Mozarabes
|
Feb |
|
3 |
Blasius
|
|
Mass Propers
|
Blasii episcop… |
Rub |
|
630 |
Mozarabes
|
Feb |
|
4 |
Gilbertus
|
|
Mass Propers
|
Gilberti confe… |
Rub |
|
630 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Missa |
Beatae Agathae virginis festum quod in Dei laudibus annuis recursibus suscipimus incolendum placationis Deo vivo fratres carissimi adoleamus libamina et ad commemorandam virginis gloriam et ad nostram commendandam miseriae obsequelam. Haec enim generosi ortus natalibus exornata atque speciei venustate decora non minus hostem fidei quam animae superando et pudicitiae consecrata est merito et sacrae passionis decorata triumpho. Ob hoc in tantae virginis gloriosae sollemnitatis recursu creatori nostro Iesu Christo Domino supplicemus ut qui eam sibi consecravit ex sanguine nos ex confessione iustificet. |
631 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui tantam famulae tuae Agathae contulisti constantiam ut nullis suasionibus cederet quo semetipsam petulco adversantis concubitu macularet quique eius meritis celsiorem gloriam virtutis accumulans cives suos a voracis ignis combustionibus liberas tu Ecclesiam tuam donis spiritalibus auge ut et virginitate praepolleat et nullis inimici propulsetur tentationibus ad ruinam sed carens incendiis voluptatum horrendis in te ardeat desiderio et obsequiali coalescat ex voto. |
631 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus |
631 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Generosa virginis tuae Agathae passionem famosissimam celebrantes petimus ut eius praesidio viventium apud te suscepta oblatio sepultos submoveat a tormento quo sicut praedictae virginis sepulcri cooperimentum immensa restinxit incendia sic patrona eius oratio defunctis adimens flammam aeterna eos refrigerii commoditate sustollat. |
631 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe Deus aeterna salvatio et salutis integerrima plenitudo pro quo ancilla tua ea desecta parte corporis cruciatur qua infantibus succus lactis ingeritur facito nos ut ubera suggentes matris Ecclesiae numquam praecidamur ab invicem quo alternae caritatis lacte potati aeternorum simus civium societate condigni. |
631 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus a quo gloriosis praedicta virgo meritorum titulis illustrata et vivens exemplo passionis emicuit et defuncta affines ab incendiis liberavit. |
632 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Excelse Domine qui beatae virginis Agathae et viventi et defunctae caelis nuntios emisisti quo et vivens ab illatis mederetur vulneribus et defuncta ex obitus sui memoria commendaretur praeclarius cum mores eius per caelestem nuntium ad memoriam futurorum conscripti marmore destinantur tu nobis attribue ut emissis angelorum tuorum custodiis et vita nostra liberetur a malis et sacrificia Spiritum suscipiant sanctitatis quo participatio holocaustorum praesentium et corporibus gratiam et animabus caelestem impertiat medicinam. |
632 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus collator iustitiae et castimoniae praerogator a quo praedicta famula tua visitatam se fore prospiciens et in vulneratis membris recepit sanitatem et noctis medio revincta carcere caelesti promeretur illustrari ex lumine tu luce illa Sancti Spiritus nostram irradians mentem ad videndum te et corpore valentes et animo puriores nos effice. Quo dum spiritalis affectus in interno se diffuserit corde fidelia ad te ora collaudando proclament. |
632 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum vere et pulchrum est ut tibi Domino nostro ac Deo immensas laudum gratias referamus et spiritales hostias immolemus qui Agatham virginem tuam tuis amplexibus sociatam pudicitia ornas virginitate ditas morte glorificas dando ei de honestis moribus lucrum de virginitate trophaeum de passione triumphum. Etenim a te in illa glorificatus pudor virginalis exsultat nam carceris trusa angustiis sidereo visitata consolatur ex lumine eculeo imposita roboratur ex fide. Quae etiam dum non quaereretur de abscisione mammillae illico caelestem consequitur sanitatem. Ob cuius meritum te Deus sancte Pater poscimus ut per eam et nostra acceptetur oratio et votis obsequentium concedatur caelestis gratiae plenitudo. Per eum quem tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum collaudant angeli omnesque supernae virtutes sine intermissione ita dicentes. |
632 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Animarum vestrarum Dominus vulnera tergat qui beatissimae Agathae pro suo nomine abscissam non destitit curare mammillam. Atque cuius meritis ex affinibus removit ac restinxit incendia eius nunc opitulatione flammas a vobis malae cupiditatis retorqueat. Ut quae caelesti inscriptione liberatio annotata est patriae omnes in commune patrocinio indefesso conservet. |
633 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri |
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Domine deus qui es vita et salus |
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
6 |
Amandus Traiectensis
Vedastus
|
|
Mass Propers
|
Vedasti et Ama… |
Rub |
|
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
Dorotheae virg… |
Missa |
Certatricis beatae Dorotheae fratres carissimi fidem famossisimam praedicantes holocaustorum oblationes pio Regi ac Domino offeramus qui huius famulae suae cor tanta sui amoris vulneravit ex gratia ut nullis illecta decipulis etiam illorum corda caelesti ad Deum suasione converterit a quibus illiciebatur tumentis aevi terroribus a Christicolarum proposito submoveri. Hanc ergo gloriosam unici Filii Dei sponsam quae et fidem verbo et virginitatem consecravit ex merito acclines precibus impetremus ut venerabilem passionis suae diem suscipientibus occurrat praestatura omnibus quae rogatur abdita vulnerum curans preces supplicantes iustificans ac vota nostra Salvatori nostro commendans quo per eam nobis et plenitudinis fructus et votorum concedatur effectus. |
633 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus desperantium salus errantium via et peccantium medicina qui beatissimas virgines Christetem et Callixtem quas virus hostis antiqui a proposito submoverat Christi tui praedicamentis simul ac precibus famulae tuae Dorotheae ad cultum christianae fidei revocasti pietas tua a nobis ita peccandi casum pellat ac peccandi causas removeat ut desperationis laqueos nec incurramus defluentes per vitia nec attingamus oberrantes per ignorantiam quo sicut illae post lapsum promotae sunt ad martyrii palmam ita nobis post crimina donetur te miserante corona. |
634 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Christe Domine attributor perennalis gratiae et collator qui virginum tuarum Christetis et Callixtae paenitentiam per gloriosam famulam tuam Dorotheam suscipiens igne eas examinando glorificas dum ipsa crematione torrentis ignis iam paene perditas eis restaurares coronas supplicum tuorum precibus benignus intendens et paenitentium intuere lamenta et offerentium sanctifica holocausta quo et per paenitentiam nos tibi facias complacere et per honestos mores tibi coniungere ut per quam praedictarum virginum tuarum paenitentiam dignatus fuisti suscipere per eam pius collator et viventibus et defunctis destines aeternam salvationem. |
634 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui virginis tuae Dorotheae fidem ita exuberantis constantiae dono glorificas ut catasta et vultu placida et animo ostenderetur iucunda tu nobis spiritalem confer laetitiam qua repleti atque muniti et delictorum sordibus careamus et pacis abundantia te concedente locupletemur. |
634 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui voluntatem timentium se facit et orationes eorum exaudit quique admirabili clementia ita se diligentium desideriis favet ut eorum votis postulata non deneget. Etenim ingenita bonitas eius sacratissimam Dorotheam virginem exaudire non destitit imprecantem cum non solum de propriae passionis attollitur palma sed etiam de sororum quas Christo acquisierat tripudiatur corona. |
635 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus aeterne cui beatissima Dorothea virgo praevios conquisitionis suae manipulos destinavit cum Christetem et Callixtem sorores ante se in passione praemiserit et sic ipsa gladio consecrata successerit tu de tuis sanctis sedibus benedictionem his holocaustis impertiens concede supplicibus tuis ut haec oblatio praevia sanctificationem sumentibus conferat. Quo exemplo virginis tuae ita nostrorum actuum placitos tibi fructus ante nostrum obitum pius ipse suscipias ut nos sequentes in aeterna tabernacula introducas. |
635 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Satia nos Deus cibo iustitiae aeternitatis amore qui Teophilum martyrem tuum ad te converti fecisti ex aspectu delectabilis pomi. Quo sicut menti eius in tribus malis totidemque rosis sacramentum insinuans Trinitatis ad culmem eum perfectae fecisti pertingere passionis supplicio eum glorificans crucis sic nos odore caritatis tuae reficiens et actu fac tibi esse placibiles et corpore fortiores. Ut utraque virtute valentes post te in odorem unguentorum tuorum curramus et paternis affectibus imploratum te erga nos placabilem semper sentiamus cum ad te proclamaverimus e terris. |
636 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Redemptor noster ac Dominus Dorotheae vos virginis suffragio muniat qui per eam Christetis et Callixtae paenitudinis acceptavit lamenta. Ac sicut illae post lapsum ad salutis viam reversae sunt sic vos relictis superstitionibus mundi sequamini Christum. Ut eius sequendo vestigia exemplo Theophili odoris Christi repleamini gratia. |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum in quo fidens praedicta virgo Dorothea laeto inter poenas ostenditur vultu et ovante exsultat aspectu. Ipsius etenim gratiae praeventu respecta ornatur fide adiuvatur et opera consecratur in passione. Haec quippe supremo triumphatura supplicio voti sui compos efficitur antequam gladio feriatur. Nam sponsionis suae completura promissum tria cum rosis mala quae Theophilo e paradiso sponsi sui se directuram promiserat subito caelitus allata sibi comminus intuetur eidemque cui promiserat per caelestem destinavit allatorem. His nempe vivis Domine Theophilus tuus nare illa spirituali et fidem pariter attrahit et odorem. Innovatur subito ex ostensione miraculi et continuo efficitur martyr praedicans nomen Christi tui quod ante irrisione deputans exhiberi sibi e paradiso mala aut rosas virginem poposcerat quod tamen fieri desperabat. Haec est immutatio dexterae Excelsi quae et electos inter poenas confortat et peccatores sine mora iustificat. O admiranda et praedicanda iudicia tua Deus. Ecce supernus hic nuntius e caelis utrorumque illaturis commodum destinatur quo tribus malis totidemque rosis et Dorotheae votis expetita concederet et Theophilum regno Christi faceret coheredem. Cui merito omnes angeli et archangeli throni dominationes et potestates non cessant clamare atque dicere. |
634 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
7 |
Dorothea
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Dominus Deus omnipotens |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
9 |
Apollonia
|
|
Mass Propers
|
Apolloniae vir… |
Rub |
|
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
10 |
Scholastica
|
|
Mass Propers
|
Scolasticae vi… |
Rub |
|
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
In sanctae Eul… |
Missa |
Adest dilectissimi fratres famosum illud beatae virginis Eulaliae festum quod annuis recursibus suscipimus incolendum in quo eadem martyr Barcinonensium civis et incola genitale solum quod meritorum titulis praetulit honore etiam illustravit sepulcri dum quod viva aedificat verbo effusi sanguinis docet exemplo. Haec enim laeta passionem prosiliens forum adiit intrepida et verbis tonantibus profanum iudicem correptura passioni se obtulit non quaesita. Recognoscamus ergo per vulnera martyrem per pietatis stadia genetricem obtentu precis intimae flagitantes ut qui eius fortiter tenello vicit in corpore victorem se in nobis praebeat efficacem. Et qui illi post flammas contulit caelum nobis post lapsum consortium tribuat angelorum. |
636 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus virtutum corona martyrum collator gratiarum suscipe tantillae plebis precum obsequia quae ob honorem virginis tuae Eulaliae tibi deferimus dedicanda. Tu enim eam ultra aetatem facis esse victricem quam nullis praecedentibus meritis iam olim feceras tui nominis confessorem. Sit ergo Domine eadem virgo sanctissima ante conspectum gloriae tuae nostrorum criminum et intercessor pariter et assertrix ut et diluenda proponat et proposita precibus diluat. Qualiter sic confessionem delictorum nostrorum accipiens ante te culpas singulorum ad emolumentum veniae asserat ut intercessorem pro his quae asserverit interponat. Sit in salvationem terrae sit in defensionem patriae. Gubernet civem eliminet hostem subruat pestem arceat famem morbos dissicet adversum omne repellat optataque perficiat. Sicque per eam fautorem te semper nostris precibus praebe ut et hic intercessione eius peccata nostra habeant finem et in futuro suis meritis mereamur invenire quietem. |
637 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Te te altissime Redemptor noster et Domine in tuis operibus collaudamus qui dum virginem Eulaliam ad nominis tui dilectionem accendis proditorem eam sui nominis facis ut eo robustior ad passionem consurgeret quo nomen suum furenti iudici non taceret. Quaesumus proinde ut quae nominis sui facta est proditrix in prolatione nostrorum nominum ante te non efficiatur elinguis ut quae vocabulum suum non tacuit iudici vocabula fidelium renotanda aeternae imprimat mansioni. Ut quotquot in illum credimus quem ipsa veraci corde professa est et praesentis vitae tutelam et in futuro cum defunctis fidelibus mereamur beatorum omnium promereri consortia. |
637 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe Dei Filius qui exanime beatae virginis corpus niveo candore vestisti dignare nos vestire iustitiae stolis et operibus sanctitatis ut per haec quae tibi offerimus munera sic niveo alternae dilectionis vestiamur amictu ut aeternae pacis lumine cum ea quae te professa est potiamur. |
638 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cuius doni est quod Eulalia virgo caesa non trepidat cuius gratiae quod inter flammas non aestuat cuius muneris quod post obitum sic exsultat cum aeternam vultu iam quodammodo laetitiam perferens in hac adhuc substantia carnali ostenderet quanta illic animi pace gauderet cum hic beato confessori Felici sic aeterna per corpus felicitate subridet. |
639 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Omnipotens Deus qui illibatum Eulaliae virginis corpus intactum servas a flammis emitte in his hostiis spiritum sanctitatis qui et oblata sanctificet et oblatores propitiabili respectu perlustret. |
639 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus qui beatissimam Eulaliam antequam passionis gradum scanderet quid crederet quid oraret misericorditer docuisti dum in ea non facis perire quidquid a te edocta fortiter credidisset da nobis ut quod de te scimus et credimus ad aeternam profecisse nobis laetitiam gratulemur ut quodilla effusione promeruit sanguinis nos in his Filii tui Domini nostri mereamur adispisci verbis. |
639 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui Eulaliam virginem inter flammas fecit esse victricem faciat vos eius precibus et incentiva carnis vestrae devincere et perfectam devicto mundo victoriam in caelestibus reportare. Et qui insepultum virginis corpus nivalibus pruinis vestivit ad gloriam ipse corda vestra et corpora ad perfectionem sanctitatis accingat. Ut cum illa per confessionem mereamini palmam cuius nunc obsequentes celebratis sollemnia. |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui discretis flammis martyrem Eulaliam probat dum clementer eam flammarum diversitate glorificat. Erat enim in pectore virginis flamma divini amoris flammis quoque urebantur et latera sed longe aliter flammailla erat quae flammis his temporalibus cedere nesciebat. Illa enim refrigerando fervescit haec excruciando plus deficit. Illa incorporeo vigore sempiterna perdurat haec corporea accessione occasum sui frequenter ostentat. Illa aeternitatem parat in mente haec plerumque defectum sui sentit in corpore. Illa semel concessa nescit frigescere haec si studiosius accendatur adustionis suae aliquando materiam caret. Illa caloris sui terminum nescit haec semper vigoris proprii statum amittit. Illa quos incenderit perire non sinit ista vel se ipsam cum nocentibus perimit vel innocentibus sese submittit. Illa semper pollicetur sine tempore refrigerii gloriam haec aliquando in tempore supplicii irrogat poenam. Illa istam semper superat et exstinguit ista illi saepe famulatum sui subicit ac deservit. Inde est ergo quod caelestis flamma temporalibus flammis victa non deficit sed victrix potius potestatem huius materialis ignis sibimet subicit ac submittit. Cum enim in virginis pectore divinum vicit incendium appositae forinsecus flammarum faculae defecerunt. Quia igitur tu Deus noster ignis consummens es qui nisi in corde eius flammigera combustione arderes victorem te in eius passionibus nullo modo demonstrares te quaesumus te rogamus ut facias nos simili accensione amoris tui serenos et sanctitatis perfectione idoneos ut qui in hoc die tantae martyris et passionem veneramur et sepulcrum a passionibus nostris vel sepulcris nostrorum criminum liberati perducamur ad caelum. Qualiter et hic in aeternum cum omni militia angelorum devotis tibi mentibus concinamus proclamantes atque ita dicentes. |
638 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
12 |
Eulalia
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Dominus Deus omnipotens |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Missa |
Omnipotentis Dei ineffabilem maiestatem mente devota exsultatione religiosa fide integra spe pura fratres carissimi laudando rogemus rogando laudemus qui nobis in sanctorum terraconensium Fructuosi Augurii et Eulogii beatissima passione magna Ecclesiae praesidia donavit et patriae. Quorum in amore Dei consors animus divissa vitae huius officia in unius gloriae societate collegit dum in ipso sacerdotii capite cohaerentia levitarum latera victimam Christo sanctificati in se corporis exhiberent et ad destruendum daemonum cultum veram Dei confessionem carnis suae suppliciis alligantes sanguine suo scriberent quod docerent atque inter edaces carceris ligaturas religionis inexpugnabili disciplina quo innovandam crederent spem et explendam servarent esuriem et potandi oblatione relicta qui Christi calicem biberent refectione saeculi non sitirent. Quibus ita nos rectissime supplicemus ut eorum valida ac pretiosa suffragia fidem in conversatione provehant Ecclesiam ab impugnatione defendant instituant sacerdotes ad laudem levitas ad officium reges ad pietatem populos ad quietem. Et cum illa eis in delectatione sit regio quae suscepit ista non sit in oblivione quae genuit habeat illa in collegio quod coronavit habeat ista in patrocinio quos transmisit. |
640 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Magna nobis hodie Domine succurrit te auctore immolandi fiducia qui adest Christi tui coheres examinatus igne sacerdos cuius sacrificium non spernas. Adsunt enim levitae sanctissimi qui amicti stolis Agni sanguine lotis altare tuum circumdare valeant et sacris muneribus honorare. Quibus quamlibet omnium in te credentium iniunxeris curam huic peculiarius loco et populo venerabilium reliquiarum praesentia consecrato ut assistere et opitulare iubeas rex summe precamur. Nunc tibi Fructuosus tuus in commendatione nostri ac totius plebis huius fructum suorum Ingerat meritorum. Nunc Augurius et Eulogius immaculati tui sanguinis ministrent poculum credentibus in salutem ut tam victricium ducum vel eruditi magisterio vel virtute defensi nec praesentium pro tuo nomine poenarum formidine terreamur nec futurorum bonorum extorres usquequaque reddamur. |
641 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Adesto nobis omnipotens Deus sanctorum tuorum Fructuosi Augurii et Eulogii triumphalem celebrantibus diem et laetitiam spiritalium tribue gaudiorum concedens eorum intercessione sepultis requiem offerentium animabus et corporibus sospitatem quorum sic fides membris igne decidentibus arsit ut sentirent corruptibilis naturae defectum et nescirent caelestis animi mutare propositum. |
641 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Omnipotens Deus qui sanctis tuis Fructuoso episcopo Augurio et Eulogio diaconibus tantam virtutum gloriam tribuisti ut sic eorum corpora iniecta camino liquescerent ne animae doloribus carnis perarmatae divino Spiritu cederent sic exusta deciderent ignibus membra ne umquam silerent praeconum tuorum veracia verba sicque humanorum corporum exterminata sit species ne tamen aliquando a confessionis fervore friguerit ignea fides tu haec oblata tibi libamina calore Sancti Spiritus perflans benedicenda assume eorumque participatione fac nos caritate fervere delictisque frigescere quo in divino amore succensi sit in nobis ignis qui exurat peccata non qui augeat vitiorum carnalium incentiva. |
644 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus aeterne qui beatissimos martyres tuos Fructuosum Augurium et Eulogium igne examinasti eorumque animas perustis membris ad aeternam requiem perduxisti dum in illis tribus Trinitas vera inhabitas quos unitos in passione Unitas sancta coronas respice nos de excelso throno gloriae tuae dans nostris criminibus finem et terrae nostrae finibus pacem. Ardeamus spiritu sanctificemur ex actu. Operemus iustitiam teneamus et castimoniae disciplinam. Ut eo fervore cordis quo te praedicti martyres in medio ignis positi laudaverunt nos quoque institutionis divinae oraculum coram te depromere mereamur ita dicentes. |
644 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
644 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Deus unus et trinus qui se in unitate trium martyrum Fructuosi Augurii et Eulogii passione gloriosum ostendit glorificari se in nostris cordibus faciat et ad instar illorum in suae pacis unione connectat. Quique illis gloriam adauxit per passionum temporalium ignem calore Sancti Spiritus peccata vestra expurget. Ut in illo vestra semper spes maneat fixa in quo illis est aeterna post esuries refectio attributa. |
644 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus une et trine simplex et iuste admirabilis et praeclare quem societasilla trina et indivisa sanctorum tuorum Fructuosi Augurii et Eulogii sic unita laudis voce inter flammas concelebrat ut quamlibet exusta ignibus membra deciderent eorum tamen animae divino flante Spiritu plus calerent concede nobis tuorum martyrum intercessione ut per cotidiana temporum incrementa tua in nostris cordibus dilectio coalescat caritas ferveat ac legis tuae meditatio convalescat ut odiorum sopitis iurgiis vigeat in nos flamma divina et exstinguantur malae cupidinis nutrimenta. Quo sicut praedicti martyres iniecti camino suis te in passionibus laudaverunt sic nos te opitulante ex omnium bonorum fructu tibi placere ante nostrum obitum mereamur. |
641 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Deus nos tibi ex toto corde gratias agere et unitatem Trinitatis tuae sub una trium martyrum passione laudare quorum aequalis fides similis fortitudo indiscreta confessio per dividuas personas graduum individuas et poenas rapuit et coronas. Quos inter gentiles errores velut quibusdam paleis quasi probatum aurum non minus caritatis divinae quam persecutionis inimicae flamma conflavit et in caelestibus thesauris massam eiusdem fornacis ignis condidit qui voravit. Libenter enim fidelium animarum ardor tuo amore succensus sanctificatorum corporum ferebat incendium quo se utique non exinaniri sed clarificari posse amplius confidebat. Et cum illo acrius Sancti Spiritus calore ferventes terrenae adustionis materia cingeretur exinde flammas sibi deputant in favillas. Sed faciebat hoc sustinendi virtus non urendi defectus cum infirmitatem carnis fides excederet non vim suam natura ignis amitteret. Imposita super ardentem ignis struem membra tabescentia liquescebant et contractae viscerum partes crescentibus in cumulum carbonibus inhaerebant. Inter ambustos torres mixtus cineri sanguis fumabat sed euntes ad Dominum animae plus calebant. In quibus pro societate corporis potuit dolor esse qui tangeret non potuit esse qui vinceret dum illis divini adiutorii virtute praestatur ut eius poenae superaverint crudelitatem cuius non timuerunt passionem. Digni admodum quos haebraeis pueris Azariae et comitibus eius similes vox divina signaret qui in camino Babylonii regis illaesi atque securi novo laudes tuas carmine decantantes angelico atque caelesti officio clamaverunt atque ita dixerunt. |
642 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus et admirabilis es Deus summe qui te in tribus sanctis perfecta Trinitatis Unitas demonstrasti non corporum visibilium dissimilitudine sed unita mentium voluntate non officiorum distantium ordine sed concertantium militum inseparabili caritate non aetatum alternantium tempore sed animorum persistentium indiscreta virtute. Condecet enim ut hi qui bella Domini proeliant sui secum regis exhibeant in abditis simulacra quia et illic certa sperabitur ex hoste victoria ubi armorum victricium signa fuerint comitata. Hi igitur cum principe glorioso levitae animo paterno consimiles effecti sunt continuo caelestis gloriae coheredes in quibus bonae voluntatis immutabilem manere concordiam furibundus carnifex cernens nihilque posse in eis praevalere poenarum conspiciens mox atrocibus exurendos deputat flammis. Sed eo fit militum tuorum fides ardentior quo fuit acrior sententia cruentorum. Quos tamen ita indisrupto sibimet vinculo tua caritas vinxit ut nec aestuantia camini dum traherentur procul conspecta formidarent incendia nec tristitia saltem dum illic proicerentur contraxerint ora. Quin potius solvendae stationis tempus adesse cernentes caelestium dapium desiderio tacti propere veniunt ad suae compendia mortis. Cumque mediis urerentur sacra corpora flammis acceptabilia Deo reddunt hymnis sonantibus vota. Necdumque fuerant ignibus divina sacrificia concremata et iam animae Angelorum ovantibus gregibus chorisque consertae perpetim conscendunt aetheria in arce volatu ut apud te Deum solverent servatam esuriem a quo se fidenter speraverant refici perpetua caritate. |
643 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
13 |
Augurius
Eulogius
Fructuosus Tarraconensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Dominus Deus omnipotens |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
|
Mass Propers
|
Valentini mart… |
Rub |
|
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
16 |
Iuliana Nicomediensis
|
|
Mass Propers
|
Iulianae virgi… |
Rub |
|
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
17 |
Pantaleon
|
|
Mass Propers
|
Pantaleonis ma… |
Rub |
|
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
20 |
Columbanus abbas
|
|
Mass Propers
|
Columbani abba… |
Rub |
|
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
In cathedra sa… |
Officium |
Benedicam te dicit Dominus adscribam super te nomen meum novum et nomen civitatis magne nove Ierusalem alleliua |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicam te Domine qui fecisti caleum et terram |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Deus Dei Filius qui in te solidissima petra exaltasti Petrum et per Petrum Ecclesiam effectus illi in tribulatione fiducia quo possit adversa cuncta superare praesentia porrige nobis auxilium dexterae tuae ut per eum qui in te post negationem redditus saluti meruit solidari per eum nos digneris a vitiorum tentationibus eruere ac fides nostra in nullo coram te apparens nutabunda et animas et corpora pertrahat ad superna. |
645 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ... benedictus |
645 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
646 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
In manibus portabunt te ne unquem offendas ad lapidem pedem tuum |
646 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
646 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
646 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Seniores qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est glorie communicator. Pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coactae sed spontaneae secundum Deum. Neque turpis lucri gratia sed voluntariae. Neque ut dominantes in clericis sed forma facti gregis ex animo. Ut cum apparuerit princeps pastorum percipiatis immarcescibilem glorie coronam. Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate. Quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. (1P 5) |
646 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Ecce in iustitia regnabit rex et principes eius in iudicio preerunt. Non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt et cor stultorum intelliget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui incipiens est princeps neque fraudulenter appellabitur maior. Stultus enim fatua loquitur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad eum fraudulenter et vacuam faciat animam esurientis et potum sitienti auferat fraudulenti vasa pessima sunt. Ipse enim cogitationes concinabit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loquitur pauperi iudicium. Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit et ipse super duces stabit. Mulieres opulente surgite et audite vocem meam. Filiae confidenter percipite auribus eloquium meum donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum Charmel et Charmel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Charmel sedebit. Et erit opus iusticie pax et cultus iusticie silentium et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae in requie opulenta Ait Dominus omnipotens. (Is 32) |
645 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus venit in partes Cesareae Philippi et interrogavit discipulos suos dicens. Quem dicunt homines esse filium hominis At illi dixerunt. Alii Ioannem Baptistam. Alii autem Eliam. Alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus. Vos autem quem me esse dicitis Respondens Simon Petrus dixit. Tu es Christus filius Dei vivi. Respondens autem Iesus dixit. Beatus es Simon Bariona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et porte inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis. (M 16) |
647 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
647 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Tu es sacerdos in aeternum sacerdotem ordinem Melchisedech |
647 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Ego Daniel intellexi numerum annorum in quo factus est sermo Domini tibi autem Domino Deo nostro propitiatio et et misericordia alleluia. |
647 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Dum aspicerem in nubibus caeli ecce quasi filius hominis amictus auro purissimo veniebat principatus ei honor et regnum. |
647 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Diem in quo beatissimo Petro apostolorum omnium principi Aeclesiae in se primum Christi electione fundatae et cathedra commisa est et caterva religiosis in laudem Dei quibus ipse docuit officiis celebremus. Pias illi preces et cantica festa reddentes ut primum nos longe sibi merito Impares satisque conversatione dissimiles eiusdem quod ipse digne complevit ministerii susceptores apud omnipotentem Deum tamquam Pius magister ab omni contagio delicti excuset. Deinde pro omni Ecclesia cuius ipse fundamentum factus est cuius principatum indeptus est intercedat. Dominicarum ovium curam bonus etiam nunc pastor impendat accepto privilegio potestatis ligata dissolvat praevalere nobis intercessionis suae studio portas inferi non permittat et ad regni caelorum nos atria de quo claves accipere meruit introducat. |
647 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Christe Filius Dei vivi qui apostolum tuum Petrum ita confessione iustificans revelasse illi Patrem tuum hanc ipsam tui intelligentiam esse docuisti cum alia atque alia de te omnibus incerta opinione narrantibus ille te non secundum carnem et sanguinem metuendo in veritate intelligeret crederet praedicaret huius te intercessione supplices deprecamur ut in desiderio nos ad te veniendi positos fides modica mundo turbante non subruat sed auxiliatricem dexteram ad liberandos nos prius quam ad dubietatem valida tentatione deducti mergi forsitan incipiamus extende. Ac si propter fragilitatem nostram quod titubamus increpites non tamen propter iniquitatem nostram ut pereamus expectes. |
648 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Sancte Domine qui apostolum tuum Petrum ad domum Cornelii centurionis accersitum ne gentilem hominem quasi immundum pollutumque respueret figuraliter monuisti cum in visione sopore modico quiescenti vas quoddam universorum animalium conmixtione completum quatuor initiis ab excelsa caeli parte depositum mactandi et comedendi lege proponeres eumque velut contaminationis edulium recusantem immundum dicere quod tu creaveras vetuisses significans scilicet in omnibus nationibus ecclesiae tuae conversam plebem apostolis praedicantibus cibum futurum quam tu a quatuor mundi partibus quatuor evangeliis invitatam in uno fidei receptaculo congregasti hanc quaesumus mundam in oculis tuis statue dignamque sanctis altaribus effice. Atque ita oblationes eius suscipe in sacrificium tuum et hostiam reputa ut ipsa tibi sacrificium ipsa sit hostia. Beatorum quoque angelorum patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum omniumque Sanctorum qui de Ecclesiae corpore gloriosa Christi membra facti sunt sufragiis rogantibus nobis requiem fidelium spiritibus tribue defunctorum ut facta per caros suos commemoratio illis refrigerium conferat his proventum. |
648 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Iesus Filius Dei qui Petro apostolorum omnium principi plus te ceteris discipulis diligenti oves tuas sub testimonio tuae dilectionis commendas cum amorem eius erga te Dominum et te interrogante et illo respondente declaras tu eo suffragante Ecclesiam cuius ipse caput factus est ab scandalis libera et in pace conserva ut caritate ferveat fide crescat spe polleat atque sanctis operibus enitescat quo eius indefesso muniatur patrocinio cuius doctrina aedificata est vel exemplo. |
649 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus es Domine Iesu Christe qui apostolum tuum Petrum firmissimam statuens petram aedificare tibi in ea sanctam pronuntiasti Ecclesiam cui portae inferi absque ambiguitate paterent. Caelorum etenim claves a te accipere meruit ut veniendi ad te desiderium habentes vitae portas aperiat et ad caeleste tuae maiestatis palatium introducat. |
650 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Ista sunt Domine holocausta dulcia ut mel de petra manantia apostoli tui Petri instituente doctrina ut a te magistro didicerat in commemorationem tuae passionis libanda. Fiant ergo quaesumus piisimo vultui tuo accepta tuaeque maiestatis dextera sanctificata. Sint placabilitate pinguia et tui oris eloquio benedicta. Sint in percipientibus firma munimina et infirmis exhibeant animae et corporis medicinam. |
650 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Deus ut exaltent te in Ecclesia plebes et in cathedra seniorum te omnis spiritus praedicet uterque sexus collaudet et aetas tota concelebret. Per quem ad evacuandam saeculi inflationem et destruendam mundanae sapientiae vanitatem in sortem apostolicae sedis illa inclita imperiis et inter deos superstitiosis culta sacrificiis Roma succubuit cum illa horrentium numerositate templorum et diversorum numinum titulis praefixa statuis simulacra humilem Petri tui cathedram civitas legibus suis superba susciperet veramque Dei sapientiam philosophis rusticus praedicaret et in illo venerari disceret paenulam pauperis trabea consularis cum nationibus scelerata scelerum impunitate collectis id ostenderet in infami libertate iuris esse quod criminis quibus maxima esset religio romuleos colere manes fratris cruore perfusos. Hinc inquam ille vir retifex vel aedifex regere navem solitus ad officium capiendorum hominum et gubernandae plebis electus illum esse Deum docuit quem virgo peperit non quos lupa nutrivit. Fit caeli ianitor mundi piscator cui post humidum linum committitur regnum divinum. Statuitur Christi aedituus saeculi rusticanus cui artis fuit vela suspendere potestatis fit peccata dimittere. In carne ignobilis in electione sublimis. Illi aperienda sanctis conclavia decernuntur illum Christus participem sui consilii facit. Ille Christum amoris sui testem praesumit ipse primum futurum martyrem iubetur attrahere. Tanta a Domino caritate dilectus ut ab ore eius audiret inventum in ore capti piscis staterem dabis pro me et te. Iste est Petrus qui non habendo aurum neque argentum in eleemosynis sanitates pauperibus erogat de quo claudus ab utero matris egressus qui stipem iaciturus speravit salutem surrecturus accepit. Iste est Petrus qui Aeneam octo annorum paralysi compeditum in Iesu nomine vigori pristino fugata debilitate restituit. Iste est Petrus qui boni magisterii discipulam nomine Thabitam alendis ac vestiendis viduis servientem loto iam post vitam corpore quiescentem et delatis funeri exsequiis exanimem suscitavit cum in testimonio boni operis circumstantium pauperum fletus monstratis quae dare consueverat vestimentis offerent apostolo in effectum mirabilium suffragium lacrimarum. Iste est Petrus cuius vincula propter Dei nomen ligata manus solvit angelica cum in medio custodum fluentibus sponte nexibus catenarum excusis procul obicibus reserata carceris claustra patuerunt. Postremo iste est Petrus cuius lingua populos infirmos umbra curavit ut per divitem Dei gratiam hoc ageret umbra pontificis quod fimbria salvatoris. Ante cuius conspectum omnes angeli atque archangeli incessabiliter proclamant ita dicentes. |
649 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Salutare orandi praeceptum tuos Magister bene docuisti discipulos quorum principatum te iubente indeptus est Petrus ut reiecto orationis multiloquio tuum deitatis natura et nostrum adoptionis gratia Patrem audeamus invocare et dicere. |
651 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui apostolum suum Petrum et principem constituit apostolorum et claves illi tradidit regni caelorum praesentem benedicat clerum et populum. Illosque ad promerendam salutem apostoli sui Petri obumbret umbra qui eius ex devotione sollemnitatis venerantur cathedram. Ut qui ad eiusdem cathedrae concurrunt sollemnitatem levamen percipiant indulgentiae. |
651 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est cor nostrum |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Christe Dei Filius qui oves tuas sub testimonio dilectionis tuae Apostolorum omnium principi Petro commendans quo et te interrogante et illo respondente dignus probaretur pastor esse Ecclesiae fac nos veridice amatores tuos semper exsistere. Ut per eum cuius claves datae sunt regni per eum nos intrare mereamur ianuas paradisi. |
651 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
651 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Officium |
Gloriam et magnum decorem |
651 |
Mozarabes
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Concede omnipotens Deus ut gloriosissimus apostolus tuus Mathias qui per Christum Dominum in Ecclesia devicit viriliter adversarium in Christo ecclesia destruat inimicum ut populo fidelium aeterna pace obtineat gaudium dum ad te quoquem securitas conquirit proventum |
652 |