint et non solum se, sed etiam Gregorium praefectum praetorio et Castum magistrum militum gravi dominorum indignatione percussos esse. | |
| Roma |
326
|
Unlabelled | V,37. Gregorius I. papa Mauricii imperatoris zelum pro pace Ecclesiae laudat; sed eam superbi cuiusdam vocabuli inventione turbari; neque sanctum Petrum neque Romanos pontifices, quibus appellatio "universalis" a synodo Chalcedonensi oblata esset, hac appellatione usos esse, ne diutius superbum sibi nomen imponat. | |
| Roma |
330
|
Unlabelled | V,38. Gregorius I. papa apud Constantinam Augustam queritur Sardiniam, Corsicam, Siciliam insulas per iudices violentissimis exactionibus compilari. In Sardinia iudices ab iis, qui idolis immolent, praemia exigere; ex Corsica possessores propter nimiam exactionem ad Langobardos fugere cogi; in Sicilia Stephanum "marinarum chartularium" sine dictione causarum per possessiones ac domos titulos ponere. Imperatorem, ut ad levanda mala hortetur, rogat, etamsi dicat in Italiae expensas exactiones ex illis insulis transmitti. | |
| Roma |
332
|
Unlabelled | V,39. Gregorius I. papa Constantinam Augustam propter favorem sancto Petro tributum laudat monetque, ut Iohannis episcopi Constantinopolitani, qui se universalem appellet, suberbiae obnitatur. Se in urbe inter gladios Langobardorum imperatoris saccellarium esse scribit. Maximo, episcopo Salonitano, ordinationem se inscio acceptam ad imperatoris voluntatem ignoscit; quin reliqua vero delicta animadvertantur, propter Deum effici posse negat. | |
| Roma |
335
|
Unlabelled | V,40. Gregorius I. papa Sebastiano episcopo Resiniensi scribit malitiam amici eius domni Romani gladios Langobardum vincere. Sebastianum, qui ecclesiam ab Anastasio, patriarcha Antiocheno, oblatam abnuerit, laudat, eique unam ex vacuis ecclesiis Siciliae offert. | |
| Roma |
337
|
Unlabelled | V,41. Gregorius I. papa Eulogio Alexandrino et Anastasio Antiocheno episcopis tam Pelagii (II.) quam suas ad Iohannem, episcopum Constantinopolitanum, litteras mittit, universalisque nomen Romanis pontificibus a synodo Chalcedonensi oblatum, sed non acceptum esse contendit; hortatur, ut "scripta cum universalis nominis falsitate nec dare umquam nec suscipere praesumant". | |
| Roma |
341
|
Unlabelled | V,42. Gregorius I. papa Anastasio, episcopo Antiocheno, de restitutione gratulatus de Langobardorum gladiis, de iniquitatibus iudicum, de molestiis corporis queritur. | |
| Roma |
343
|
Unlabelled | V,43. Gregorius I. papa Domitiano, episcopo metropolitano (Melitinensi), respondet se adversis rebus affictum ex litteris eius solacium percepisse. Sabinianum diaconum "curanda vulnera sua aperturum" nuntiat. | |
| Roma |
344
|
Unlabelled | V,44. Gregorius I. papa Iohannem, episcopum Constantinopolitanum, blande admonet, ne uti universalis episcopi nomine pergat, quo ipsi Romani pontifices, universales a synodo Chalcedonensi appellati, abstineant. De Iohannis et Athanasii presbyterorum causa responsum differt propter tribulationes barbarorum, propter quas sibi respirare vix liceat. | |
| Roma |
350
|
Unlabelled | V,45. Gregorius I. papa Sabiniano diacono Constantinopolitano mandat, ut superiorem epistulam, propter voluntatem imperatoris scriptam, Iohanni, episcopo Contantinopolitano, reddat, quem refert sub occasione presbyteri Iohannis gesta transmisisse, quibus se oecumenicum patriarcham nominaret; severiores litteras subsecutura esse; sibi rectam viam tenere propositum esse neque scelesto vocabulo consentire. | |
| Roma |
351
|
Unlabelled | V,46. Gregorius I. papa Theodoro, medico imperatoris, de pecunia ad redimendos captivos missa gratias agit. Ad sacras litteras legendas hortatur. De suis afflictionibus scribit. Narsetem, Theodori susceptum, commendat. "Unam anatem cum duobus parvulis actacis" mitti. | |
| Roma |
352
|
Unlabelled | V,47. Gregorius I. papa Luminoso, monasterii Sanctae Thomae Ariminensis abbati, significat Castorio episcopo eiusque successoribus monasterii laedendi potestatem ademisse. | |
| Roma |
353
|
Unlabelled | V,48. Gregorius I. papa Leonito episcopo (Urbinati) praescribit, ut, cuius visitationem susceperit, ecclesiae Ariminensis patrimonium per eiusdem ecclesiae homines, non per alienos gubernari sinat; de quattuor portionibus ex reditibus ecclesiae faciendis et aliis quibusdam addit. | |
| Roma |
354
|
Unlabelled | V,49. Gregorius I. papa Castorium episcopum Ariminensem eiusque successores monasterii sanctorum Andreae et Thomae privilegia servare iubet. | |
| Roma |
355
|
Unlabelled | V,50. Gregorius I. papa Fortunato, episcopo Neapolitano, mandat, ut oratorium ab Andrea, Sancti Martini monasterii quondam abbate, conditum Sancto Petro et Sancti Michaeli consecret. | |
| Roma |
356
|
Unlabelled | Mense Iulio indictione XIII. | |
| Roma |
356
|
Unlabelled | V,51. Gregorius I. papa Andreae scholastico Marinianum, quondam presbyterum, reiectis competitoribus Donato archidiacono et Iohanne presbytero episcopum Ravennatem ordinatum commendat. | |
| Roma |
358
|
Unlabelled | V,52. Gregorius I. papa Theodelindam, Langobardorum reginam, admonet, ut Constantii episcopo (Mediolanensis) ordinationem et communionem probet, cum professio catholicorum quattuor synodorum maximeque Chalcedonensis fidem amplectatur. | |
| Roma |
358
|
Unlabelled | V,53. Gregorius I. papa Leandro episcopo (Hispalensi) per Probinum presbyterum librum de Regula pastorali mittit. Mittit et expositionem in beatum Hiob, cuius tertiae et quartae partis codices non adiicit, quia hos codices monasteriis dederit. De causarum tumultibus queritur. | |
| Roma |
359
|
Unlabelled | V,53*. Gregorius I. papa Leandro episcopo (Hispalensi) expositionis in beatum Hiob praefationem inscribit; nam quod apocrisiarii munere Constantinopoli fungens amicis et maxime posuisse se scribit; qua in expositione loquendi artem se despexisse. Idem opus se iam antea monasteriis urbis Romae dedisse. | |
| Roma |
364
|
Unlabelled | V,54. Gregorius I. papa nobilibus Syracusanis successorem dignum Maximiano defuncto episcopo expetentibus respondet, et Agatho a clero plebeque electus et aemulus eius ad se veniat necesse esse. | |
| Roma |
365
|
Unlabelled | V,55. Gregorius I. papa Iohanni, abbati Regino, mandat de disciplina monasterii Sanctae Andreae iuxta Vulcanum siti corrigenda. | |
| Roma |
365
|
Unlabelled | V,56. Gregorius I. papa Petro et Providentio, episcopis Istericis, sui visendi desiderium e Castorio notario reduce cognitum laudi tribuit; se venturis satisfacturum esse, de quibus dubitent, eosque sine molesta relaxaturum esse promittit. | |
| Roma |
366
|
Unlabelled | V,57. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Corinthiorum, significat quaestione iussu suo habita, cum Secundinus episcopus Anastasium iuste damnasset nonnullosque ipsius arbitrio reservasset, se Paulo diacono et Clematio lectori veniam dedisse, Euphemium et Thomam vero sacris ordinibus privasse; hortatur ut Paulum diaconum in recipiendis expensis adiuvet. | |
| Roma |
368
|
ordinations | V,57*. Synodus episcoporum 23, in qua constituitur (1) ne in Romana ecclesia sacri altaris ministri cantent; (2) ut clerici vel monachi cubiculariorum officiis fugantur; (3) ne quis ecclesiasticorum titulos ponat; (4) ne ullo tegmine veletur feretrum, quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur; (5) ne pro ordinatione neve pro pallio beve pro chartis neve pastelli nomine neve ordinandus neve ordinatus quicquam tribuat; (6) ne ecclesiae servi, nisi examinatis moribus, ad Dei servitium admittantur. | |
| Roma |
374
|
Unlabelled | Mense Augusto indictione XIII. | |
| Roma |
374
|
bishop | V,58. Gregorius I. papa Vergilio, episcopo Arelatensi, vices suas in regno Childeberti committit iuxta morem, metropolitis proprio honore servato, pallium transmittit conceditque, ne episcopis sine eius auctoritate longius pergere liceat; eorum causae in synodo duodecim episcoporum iudicentur et non discussae causae sibi referantur; addit secundum morem de simonia et de episcopis ex laicorum ordine non sumendis. | |
| Roma |
377
|
Unlabelled | V,59. Gregorius I. papa universis episcopis Galliarum, qui sub regno Childeberti sunt, se Vergilio, episcopo Arelatensi, vices suas secundum antiquam consuetudinem comisisse nuntiat; cuius privilegia ut observent, praecipit. | |
| Roma |
379
|
Unlabelled | V,60. Gregorius I. papa Childeberto, regi Francorum, nuntiat se cognita eius voluntate Vergilio, episcopo Arelatensi, secundum antiquam consuetudinem et vices suas comisisse et pallium misisse. Addit de episcopis ex laicorum ordine non sumendis et de simonia. | |
| Roma |
381
|
Unlabelled | V,61. Gregorius I. papa Mariniano, episcopo Ravennati, ut in propria ecclesia et quater in anno extra ecclesiam pallio utatur, concedit; ecclesiae eius privilegia confirmat. | |
| Roma |
382
|
Unlabelled | V,62. Gregorius I. papa Iohannem, episcopum Corinthiorum, hortatur, ut decessoris sui mala sanet; pallium mittit, secundum morem de simonia comprimeda monet, synodum Romanam pallium dato commodo concedi vetuisse nuntiat. De Andrea episcopo tarde suscepto addit. | |
| Roma |
384
|
Unlabelled | V,63. Gregorius I. papa universis episcopis per Helladiam provinciam constitutis se epistula eorum per Andream episcopum suscepta Iohanni episcopo Corinthiorum pallium misisse nuntiat; cui ut oboediant, monet et de simonia scribit secundum morem. | |
| Roma |
385
|
Unlabelled | Explicit regestum domni Gregorii de indictione XIII. | |
| Roma |
386
|
Unlabelled | Incipiunt epistolae de regesto domni Gregorii | |
| Roma |
386
|
Unlabelled | Mense Septembrio indictione XIV. | |
| Roma |
386
|
Unlabelled | VI,1. Gregorius I. papa Mariniano, episcopo Ravennati, mandat, ut quae Iohannes, decessor eius, de ecclesiae rebus testamento contra leges caverit, irrita faciat. Privatis de rebus voluntatem illius servari iubet. De monasterii Sancti Apollinaris possessionibus tuendis addit. | |
| Roma |
387
|
Unlabelled | VI,2. Gregorius I. papa clero et plebi ecclesiae Ravennatis orthodoxiam Mariniani episcopi, quattuor conciliorum statuta sequentis, commendat; cui ut oboediant, monet. | |
| Roma |
388
|
Unlabelled | VI,3. Gregorius I. papa Maximum, praesumptorem ecclesiae Salonitanae, simoniace ordinatum missarumque iam interdictione affectum, Romam evocat. | |
| Roma |
389
|
Unlabelled | VI,4. Gregorius I. papa Cypriano diacono mandat, ut Zenoni episcopo modiorum tritici duo milia tribuat egentibus dispertienda. | |
| Roma |
389
|
Unlabelled | VI,5. Gregorius I. papa Brunichildae, reginae Francorum, Candidum presbyterum, praesentium latorem, patrimonioli guberandi causa missum, commendat. | |
| Roma |
390
|
Unlabelled | VI,6. Gregorius I. papa Childeberto, regi Francorum Candidum presbyterum, praesentium latorem, Dynamio patricio in patrimoniolo gubernando succedentem commendat clavesque sancti Petri mittit. | |
| Roma |
391
|
Unlabelled | VI,7. Gregorius I. papa Theodorito, Demetrio, Philippo, Zenoni et Alcisoni, episcopis Epiri, Andream episcopum Nicopolitanum consecratum gratulatur; cui se et pallium misisse et privilegia asseruisse scribit. De simonia vitanda addit. | |
| Roma |
393
|
Unlabelled | VI,8. Gregorius I. papa Dono episcopo Messanensi pallii usum tribuit. | |
| Roma |
393
|
Unlabelled | VI,9. Gregorius I. papa Bonifactio, episcopo Regestano, ecclesiam Carinensem illius ecclesiae coniunctam subicit. | |
| Roma |
394
|
Unlabelled | VI,10. Gregorius I. papa Candido presbytero eunti in patrimonium Galliarum mandat, ut exactos pecuniis emat et vestimenta pauperibus tribuenda et Anglos septenum denum vel duodevicenum annorum pueros; nam solidos Galliarum in sua terra expendi non posse. | |
| Roma |
395
|
Unlabelled | VI,11. Gregorius I. papa Fortunato, episcopo Neapolitano, concedit, ut Gratianum, ecclesiae Venafranae diaconum, Neapolitanae cardinalem nominet. Clericos, monachos vel alias religiosas personas de "conveniri a quoquam vel ad alterius iudicium exhiberi" patiatur, praecipit. | |
| Roma |
396
|
Unlabelled | VI,12. Gregorius I. papa Montanam et Thomam, ecclesiae Romanae famulos, manumittit civitateque Romana donat. Utrique, quod in Gaudiosi presbyteri testamento habeat legatum asserit. Montanam in monasterio Sancti Laurentii converti, Thomam inter notarios militare consentit. (Quam manumissionis paginam Paterio notario dictavit.) | |
| Roma |
398
|
Unlabelled | VI,13. Gregorius I. papa Cypriano diacono, rectori patrimonii Siciliae, mandat, ut Decium forensem presbyterum, episcopum Lilybitanum a se consecratum adiuvet. | |
| Roma |
398
|
Unlabelled | VI,14. Gregorius I. papa Narsi comiti respondet Manichaeum esse codicem contra Athanasium presbyterun sibi transmissum, annotationes vero Pelagianas. Adelphium et Sabam Ephesina in synodo damnatos esse negat; "sicut Chalcedonensis synodus in uno loco ab ecclesia Constantinopolitana falsata sit, sic aliquid in Ephesina synodo factum esse opinatur; monet, ut vetustos codices requirat; Romanos codices "multo veriores esse Graecis". Iohannem presbyterum, cuius causa in synodo decisa sit, haeresis expertem esse addit. | |
| Roma |
400
|
Unlabelled | VI,15. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Constantinopolitano, nuntiat Iohannem ecclesiae Chalcedonensis presbyterum, quem iudices ab eo constituti ob haeresim quandam "Marcianistarum" inique damnassent, in concilio a se absolutum esse. | |
| Roma |
401
|
Unlabelled | VI,16. Gregorius I. papa Mauricium imperatorem de Iohannis, ecclesiae Chalcedonensis presbyteri, ante ob haeresim quandam "Marcianistarum" iniuste damnati, absolutione certiorem facit; quem ut tueatur, rogat. | |
| Roma |
402
|
Unlabelled | VI,17. Gregorius I. papa Theoctisto, cognato imperatoris, Iohannem presbyterum, latorem praesentium, ob haeresim quandam "Marcianistarum" accusatum, sed in concilio a se absolutum, commendat. | |
| Roma |
403
|
Unlabelled | Mense Octobri indictione XIV. | |
| Roma |
403
|
Unlabelled | VI,18. Gregorius I. papa Iohanni, episcopo Syracusano, pallii usum secundum morem concedit omniaque ecclesiae eius privilegia confirmat. | |
| Roma |
403
|
Unlabelled | VI,19. Gregorius I. papa Dominici, episcopi Africani (Carthaginensis), litteras gratas sibi fuisse scribit; de muneribus missis scribit plus se mentis illius affectus quam rerum copia delectari. | |
| Roma |
404
|
Unlabelled | VI,20. Gregorius I. papa Cypriano diacono mandat, persuadeat Leoni, episcopo Catanensi, ut presbyterum quendam Iohanni, episcopo Syracusano, cuius proprius esse perhibeatur, cedat. | |
| Roma |
405
|
Unlabelled | Mense Novembri indictione XIV. | |
| Roma |
405
|
Unlabelled | VI,21. Gregorius I. papa Petro, episcopo Hydruntino, visitationem Brundisinae, Lippianae, Gallipolitanae ecclesiarum defert, quibus episcopus praeficiendos curet. | |
| Roma |
406
|
Unlabelled | Mense Ianuario indictione XIV. | |
| Roma |
406
|
Unlabelled | VI,22. Gregorius I. papa Petro, episcopo Aleriensi, mandat, ut basilicam cum baptisterio in loco Nigueno, in possessione, quae Cellas Cupias appellatur, iuris Romanae ecclesiae, iussu suo conditam, beato Petro atque Laurentio martyri consecret. | |
| Roma |
406
|
Unlabelled | VI,23. Gregorius I. papa Anthemio subdiacono mandat, ut Pimenium, episcopum Amalfitanum, nisi ad ecclesiam reversus foris vagari desistat, in monasterium releget. |