Italy (North)
|
|
|
|
missa specialiter dicenda
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus preces meas respice et tuae super me viscera pietatis inpende ut qui ex mea culpa reum me esse cognosco ex tua pietate merear misericorditer liberari. |
456 |
Italy (North)
|
|
|
|
missa specialiter dicenda
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Pro meae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offero suppliciter obsecrans ut quod inmerito contulisti propitius exsequaris. |
457 |
Italy (North)
|
|
|
|
missa specialiter dicenda
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Ut sacris Domine misericordia tua largiente dignus merear reddi muneribus fac me quaesumus tuis oboedire mandatis. |
457 |
Italy (North)
|
|
|
|
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in honor… |
Coll |
Concede nos famulos tuos quaesumus Domine Deus perpetua mentis et corporis sanitate gaudere et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione a praesenti liberari tristitia et futura perfrui laetitia. |
457 |
Italy (North)
|
|
|
|
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Tua Domine propitiatione et beatae Mariae semper Virginis intercessione ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem. |
457 |
Italy (North)
|
|
|
|
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sumptis Domine salutis nostrae subsidiis da quaesumus eius nos patrociniis ubique protegi in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. |
457 |
Italy (North)
|
|
|
|
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad populum |
Superpop |
Omnipotens Deus famulos tuos dextera potentiae tuae a cunctis protege periculis et beata Maria semper virgine intercedente fac eos praesenti gaudere prosperitate et futura. |
458 |
Italy (North)
|
Oct |
|
18 |
Lucas
|
M2 |
Mass Propers
|
XV Kalendas No… |
Coll |
Interveniat pro nobis Domine quaesumus sanctus tuus Lucas evangelista qui crucis mortificationem iugiter suo corpore pro tui nominis honore portavit. |
458 |
Italy (North)
|
Oct |
|
18 |
Lucas
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Donis caelestibus quaesumus Domine dona nobis libera mente servire ut munera quae deferimus interveniente evangelista tuo Luca et medelam nobis operentur et gloriam. |
458 |
Italy (North)
|
Oct |
|
18 |
Lucas
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens aeterne Deus ut id quod a sancto altario tuo accepimus precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras per quod tuti esse possimus. |
458 |
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
calendar
|
MARTYROLOGIUM |
Rub |
|
459 |
Italy (North)
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
<Praefatio Hyp… |
VD |
In exsultatione praecipue sollempnitatis hodiernae in qua coaeternus tibi Filius tuus unigenitus in nostra natus substantia a parentibus legali traditione deportatur in templum idem legis dator et custus praecipiens et oboediens. Dives in suo pauper in nostro par turturum vel duos pullos columbarum vix sufficit sacrificio caeli terreque possessor. Grandaevi Simeonis invalidis gestatur in manibus a quo mundi rector et Dominus praedicator. Accedet eciam oraculum vidue testificantis quoniam decebat ab utroque annuntiaretur sexu utriusque Salvator. Per quem. |
481 |
Italy (North)
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
Consecratio ce… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus aeterni Patris ineffabiliter unigenite consubstantialis et coeterne fili flos immarcessibilis lux lucis et fons ipse luminis qui etiam hodierna die virgineis gestatus brachiis in templo es praesentatus non ut matrem partus maculis purgatione dilueres quae ex te nullas contraxerat sed ne legem solvere quam adimplere veneras. Respice ad preces ecclesiae tuae et hos cereos tuae maiestati oblatos benedicendo benedicito + sanctificando sanctifica + ut quicumque eos in tui nominis honore portaverint interius exteriusque flammis tuae caritatis accensi luce tua illuminati gratia tua ditati perfecte fulgeant nec fiat ulterius populus tuus tenebrarum casibus obnoxius qui pretio tui sanguinis est redemptus sed sit in eo simplex prudentiae sanctitas humilis sincera virtus ut cum novissimo ... eos iudicaturos adveneris non de... condempnari ... de sua prudentia ... remunerari ... te (lesu) Christe Salvator ... |
481 |
Italy (North)
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
<ADDITAMENTA V… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti famulis tuis in confessione vere fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. |
482 |
Italy (North)
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine Deus per sancti nominis tui invocationem huius oblationis hostiam et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. |
482 |
Italy (North)
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante <te> credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli. |
482 |
Italy (North)
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Proficiat nobis ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti perceptio et sempiternae sanctae Trinitatis confessio. |
482 |
Italy (North)
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Or |
Domine Deus Pater omnipotens famulos tuos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetentur. |
482 |
Italy (North)
|
Apr |
|
12 |
Zeno Veronensis
|
M2 |
Mass Propers
|
II Idus Aprili… |
Coll |
Sancti Zenonis sacerdotis et confessoris tui Domine veneranda hodiernae festivitatis die illuminati congratulantes laetamur concede propitius dignis eius precibus exoratus ut spiritalis alimoniae iocunditate refecti salutis quam docuit imitando viam sectemur. |
482 |
Italy (North)
|
Apr |
|
12 |
Zeno Veronensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus qui nos sancti Zenonis sacerdotis et confessoris tui annua beatae confessionis sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut callida hostis incursione tua freti virtute devicta pervenire ad gaudia ipso intercedente mereamur aeterna. |
483 |
Italy (North)
|
Apr |
|
12 |
Zeno Veronensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Oblatis tibi muneribus quaesumus Deus Pater omnipotens propitiatus intende et intercedente sancto Zenone 0sacerdote et confessore tuo et ab occulta insidiatoris inpulsione fragilitatem nostram tueantur illaesam et angelicis devotfaie manibus suscepta sacratis ante conspectum gloriosae et tremendae maiestatis tuae in odorem suavitatis alacriter deferantur. |
483 |
Italy (North)
|
Apr |
|
12 |
Zeno Veronensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui beatum Zenonem tui sancti nominis copiosa amoris dulcedine uberius satiatum ad contemplandam deitatis tuae desideratam perducere dignatus es claritatem. Quem ita miserationis invicta pietatis clementia inter mundanas validius reddidit pompas illaesum ut nec blanda prosperitatis magnitudine tumeret nec adversitatum undosa procellosae falsitatis incursione flecteretur. In fide enim stabilis in caritate longanimis in castimoniae puritatis vivacitate decorus et in virtutum miraculis extitit famosissimus operator salutis. Necnon etiam in commissa sibi dominicae dignitatis exequendi doctrina cotidiana populos erudiendo reficiebat divini sermonis alimonia vitae. Et quod fideliter caelestis praedicabat miles sequenda decorus hoc opere adimplere indesinenter mirabilis dispensator curabat devotus. Ideoque te Domine omnipotens rerum omnium auctor bonorum supplices exoramus ut cuius preciosae mortis celeberrima hodiernae festivitatis recolimus diem sacratissimis eius precibus nobis exoratus concede ut et a peccatorum nostrorum nexibus absoluti et ab hostium callida impugnationis ferocitate defensi caelorum mereamur te ducente pervenire ad regna. |
483 |
Italy (North)
|
Apr |
|
12 |
Zeno Veronensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpta Domine sacrosanctae redemptionis mysteria deprecamur ut et salutaris huius remedii plenitudine roborati et sancti sacerdotis et confessoris tui Zenonis saluberrimis beatae intercessionis praesidiis fulti ad plene festivitatis gaudia pervenire mereamur aeterna. |
483 |
Italy (North)
|
Apr |
|
12 |
Zeno Veronensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Or |
Custodi nos quaesumus Domine sanctorum tuorum natalicia frequentantes et ad salutifera mandatorum tuorum exequendi praecepta nostras semper excita voluntates. |
483 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro imperatore
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro impe… |
Coll |
Deus regnorum omnium et Christiani maxime protector imperii da servo tuo imperatori nostro triumphum virtutis tuae scienter excolere ut qui tua constitutione est princeps tuo semper munere sit potens. |
484 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro imperatore
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Suscipe Domine preces et hostias Ecclesiae tuae pro salute famulorum tuorum supplicantium et protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula ut superatis inimicis pax secura tibi serviat Christianorum libertas. |
484 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro imperatore
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus qui ad praedicandum aeterni regis evangelium Christianum imperium praeparasti: praetende famulo tuo imperatori nostro arma caelestia ut pax aecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. |
484 |
Italy (North)
|
Oct |
|
31 |
Omnes Sancti (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
II Kalendas No… |
Coll |
Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam et quorum praevenimus gloriosa sollemnia tribue subsequi in sancta professione laeticiam. |
484 |
Italy (North)
|
Oct |
|
31 |
Omnes Sancti (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Altare tuum Domine Deus muneribus cumulamus oblatis da quaesumus ut ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant quorum sollemnia ventura praecurrimus. |
484 |
Italy (North)
|
Oct |
|
27 |
Simon apostolus (Vigilia)
Iudas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
VI Kalendas No… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum Simonis et Iudae gloriosa natalicia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. |
484 |
Italy (North)
|
Oct |
|
27 |
Simon apostolus (Vigilia)
Iudas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Muneribus nostris Domine apostolorum tuorum Simonis et Iudae festa praecedimus ut quae conscientia nostra praepediuntur obstaculis eorum meritis grata reddantur. |
485 |
Italy (North)
|
Oct |
|
27 |
Simon apostolus (Vigilia)
Iudas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur ut intercedentibus beatis apostolis quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. |
485 |
Italy (North)
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Item in die ad… |
Coll |
Deus qui nos per beatos apostolos tuos ad agnitionem tui nominis venire tribuisti da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. |
485 |
Italy (North)
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Gloriam Domine sanctorum apostolorum perpetua praecurrentes quaesumus ut eadem sacris mysteriis expiati dignus celebramus. |
485 |
Italy (North)
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Te in tuorum apostolorum glorificantes honorem qui et illis tribuisti beatitudinem sempiternam et infirmitati nostrae talia praestitisti suffragia ut per eorum exempla gaudia possimus sperare aeterna. |
485 |
Italy (North)
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedentibus beatis apostolis tuis quae pro illorum veneranda gerimus passione proficiant nobis ad medelam. |
485 |
Italy (North)
|
Jul |
|
23 |
Apollinaris Ravennensis
|
M2 |
Mass Propers
|
X Kalendas Aug… |
Coll |
Deus fidelium remunerator animarum qui hunc diem beati Apollinaris sacerdotis tui martyrio consecrasti tribuae quaesumus famulis tuis ut cuius venerandam celebramus festivitatem precibus eius indulgentiam consequamur. |
485 |
Italy (North)
|
Jul |
|
23 |
Apollinaris Ravennensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Respice quaesumus Domine propitius super haec munera quae pro omnium sanctorum tuorum et specialiter pro beati sacerdotis et martyris tui Apollinaris cuius est hodie veneranda festivitas commemoratione deferimus et pro nostris offensionibus immolamus. |
486 |
Italy (North)
|
Jul |
|
23 |
Apollinaris Ravennensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Tua sancta sumentes quaesumus Domine ut beati Apollinaris nos foveant continuata praesidia quia non desinis propitius intueri quos tantis auxiliis non cesseris adiuvari. |
486 |
Italy (North)
|
Jul |
|
25 |
Iacobus maior
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendas… |
Coll |
Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. |
486 |
Italy (North)
|
Jul |
|
25 |
Iacobus maior
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Oblationem populi tui quaesumus Domine beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet et quae nostris non sunt apta meritis fiant tibi placita eius deprecatione. |
486 |
Italy (North)
|
Jul |
|
25 |
Iacobus maior
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Beati apostoli tui Iacobi cuius hodie festivitate corpore et sanguine tuo nos refecisti quaesumus Domine intercessione nos adiuva pro cuius sollempnitate percipimus tua sancta laetantes. |
486 |
Italy (North)
|
Aug |
|
1 |
Petrus ad Vincula
|
M2 |
Mass Propers
|
Kalendis Augus… |
Coll |
Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. |
486 |
Italy (North)
|
Aug |
|
1 |
Machabbaei
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Fraterna nos Domine martyrum tuorum corona laetificet qui et fidei nostrae prebeant incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consolentur. |
487 |
Italy (North)
|
Aug |
|
1 |
Petrus ad Vincula
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Petro apostolo tuo nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
487 |
Italy (North)
|
Aug |
|
1 |
Machabbaei
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Secr |
Iterata mysteria Domine pro sanctorum martyrum devota mente tractemus quibus pro nobis et praesidium crescet et gaudium. |
487 |
Italy (North)
|
Aug |
|
1 |
Petrus ad Vincula
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Quos celesti Domine alimento satiasti intercedente beato Petro apostolo tuo tua facies pietate concordes. |
487 |
Italy (North)
|
Aug |
|
1 |
Machabbaei
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia ad comple… |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus fidem quoque proficiendo sectemur. |
487 |
Italy (North)
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro tent… |
Coll |
Ure igni Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi caste et corde serviamus et corpore placeamus. |
487 |
Italy (North)
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Disrumpe Domine vincula peccatorum nostrorum ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus retribue quae antea tribuisti et salva nos per indulgentiam quos dignatus es salvare per gratiam. |
487 |
Italy (North)
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Domine adiutor et protector noster adiuva nos et refloreat caro nostra vigore pudicitiae vel sanctimoniae novitate ereptamque de manu tartari in resurrectionis gaudio iubeas praesentari. |
487 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro concordia fratrum
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro conc… |
Coll |
Deus largitor pacis et amator caritatis da servis tuis illis veram cum tua voluntate concordiam ut ab omnibus quae nos pulsant tentationibus liberemur. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro concordia fratrum
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
His sacrificiis Domine quaesumus concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro concordia fratrum
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti una facias pietate concordes. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro concordia fratrum
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Or |
Libera nos Domine ab omni malo propitiusque concede ut quae nobis poscimus relaxari ipsi quoque proximis remittamus. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa de sapie… |
Coll |
Deus qui per coaeternam tibi sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemus et ad te toto corde curramus. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sanctificetur quaesumus Domine Deus huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficiat ad salutem. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Infunde quaesumus Domine Deus per haec sancta quae sumpsimus tuae cordibus nostris lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. |
488 |
Italy (North)
|
|
|
|
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Or |
Deus qui misisti Filium tuum et ostendisti creaturae creatorem respice propitius super nos famulos tuos ill. et praepara hagiae sophiae dignam in cordibus nostris habitationem. |
489 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro omnibus gradibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro omni… |
Coll |
Praetende Domine fidelibus tuis omnibus episcopis abbatibus presbyteris diaconibus subdiaconibus acolitis exorcistis lectoribus ianitoribus monachis clericis virginibus viduis coniugatis continentibus penitentibus regibus principibus ducibus iudicibus tribunis centurionibus quinquagenariis et decanis atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt elemosinas seu et universis gradibus qui in fide sancte Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. |
489 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro omnibus gradibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi pro incolumitate omnium episcoporum abbatum presbyterorum diaconorum subdiaconorum acolitorum exorcistarum lectorum ianitorum monachorum clericorum virginum viduarum coniugatorum continentum penitentum regum principum ducum iudicum tribunorum centurionum quinquagenariorum et decanorum atque consanguineorum nostrorum et eorum qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt elemosinas (seu) et universorum graduum qui in fide sancte Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur offerimus benignus adsume ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
489 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro omnibus gradibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Da famulis tuis quaesumus Domine omnibus episcopis abbatibus presbyteris diaconibus subdiaconibus acolitis exorcistis lectoribus ianitoribus monachis clericis virginibus viduis coniugatis continentibus penitentibus regibus principibus ducibus iudicibus tribunis centurionibus quinquagenariis et decanis atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt elemosinas seu et universis gradibus qui in fide sanctae Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. |
489 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncta
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro defu… |
Coll |
Quaesumus Domine pro tua pietate miserere anime famulae tuae et contagiis mortalitatis exuta in aeterna salvatione partem restitue. |
490 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncta
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
His sacrificiis Domine famulae tuae ill. a peccatis omnibus exuta sine quibus a culpa nemo liber existit ut per haec pia placationis officia perpetua misericordia consequatur. |
490 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncta
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Inveniat quaesumus Domine anime famulae tuae ill. lucis eternae consortium cuius perpetuae gratiae consecuta est sacramentum. |
490 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
Coll |
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. |
490 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutancia corda tu dirigas. |
490 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta nobis aeternae salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. |
490 |
Italy (North)
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Or |
Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
490 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa sancti G… |
Coll |
Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Tuus sanctus martyr Georgius quaesumus Domine nos ubique laetificet ut eiusdem dum merita in praesenti festivitate recolimus patrocinia in augmentum virtutum sentiamus. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Tanto placabiles quaesumus Domine nostrae sint hostiae quanto sancti martyris Georgii pro cuius sollempnitate exhibentur tibi grata sint merita. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Beati Georgii martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa sancti a… |
Coll |
Deus qui hodierna die ad indicium sacrosancti martyrii beatum Adalbertum exponere voluisti largire quaesumus ut ad eius crastina sollempnia pervenire mereamur. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
(Secreta) |
Secr |
Huius quaesumus Domine oblatio sacramenti quam in commemoratione beati Adalberti martyris tui tibi deferimus proficiat nobis ad salutem animarum nostrarum. |
491 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Gratiam tuam Domine per haec sancta libamina quae sumpsimus nobis concede et illis nos facias gaudiis interesse ad quae testem Christi Filii tui Domini nostri beatum Adalbertum veraciter credimus pervenisse. |
492 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia missa eiu… |
Coll |
Deus qui hunc diem sacrosancto sanguine beati Adalberti martyris tui atque pontificis sollemnem fecisti: praesta quaesumus ut quem veneramur obsequio etiam piae conversationis sequamur exemplo. |
492 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
(Secreta) |
Secr |
Haec Domine oblatio quae in commemoratione sancti Adalberti martyris tui atque pontificis pro populo devoto tibi offertur largire quaesumus ut ei sit gaudium aeternum nobis autem prosperum sempiternum. |
492 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
(Praefatio) |
VD |
Quia tuae aeternae dispositionis praenotione Ecclesiam tuam per universum orbem dilatare non desinis. Tua Domine praeconia per operarios eius dignis laudibus veneramur de quorum collegio beatus Adalbertus martyr et pontifex Filii tui Domini nostri Iesu Christi dilectione accensus ad gentes inscias veritatis iter verbum tuum divulgando arripuit et fidei summae devotionem firmo pectore praedicando innotuit. Et ideo. |
492 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio epi… |
BenP |
Gestis Adalberti venia precibusque beati vos regat et salvet benedictio summa perornet. Amen. Sancti septenis confixi corpore telis subsidiis donet secum pariterque coronet. Amen. Vertice truncatus pro Christi nomine sanctus sistat hic orator vestraeque salutis amator. Amen. Quod praestet deitas virtus et summa potestas quae manet et regnat per saecula cuncta triumphat. Amen. |
492 |
Italy (North)
|
Apr |
|
23 |
Adalbertus
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Sacramenta Filii tui Domine quae sumpsimus intercedente beato Adalberto martyre tuo atque pontifice nos a cunctis absolvant reatibus et ad gloriam perducant aeternam. Amen. |
492 |
Italy (North)
|
Jul |
|
28 |
Nazarius
Celsus
|
M2 |
Mass Propers
|
V Kalendas Aug… |
Coll |
Dispensator Pater optime congregator qui beatos Nazarium et Celsum unum ab oriente alterum ab extremo terrae in unum congregasti et nobis summos donasti patronos poscimus clementissime pater ut pro nobis sint intercessores quos credimus in aeternum esse mansores. |
492 |
Italy (North)
|
Jul |
|
28 |
Nazarius
Celsus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Preces nostras Domine tuorum respice oblationesque fidelium et ut tui grate sint tuorum festivitate sanctorum et nobis proferant tuae protectionis auxilium. |
493 |
Italy (North)
|
Jul |
|
28 |
Nazarius
Celsus
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sanctorum tuorum Nazarii et Celsi quaesumus Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut qua temporali celebramus accione perpetua salvatione capiamus. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
III Nonas Augu… |
Intr |
Gaudeamus omnes in Dominum. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Graduale |
Gr |
Timete Dominum. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Versus |
GrV |
Inquirentes. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Alleluia versu… |
All |
Iudicant sancti. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Offertorium |
Off |
Elegerunt apostoli. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Communio |
Comm |
Gaudete iusti in Domino. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Deus qui es sanctorum splendor mirabilis qui hodierna die beatorum martyrum tuorum Stephani Nichodemi Gamalielis atque Abibon inventionem gloriosam revelasti da nobis in eterna laetitia de eorum societate gaudere. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Epistola |
Lc |
Sancti ludibria. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Evangelium |
Ev |
Amen amen dico vobis: Nisi granum frumenti. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Munera tibi Domine nostre devotionis offerimus que et pro tuorum tibi grata sunt honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
493 |
Italy (North)
|
Aug |
|
3 |
Stephanus martyr (Inventio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpsimus Domine sanctorum tuorum Stephani Nichodemi Gamalielis atque Abibon sollemnia celebrantes sacramenta caelestia praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
493 |
Italy (North)
|
|
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa communis |
Coll |
Suscipe clementissime Pater omnipotens aeterne Deus supplicationes et preces quas tibi ego peccator praesummo offerre in honore Domini nostri Iesu Christi et in commemoratione beate Mariae semper Virginis matris Domini nostri Iesu Christi et omnium apostolorum martyrum confessorum ac virginum tuarum pro pace et sanitate populorum tuorum et fructibus terrae et stabilitate aecclesiae et ordine sanctorum et sanitate regis et episcoporum atque abbatum ac pro cuncta sancti ill. congregatione ac familia eius et pro me misero famulo tuo et pro omnibus viventibus famulis ac famulabus tuis (atque defunctis fidelibus tuis) et qui mihi propter nomen tuum Domine bona fecerunt et mihi in tuo nomine peccata sua confessi fuerunt: et concede propitius ut intercedentibus omnibus sanctis tuis ante conspectum divinae maiestatis tuae misericordiam consequamur. |
494 |
Italy (North)
|
|
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Oblationes nostras quaesumus Domine propitius intende quas tibi offerimus in honore Domini nostri Iesu Christi et in commemoratione beatae Mariae semper Virginis et beatorum apostolorum martyrum confessorum et virginum pro pace et sanitate populorum tuorum et prosperitate itineris nostri et incolumitate famulorum famularumque tuarum quorum commemorationem agimus et pro animabus omnium fidelium defunctorum catholicorum orthodoxorum quorum numerum tu solus Deus cognoscis et concede ut per sacrificium praesentis oblationis ad refrigerium animarum suarum te miserante perveniant. |
494 |
Italy (North)
|
|
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia quaesumus intercedente pro nobis beata semper virgine Dei genitrice Maria et omnibus sanctis apostolis et martyribus confessoribus et virginibus tuis ad vitam proficiant sempiternam. |
494 |