Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Lc Nemo vos seducat. Siquis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia huius mundi stulticia est apud Deum. Scriptum est enim. Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum. Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vane sunt. Itaquae nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt. Sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt. Vos autem Christi Christus autem Dei. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me Dominus est. Itaquae nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo. (1K 3) 571
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Ev Loquebatur discipulis suis dicens. Exiit qui seminat seminare. Et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebant terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto estuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinis et creverunt spine et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud trigesimum. Et accedentes dixerunt ei. Quare in parabolis loqueris eis Qui respondens ait illis. Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum. Vos autem audite parabolam seminantis. Omnis qui audit verbum regni et non intelligit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud. Non habet autem in se radicem sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur. Qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur. Qui vero in terram bonam seminatus est hic est qui verbum audit et intelligit et fructum affert. Et facit aliud quidem centesimum aliud sexagesimum porro aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi audiat. (Mt 13) 571
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Post nomina Mirabilia tua quaesumus Domine circa nos clementer operare quae ideo semper immensa sunt dum indulgentiam reis et beneficia largiaris indignis. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Ad pacem Da fidelium tuorum mentibus Deus ut studeant oboedire caelestibus disciplinis et ordinem pacis sequi divinitus instituti. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est vere dignum et sanctum est nos tibi semper hic et ubique gratias agere sacrificia spiritualia celebrare Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum per quem maiestatem tuam collaudant angeli adorant dominationes tremunt potestates caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes. 572
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui divino Spiritu procreatus uteri virginalis viscera habitare dignabili adiectu voluit et hoc caducum corpus induere ut nos in terra peccatores servaret 573
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Post Pridie Agentes itaque pietati tuae maximas gratias omnipotens Deus petimus et rogamus ut collata suscipias suscepta benedicas benedicta sanctifices sanctificata distribuas et nobis famulis tuis misericordiam largiaris. 573
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Divino magisterio edocti et salutaribus monitis instituti audemus dicere quia iubere dignatus es. 573
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 573
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Benedictio populi Benedicat vobis Dominus et custodiat vos. Ostendat Dominus faciem suam vobis et misereatur vestri. Convertat Dominus vultum suum ad vos et det vobis pacem. 573
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 573
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 573
Mozarabes Trin H6 D M2 Mass Propers Et cetera omni… Communio Refecti Christi corpore 573
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers In septimo dom… Officium Dominus regnavit 573
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Require in pri… Oratio post officium Te excelsa laus 573
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 574
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Psallendo Circumdabo altare tuum Domine ut clara voce voce enarrem laudem tuam 574
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers PsallendoV Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae 574
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 574
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 576
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Lauda Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te 576
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia oblatio Domini est odor suavissimus victima Dei alleluia alleluia alleluia 576
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia locutus est Dominus ad Moysen dicens pones altare ante arcam testimonii coram propitiatorio ubi loquar ad te et ponet incensum sacerdos super eum delectabile fragrans. 577
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Missa Omnipotentem Deum qui humanum genus condidit ad gloriam et post ruinam reparavit ad vitam fratres carissimi humiliter exoremus. Ut impleat reparationis perfectionem qui originis condidit dignitatem. 577
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Proph Vae qui aedificat domum suam in iustitia et cenacula sua non in iudicio. Amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet. Qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenaculum spaciosum. Qui aperuit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide. Nunquid regnabis quoniam conferes te cedro Pater tuus nunquid comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam Tunc cum bene erat ei iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum. Nunquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus Tui vero oculi et cor ad avaritiam et sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad concursum mali operis Propterea haec dicit Dominus. Vae pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascuae meae dicit Dominus. Idcirco haec dicit Dominus Israel ad pastores qui pascunt populum meum. Vos dispersistis gregem meum et eiecitis eos et non visitatis eos. Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum dicit Dominus. Ecce ego congregabo reliquias populi mei ab omnibus terris ad quas eieceram illum. Et convertam ad rura sua et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores et pascent eos. Non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit Dominus. (Jr 22) 573
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Lc Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est. His autem qui salvi fiunt idest nobis virtus Dei est. Scriptum est enim. Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens Ubi scriba Ubi conquisitor saeculi huius Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi Nam quia in Deum sapientia non cognovit mundus per sapientiam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam. Ipsis autem vocatis Iudeis atque Graecis Christi Dei virtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Et quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles. Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes. Et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia. Et ignobilia mundi et contemptabilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret. Ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu vocati qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio. Ut quemadmodum scriptum est. Qui gloriatur in Domino glorietur. Et ego cum venissem ad vos fratres veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae annuntians vobis testimonium Christi. Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Et ego infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos. Et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humane sapientiae verbis sed in ostensione spiritus et virtutis ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. Sapientia autem loquimur inter perfectos. Sapientia vero non in huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur. Sed loquimur Dei sapientiam in ministerio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent nunquam Dominum glorie crucifixissent. Sicut scriptum est. Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. (1K 1) 574
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Ev Simile factum est regnum caelorum homini qui seminat bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. Cum autem crevisset herba et fructum lecisset tunc apparuerunt zizania. Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei. Domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania Et ait illis. Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei. Vis imus et colligimus ea Et ait. Non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraquae crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum. Aliam parabolam proposuit eis dicens. Simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus oleribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farine satis tribus donec fermentatum est totum. haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas. Et sine parabolis non loquebatur eis. Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem. Aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi. Tunc dimissis turbis venit in domum. Et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes. Domine edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens ait. Qui seminat bonum semen est filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni. Zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igne comburuntur sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aurem audiendi audiat. (Mt 13) 575
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus omnipotens qui angelicam humanamque naturam creans aliud praesciendo iudicii reprobatione condemnas aliud praedestinando veritatis assumptione glorificas. Tribue nobis te per redemptionis humane sacramentum habere propitium et societate felicitatis angelice perpetuis laudibus attolere gloriosum. 577
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Post nomina Accipe Domine offerentium munera atque vota ut qui tibi sacrificium quod te singulariter placare potest confidentia piae servitutis offerimus et sacrificii ipsius propitiatione in tuam rediisse nos gratiam uberius exultemus. 577
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Ad pacem Deus perennis pax cuius electum munus pacis est premium. Quique pacificos esse tuos filios docuisti infunde nobis dulcedinem pacis. Ut omne quod discordiae est funditus evanescat et omne quod pacis est aeterna in nos suavitate dulcescat. 577
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere bone Deus vere pie Domine Deus te solum gloria decet. Qui pro nobis te ipsum a te ipso uno heredeque Christo ante saecula filio Dei et in fine saeculorum filio hominis super aram crucis Deo Patri expiationem peccatorum nostrorum offerri voluisti docens nos celebritate sacramenti huius et pia fide et munda operatione gratissima frequentare. Largire ergo ut quicquid in occasu diei quicquid in defectu mundi quicquid in resolutionis defectu labimur pietas tua et indesinenti consolatione confoveat et ad aeterne exultationis participationem adducat Christe Domine ac redemptor aeterne. 578
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum satis vere est et omni dignitate conspicuum tibi dare gloriam et honorem omnipotens Deus Pater qui cum filio tuo et cum Spiritu amborum unus in Trinitate aequalis Deus creasti non stantem hominem et in assumptione carnis unius persone redimisti perditum hominem reparator occurrens in eius occasum qui bone conditionis perdiderat statum. Proinde in hac tantundem victima salutari confidentiam habentes obsecramus et petimus ut quia dies temporalis declinat ad vesperum et status mundi properat ad occasum et vivere corruptibiliter nostrum tendit ad terminum repares nos in tempore. Veniant dies ad laudem tuam sustentes et defectum mundi per spem beatitudinis repromissum concedas et in diem extremum vitae praesentis pervenire ad indulgentiam consequendam. Ut quia et diei et mundi et vitae nostrae finis proximo venit in cunctis hoc sacrificium singulare nobis ad remedium se indesinenter dignetur opponere ut nec occasus diei prae successione tenebrarum nos vel polluat vel anxios reddat vel proximus finis mundi reos secum ad interitum ducat nec brevitas vitae nostrae immundos usquequaquae detineat sed quod deficit dies in consolationem nostram renovata lux reparet et quod mundus tendit ad finem spes futuri regni confoveat. Ut quod vivere nostrum resolutionis suae sustinet debitum transitus pacis et leticia consequatur aeterne beatitudinis. Ut quicquid in occasu nostro est haec salutaris victima in aeterne salutis flatum reducat et in nos redemptionis nostrae ministerium fiat et nos tibi domus perennis gloriae hymnum ita dicentes. 577
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Post Pridie Completis nostrae redemptionis et tuae gratiae documentis. Referentes tibi gratias benedicimus te Domine Iesu Christe fili Dei vivi qui sanas vulnera peccatorum nostrorum qui ad vitam reparas nostrum occasum qui spem beatitudinis dedisti nobis in consolationis pignore Spiritum Sanctum qui dabis aeternam mansuaetudinem in regione vivorum dum ergo illam resurgendi tempus adducit hic nos dignare in die consolari laboris immundi non perire pernicie et in transitu nostro ad te venire in tuae dilectionis dulcedine et in tua laude atque benedictione tecum persistere sine fine. 578
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Omnipotentem Deum fratres carissimi deprecemur ut propinquante termino saeculi sollicitiores nos efficiat momento omnis diei. Ut adsumens hostiam quam ei in hoc fine diei offerimus severitatem a nobis futuri examinis arceat quam timemus quod fiducialiter ad eum praeconio oris et vocis proclamemus e terris. 579
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 579
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Deus det vobis misericordiam quae conferat vitam. Inspiret petitionem quae obtineat salutem. Donet dulcedinem suae dilectionis quae vos extollat in laudem suae aeternitatis. 579
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 579
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 579
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 579
Mozarabes Trin H7 D M2 Mass Propers Post communionem Praesta Domine omnipotens ut qui per fiduciam tuae pietatis propter redemptionem animarum nostrarum ad gloriosi corporis et sanguinis tui salutare munus accessimus non ex reatu penam sumamus sed veniam criminum et spem aeternitatis terminum adipisci mereamur. 579
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 579
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini Iesu Christi perficiamus cum pace 579
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers In dominico an… Officium Dominus regnavit decorem induit alleluia. 579
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers OfficiumV Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. 579
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Require in dom… Oratio post officium Te excelsa laus 579
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Require in dom… Proph Audite me 579
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 579
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Psallendo Ne memor fueris Deus iniquitates nostras antiquas cito apprehendat nos misericordia tua Domine. 579
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam pauperes facti sumus valde adiuva nos Deus salutaris noster. 579
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Require in dom… Lc Revelabitur ira Dei 580
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Lauda Alleluia éauda Ierusalem Dominum conlauda Deum tuum Sion. 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Sacrificium His dies exorationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras applicantes holocausta Domino alleluia. 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers SacrificiumV Omnis anima quaecunque se non observaverit exterminabitur de populo suo isti enim vobis sunt dies. 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Missa Inter sacra mysteria constituti et latentissimo nostrae conscientiae testimonio vulnerati sic peccata praeterita defleamus ut praesentia non agamus et futura sollicite caveamus gravis quippe poena subsequitur quando ibi rursus offensa contrahitur ubi venia postulatur nullus ergo pravis cogitationibus aliquando consentiat nemo saecularium voluptatum delectamenta perficiat repellamus mala colloquia et cum velocitate divina compleamus imperia. Sit in nostris operibus castitas in sermonibus gravitas in oratione compunctio sub religione devotio. Lacrimarum sacrificium nostro sacrificio iungamus ut in bono satiari nostra desideria gaudeamus. 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ev Erant appropiquantes ad Dominum Iesum publicani et et peccatores ut audirent illum. Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam. Quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam Et cum invenerit illam imponit in humeros suos gaudens. Et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis. Congratulamini mihi quia inveni ovem quam perdideram. Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore penitentiam agente quam supra nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia. Aut quae mulier habens dracmas decem si perdiderit dracmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat Et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens. Congratulamini mihi quia inveni dracmam meam quam perdideram. Ita dico vobis. Gaudium erit in caelo coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente. (L 15) 580
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Alia oratio Iterata legatione rogamus ut tu Deus Pater omnipotens servos atque ancillas tuas propitia maiestate custodias ut ab infestantis inimici insidiosis laqueis liberatos diu noctuque defendas ne nos occultus inimicus corde et corpore opprimat ne terrena cogitatione decipiat sed vera lux Filii tui faciat spiritali luce pervigiles. Ecclesiam quoque tuam fundamentum veritatis contra omnes mundi impetus contra haereticae pravitatis scandalum caelesti tranquillitate gubernes et regas et omnes qui in sublimitatibus agunt catholica fide fundatos ordinatione compositos pietate praecipuos patientia mites pace quietos efficias universumque mundum propitia bonitate conserves. 581
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post nomina His nostris quaesumus placare libaminibus clementissime Deus et offerentium votis adesto propitius haec tibi litat in Ecclesia tua sancta catholica tuorum officiositas sacerdotum in honore et commemoratione sanctorum tuorum pro removendo universae cladis interitu ac tribuenda salute populorum pro totius quoque mortis occasu vel requie et indulgentia peccatorum ut et illos in pace refrigeres et nobis omnibus inmaculatae vitae subsidium praestes. 581
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ad pacem Placabilis Domine qui es pax certa et caritas indisrupta pacem nobis omnibus largire plenissimam ut pacifici tua servantes praecepta ad vitam mereamur pervenire perpetuam. 581
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum cuius divinitatis immensitas sic immutabiliter circumplectitur omnia ut in singulis creaturis permaneat tota et in omnibus habitet universa non minoratur in minimis non augetur in magnis non concluditur tempore non astringitur quantitate non initio coepta non termino finienda a quo totus homo creatus est ad iustitiam sine peccato et reparatus est post ruinam sacrificio eiusdem Christi mundissimo. Per ipsum quem in unitate Trinitatis collaudant caelestia pariter et terrena hymnum dulci modulatione proclamantia atque dicentia. 581
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post Sanctus Utinam ad hoc opus mens humana per misericordiam tuam illuminata sufficiat ut Domini nostri Unigeniti tui per quem facti ac redempti sumus qui saeculorum est conditor credentium liberator doctrinam recolamus et gratiam qui humiliatus usque ad mortem mortem autem crucis pati pro nobis valuit et tecum regnare non distulit idem hostia et sacerdos verus. 582
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post Pridie Complentes igitur atque servantes praecepta Unigenit tui praecamur omnipotens Pater ut his creaturis superpositis altario tuo Spiritum sanctificationis infundas ut per transfusionem caelestis atque invisibilis sacramenti panis hic transmutatus in carnem et calix transformatus in sanguinem sit offerentibus gratia et sumentibus medicina. 582
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Accepturi fratres carissimi intra mortalia viscera caeleste sacrificium et intra cubiculum humani pectoris hospitem Deum mundemus conscientias nostras ab omni labe vitiorum ut nihil sit in nobis subdolum vel superbum sed in humilitatis studium et caritatis assensum per escam et sanguinem dominici corporis fraternitas copuletur ut cum magna fiducia dicere mereamur e terris. 582
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 582
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Benedictio populi Intendat Dominus ad orationem vestrae humilitatis et det vobis omnibus praemium sempiternae salutis. omni loco et tempore propitium Dominum habeatis et in eius laudibus semper exsultetis. omnibus peccatis vestris Dominus clementer ignoscat et pervenire vos feliciter faciat ad gloriam sempiternam. 582
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 583
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 583
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore 583
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post communionem Praesta Domine omnipotens 583
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers In ieiunio kal… Proph Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum. Time Dominum et recede a malo. (Prv 3) 583
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum 583
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Psallendo Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 584
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers PsallendoV Propter honorem nominis tui Domine libera nos. 584
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 584
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Lauda Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Proph Locotus est Dominus as Moysen dicens. Loquere ad omnem cetum filiorum Israel et dices ad eos. Ego enim sum Dominus Deus vester. Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem. Et comedetis panem vestrum in saturitate et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erunt qui exterraeant. Auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem millia. Cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. Respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proiicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos et ero vester Deus. Vos eritis populus meus et ego Dominus Deus vester qui sanctifico vos. (Lv 26) 583
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Lc Ecce tertio paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt sed vos. Neque enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar pro animabus vestris. An putatis quod excusemus nos apud vos Coram Deo in Christo loquimur. Omnia autem carissimi propter vestram aedificationem. Timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos sed ego inveniar a vobis qualem non vultis. Ne forte contentiones emulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos. Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditiam et fornicationem et impudicitiam quam gesserunt. Ecce tertio hic venio ad vos et in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi et praedico ut praesens vobis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris hominibus quoniam si venero iterum non parcam. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi Quia in vobis non infirmatur sed potens est in vobis. Nam et crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo ex virtute Dei in vobis. Vosmetipsos tentantes si estis in fide ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Iesus Christus in vobis est Nisi forte reprobi estis. Spero autem quod cognoscitis quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis. Non ut nos probati pereamus sed ut vos quod bonum est faciatis. (2K 11) 584
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ev Accesserunt ad Dominom Iesum Christum discipuli eius dicentes. Desertus est locus et hora iam praeteriit. Dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis. Non habent necesse ire date illis vos manducare. Responderunt ei. Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Qui ait eis. Afferte illos mihi huc. Et cum iussisset turbam discumbere supra fenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenas manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum exceptis mulieribus et parvulis et magnificabant Deum Israel. (Mt 15) 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Sacrificium Custodietis custodienda sanctorum et custodias altaris et iam non erit ira super filios Israel alleluia. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Missa Adest ieiunium divina nobis fratres dilectissimi auctoritate praeceptum quod Ieremiae vatis testimonio declaratur cum praecipiente sibi Domino noni mensis praedicato ieiunio per ministrum collectis in Ierusalem populis volumen sacrum relegendum innotuit. Ex quo admoniti vitam corrigerent et paratam sibi caelestis vindictae sententiam temperarent. Nos igitur talibus doctrinae informati exemplo congregati in unum corporali concursu votorum etiam coadunemur affectu. Revocemus ante oculos mala quae fecimus criminum abdita publicemus. Ieiuniis addicta caro marcescat ne aeternam amaritudinem sentiat in vindictam. Cito ille flectetur ad veniam si nostrae poenitudinis praespexerit vota. Praecemur ergo ut in hoc die contriti cordis votum accipiat et nobis omnibus peccata dimittat. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui olim in hoc tempore israelitico populo per Ieremiam vatem salubre pietatis consilium contulisti quo pristinos errores abicerent ne patientem per vindictam cognoscerent quem prius per monita non audissent convocatum in Ecclesia tua sacerdotum ac populorum conventum placatus attende. Agnoscimus mala quae fecimus sed veniam postulamus. De vindicta solliciti causas publicamus delicti ne puniamur iustitia si non confiteamur errata. Quia ergo pius es miserere lugentibus parce peccantibus indulge poenitentibus. Non nos interimas pro peccato adest enim nostra confessio. Quia voluptuose contra te egimus amaricati ieiunio ad te reddimus. Unde quamlibet sint immensa mala quae gessimus sed tu multo plus immensae pietatis es Dominus quem rogamus. Dato ergo te nobis per gratiam ne redeamus ad culpam et deficiamus in poena. Ut indultae nobis pietatis beneficio parcens et nostro donet pluviam semini et corda nostra repleas seminibus verbi tui. Quo et correpta floreat nostra moribus vita et famis non atteramur aerumna. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post nomina Accipe Deus Ecclesiae tuae lamentabilem precem quae huius instituti ieiunii hodierno die agit celebritatem. Suscipe confessionem qua miseris placatus ignoscas et preces quibus defunctis miseratus indulgeas. Ut in hoc die humiliationis nostrae et ieiunia poenitentium accipias et sepultorum vincula miseratus absolvas. 586
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ad pacem Scindentes corda nostra et non vestimenta tuam Deus summe imploramus clementiam ut qui hoc die in hoc loco convenimus deflere mala quae gessimus et caelestis flammae ignaculo concrememur. Quo dum vis caritatis tuae in cordibus nostris exestuat peccati a nobis potentia detrudatur exusta. 586
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es Domine Deus noster in cuius manu est ultionis censura et sanitatis medela. Qui paenitentibus parcis qui lacrimosis indulges qui gementes exaudis qui ieiunantium contritionem comprobas qui votum contriti cordis acceptas. Quiescat iam quaesumus indignatio tua et placare super haec sacrificia tibi oblata ut totius delicti nostri delens chirographum institutum a te hoc nostrum ieiunium acceptetur. 587
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post Pridie Multae sunt aversiones nostrae quibus impediti a te recessimus nec oculos ad caelum sublevare audemus. Sed tu qui inspicis nos deici conscientia nostra alleva nos miseratione gratuita ut hoc sacrificium pro delictis nostris miseratus accipiens ab omni nos crimine propitiatus emundes. 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est nos tibi Deo gratias agere et spiritales hostias immolare qui non contines in ira misericordias tuas qui peccata hominum miseratus dissimulas. Mira quidem dispensatione disciplinae atque misericordia erga nos te et iustum pariter et misericordem ostendis cum et culpas insequeris admonendo et vindictam abrogas miserando. Quos enim ferire poteras iuste corrigendos admones pietate iratum te primum indicas ne iudicium per vindictam exerceas. Sic quippe olim delinquentis populi ac gentium conversationem expectans hunc diem ieiunio dedicatum vatis tui testimonio declarasti cum ad correctionem prioris populi idem propheta tuus audita ex ore tuo conversionis monita in volumine coarctavit atque confluenti in Ierusalem multitudini recensendo innotuit ut aversus a te Israel reverteretur ab iniquitatibus suis et non tuis ulcisceretur iudiciis. Salubri quippe illos pietatis dignatus es subvenire consilio quos confessionis volebas sublevare remedio. Praemittebas quippe vocem ut averteres ultionem minabaris sententiam ut temperares vindictam publicabas iram reversus ad veniam ieiunium praedicabatur ut iniquitas solveretur. Nam cum ad vindictam movereris iustitia per eam tamen qua monebas temperabas misericordiam. Nulla te nostrorum scelera vincunt nulla crimina a pietate divertunt. Unde quia tantae pietatis Dominus es ut non solum dissimulata non punias sed etiam ad regnum correcta perducas te quaesumus ut contritionis nostrae confessionis accipias et delictis pius ignoscas. Inflecte cor nostrum ad diligendas iustitias tuas et exhorrendas iniquitates nostras ut Ecclesiae tuae placatus suffragio et eum cuncta quae rogaris attribuas per quem nos in unius sanctae fidei soliditate conservas. Ipse enim quippe est Dominus noster unigenitus Filius tuus cui merito omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. 586
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ad confractionem panis Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Erubescimus Domine te Patrem vocibus appellare qui filiorum amissimus dignitatem. Sed quia paterno affectu nos salvas cum de propriis delictis non iudicas ideo etsi indigni paternae tamen precem fundimus pietati petentes ut in hoc nostrae aflictionis tempore nostrum iubeas peccatum omittere. Quo etsi meritis nequimus saltim affectu cordis te Patrem invocemus atque dicamus 588
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Deus qui ob indictum hoc ieiunium nostra pandimus crimina ab omni vos delicto immunes efficiat. Suscipiens vestrae abstinentiae precem numquam vos patiatur a suo dividi corpore. Ut sicut admonitio eius praevenit qua divinae animadversionis evasistis sententiam ita miseratio subsequatur qua perducamini ad coronam. 588
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 588
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post communionem Refecti Christi corpore et sanguine pariterquem pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut nos in eadem refectione et sanctificatione habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. 588
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 588
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 588
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Incipit sancto… Officium Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectionem aeterna et exquiram illos in gaudio meo et lux perpetua lucebit eis alleluia alleluia et aeternitas temporum praeparata est eis alleluia alleluia. 589