Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Trin H2 D M2 Mass Propers Require retro… Communio Refecti Christi corpore 557
Mozarabes Trin H2 D M2 Mass Propers Require retro… Post communionem Christi Domini nostri 557
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers In tertio domi… Officium Dominus regnavit 558
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Oratio post officium Te excelsa laus 558
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 558
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Proph Clama ad me et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad domos huius urbis et ad domos regis Iudae quae destructae sunt et admonitiones et gladium venientium ut dimicent cum Caldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea. Abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum. Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. Et convertam conversionem Ierusalem et edificabo eos sicut a principio et mundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi. Et propitius ero iniquitatibus eorum in quibus dereliquerunt me et spreverunt me. Et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in omnibus bonis et in omni pace quam ego faciam eis. Haec dicit Dominus. Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo nec iumentum in civitatibus Iuda et foris Ierusalem quae desolate sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore. Vox gaudii et vox laetitiae. Vox sponsi et vox sponse. Vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius. (Jr 33) 558
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 559
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Psallendo Factus est Dominus refugium pauperum adiutor in oportunitatibus in tribulatione. 559
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers PsallendoV Sperent in te qui noverunt te quia non derelinques quaerentes te Domine 559
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 559
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus ascendit in naviculam et secuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mare ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes. Domine salva nos perimus. Et dicit eis. Quid timidi estis modice fidei Tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia venti et mare obediunt ei. (Mt 8) 560
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 560
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Lc Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti. Non littere sed spiritus. Littera enim occidit spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filli Israel in faciem Moysi per gloriam vultus eius quae evacuatur quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloriam Nam si ministratio damnationis in gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloriam. Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est. Habentes autem talem spem multa fiducia utimur. Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israel in faciem eius quod evacuatur sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum diem cum legitur Moyses velamen positum est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Deum auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Ubi autem spiritus Domini ibi libertas. Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu. Ideo habentes hanc administrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus. Ideo deficimus sed abdicamus occulta dedecoris. Non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quodsi etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum in quibus Deus huius saeculi excecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos commendamus sed Iesum Christum Dominum. Nos autem servos vestros per Iesum. Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientie claritatis Dei in facie Iesu Christi Domini nostri. (1K 2) 559
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Lauda Aperiam in parabolis os meum loquar propositionis ab initio saeculi 560
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Sacrificium In universis solennitatibus domus Domini offeret sacerdos sacrificium pro peccato et holocausta pacifica ad placandum Dominum pro populo Israel alleluia. 560
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers SacrificiumV Mundabit sacerdos sanctuarium Domini et tollet de sanguine quod est pro peccato et ponet in postibus domus Domini et in quatuor angulis crepidinis altaris 560
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Missa Deum qui Ecclesiae suae fide et utilitate laetatur fratres carissimi deprecemur ut ita nos in ea perenniter conservando possideat quod ad aeterna gaudia introducat. 560
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui Ecclesiam tuam inter adversa crescere voluisti molientium contra eam prosterne superbiam et veritatis tuae subiuga propitius unitati. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Post nomina Acceptum habe pie Pater sacrificium populi offerentis quo et vivis gratiam et sepultis requiem largiaris aeternam. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Ad pacem Tribue nobis Domine pacis tuae solamen cum quo et hic tuti ab hoste et in aeternum vivere possimus beate. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum verum aeternumque pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem. Cuius sanguine omnium corda mundante placationis tibi hostiam non solum pro delictis populi sed etiam pro nostris offensionibus immolamus ut omne peccatum quod carnis fragilitate contrahitur summo interpellante pro nobis antistite absolvatur. Cui merito omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus in cuius nomine etiam tibi Domine haec sacra libamina libamus orantes ut quod offerimus libens suscipias et Spiritus tui sancti infussione benedicas. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Post Pridie Benedic Domine huic hostiae in honorem tui nominis tibi oblatae et sumentium ex ea sanctifica mentem et purifica voluntatem. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Malorum nostrorum fratres carissimi memores lacrimosas orationes Domini dirigamus ad aurem quo mundati a vitiis libera ad eum voce proclamemus e terris. 561
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 561
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui est vita mortalium auferat a vobis omnes maculas delictorum. Induat vos decore virtutum et donet vobis consortium beatorum. Ut probabiles fide et opere immaculati perveniatis ad aeternam hereditatem. 562
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 562
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 562
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 562
Mozarabes Trin H3 D M2 Mass Propers Post communionem Refecti Christi corpore sanguineque pariter sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic in futuro saeculo gloriam percipiamus. 562
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 562
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini Iesu Christi perficiamus cum pace 562
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers In quarto domi… Officium Dominus regnavit 562
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Quaere retro i… Oratio post officium Te excelsa laus 562
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 563
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Psallendo Cantabo Domino qui bona tribuit mihi psallam nomini Domini altissimi 563
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Proph Qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam etaequum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent. Contriti sunt quasi lignum et extincti sunt. Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini. Ecce ego faciam nova et nunc orientur utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam et in invio flumina. Glorificavit me bestia agri dracones et structiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo. Populum istum formavi mihi laudem meam narravit. Non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in thure. Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor amplius. (Is 43) 562
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers PsallendoV Ego autem in misericordia tua sperabo exultabit cor meum in salutari tuo 563
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 563
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Lc Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est Maledictus omnis qui pependit in ligno ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex. Non irritam fecit ad vacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas iam non est ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit Deus. Quid igitur lex propter transgressionem posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediator. Mediator autem unius non est. Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei Absit. Si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Priusquam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Itaquae lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificaremur. At ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem quae est in Christo Iesu Domino nostro. (G 3) 563
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Qui non est mecum contra me est. Et qui non congregat mecum spargit. Ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemiae non remittetur eis. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei nec in hoc saeculo nec in futuro. Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. Si quidem ex fructibus arbor cognoscitur. Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali Ex abundantia autem cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona. Et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii. Ex verbis enim tuis iustificaberis et verbis tuis condemnaberis. Tunc respondebant ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes. Magister volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis. Generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ione prophetae. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia penitentiam egerunt in predicatione Ione et ecce plusquam Ionas hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plusquam Salomon hic. Cum autem spiritus immundus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. Tunc dicit. Revertar in domum meam unde exivi. Et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et adhibet septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit generationi huic pessime. Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Dixit ei quidam. Ecce mater tua et fratres tui forisistant quaerentes te. At ille respondens dicenti sibi ait. quae est mater mea et qui sunt fratres mei Et extendens manum in discipulos suos dixit. Ecce mater mea et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus est frater et soror et mater est. (Mt 9) 564
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Require retro… Lauda Aperiam in parabolis os meum loquar propositionis ab initio saeculi 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Sacrificium Sacerdotes Domini offerunt incensum Domino pro peccato pro delicto legitimum sempiternum est in generationibus alleluia. De sacrificiis Domini alleluia alleluia 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia dixit Dominus ad Moysen sacerdos cum ad sacrosanctum accesserit offeret oblationem in odorem suavissimum Domino et ponet in tabernaculo testimonii. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Missa Omnipotentem Dominum fratres carissimi deprecemur ut illam nobis ad se orandum precem inspiret quam ipse praemio immortalitatis remuneret. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui infirmitatis nostrae factus es particeps fac nos tui regni esse consortes ut quibus participari voluisti assumendo hominem participium conferas gloriae tuae. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Post nomina Illabere Domine oblatis tibi sacrificiis et susceptis fidelium votis requiem iube praerogari defunctis. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Ad pacem Multiplica nos Domine humilitatis bono et caritatis studio ut viventes in pace fructum tibi exhibeamus iustitiae. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Aequum satis et iustum est omnipotens Pater ut tibi plebs tua deferat laudem quam unici Filii tui redemisti ex sanguine. Ut enim opus tuum usquequaque non teneretur captivum eundem Unicum tuum dedisti vicarium ut crucis perpessus iniuriam perditum hominem repararet ad vitam. Propter quod eum angelicae potestates non cessant laudare ita dicentes. 565
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui solus est vita mortalium et immortalitas redemptorum. 566
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Post Pridie Sanctificetur quaesumus Domine haec oblata in honorem tui nominis victima ut libantes ex ea hereditatem capiamus aeternam. 566
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Praeceptionis divinae memores dilectissimi fratres orationem quam Christus suos Patrem docuit semper orare discipulos nos quoque e terris proclamemus ad caelos. 566
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 566
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Benedictio populi Fides qua creditis Christum perducat vos ad regna caelorum. Spes qua speratis aeterna per patientiam vos faciat adversa sustinere praesentia. Caritas indeficiens et hic dulcedinem hominum et post consortium vobis praelargiatur sanctorum. 566
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 566
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 566
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 566
Mozarabes Trin H4 D M2 Mass Propers Post communionem Refecti Christi corpore 566
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers In quinto Domi… Officium Dominus regnavit 566
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Quaere in prim… Oratio post officium Te excelsa laus 566
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Proph Levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec. Qui educit in numero miliciam eorum et omnes ex nomine vocat. Prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit. Quare dicis Iacob et loqueris Israel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit Nunquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius. Qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem. Assument pennas ut aquile current et non laborabunt ambulabunt et non deficient. (Is 40) 566
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 567
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Psallendo Ab occultis meis munda me Domine et ab alienis parce servo tuo 567
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers PsallendoV Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et mundabor a delicto magno 567
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 567
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Lc Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu. Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum suscitavit et donavit illi nomen super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium terraestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaquae fratres mei sicut semper obedistis non in presentia mea tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et hesitationibus ut sitis sine quaerela et simplices in adventu filii Dei sine reprehensione in medio nationis prave et preverse inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi. Quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. Sed etsi immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestre gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum et vos gaudete et congratulamini mihi. (Ph 2) 567
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 568
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Lauda Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 568
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Sacrificium Accedentes sacerdotes filii Levi ad altare quos elegit Dominus Deus tuus ut ministrent ei. Et benedicant in nomine eius alleluia. 568
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers SacrificiumV Dixit Moyses ad sacerdotes levitici generis ad omnem Israel attende et audi Israel hodie factus est populus Domini Dei tui audiens vocem eius et faciens mandata eius atque iustitiam quam ego praecipio tibi. 568
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Missa Deum fratres carissimi prece flagitemus continua ut illam nobis tribuat in oratione fiduciam quae impetret postulata. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Alia oratio Exaudi Domine devotam tuae familiae precem et oblatum tibi hoc sacrificium in remissionem nostrorum peccaminum propitiatus assume. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Post nomina Aspira Domine offerentium votis propitius et requiem defunctis concede benignus. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Ad pacem Solve Christe Deus nostrorum criminum nodos et in pace quam ipse docuisti fac nos semper esse connexos. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est Deus Pater omnipotens te et terrestrium et caelestium creaturarum praeconio laudis attolli qui nos Unigeniti tui sanguine redemisti quique nos tibi per eius mortem reconciliasti ut regni sui essemus heredes qui corporis nostri factus est particeps. Cui merito omne angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quem caelestia pariter et terrena collaudant qui est Agnus Dei et tollit peccatum mundi. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes sevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes. Quid nobis et tibi Iesu Fili Dei Venisti huc ante tempus torquere nos Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. Daemones autem rogabant eum dicentes. Si eiicis nos hinc mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis. Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex praeceps in mare et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt. Et venientes in civitatem nuntiaverunt haec omnia et de his qui daemonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum. Et ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paraliticum iacentem in lecto. Videns autem Iesus fidem illorum dixit paralitico. Confide fili remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se. Hic blasphemat. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris Quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata tua an dicere surge et ambula Ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. Tunc ait paralitico. Surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Et surrexit et abiit in domum suam. Videntes autem turbe timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus. (Mt 8) 568
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Post Pridie Offerentes tibi Deus sacrificium laudis rogamus ut oblata acceptes et oblatores sanctifices quatenus libantes ex ea hereditatem capiant aeternam. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Oremus Dominum dilectissimi fratres ut nos efficiat coram se exorabiles quo puras manus cum conscientiis ad eum levemus proclamantes e terris. 569
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Benedictio populi Sit vestri Dominus adiutor in omnibus. Preces vestras exaudiat et peccata dimittat. Quae poscitis conferat et quae pavescitis procul a vobis repellat. 569
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 569
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 570
Mozarabes Trin H5 D M2 Mass Propers Post communionem Gustantes Domine suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. 570
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 570
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 570
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers In sexto domin… Officium Dominus regnavit 570
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Oratio post officium Te excelsa laus 570
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Proph Iudicate mane iudicium et eruite oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum. Et ego ad te habitatricem vallis solide atque campestrium. Qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras Ego visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus. Et succendam ignem in saltum eius et devorabo omnia in circuitu eius. haec dicit Dominus. Descende in domum regis Iuda et loqueris ei verbum hoc et dices. Audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas. haec dicit Dominus. Facite iudicium et iustitiam et liberate oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristari neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas huius reges sedentes de genere David super thronum eius ascendentes super currus et equos ipsi et servi et populus eorum. Factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis. Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas. Consurgens diluculo mittensque non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis. haec enim dicit Dominus. Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris. Et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. Et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum. Et non affligam vos neque auferam a vobis misericordiam meam dicit Dominus. (Jr 21) 570
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 571
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Psallendo Delicta iuventutis meae et ignorantie ne memineris Domine. 571
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei 571
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Require in dom… Lauda Non nobis Domine 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Sacrificium Offerte sacerdotes ad altare Dei nostri holocausta et orate ut sunt dies vestri sicut dies saeculi super terram et dabit vobis Dominus fortitudinem alleluia. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers SacrificiumV Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui memor esto noli dissipare testamentum tuum quod est nobiscum super terram. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Missa Ecclesiae tuae preces quaesumus Domine placatus intende ut destructis adversitatibus universis secura tibi serviat libertate. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Alia oratio Omnipotens sempiterne Deus qui nos sacra Evangelii tui institutione confirmas praesta quaesumus ut cuncti fideles tui veraciter apprehendant quae ex eius praedicatione suscipiunt. 572