Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers (Ad complendum) Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et a peccatis exuant et caelestis vitae vigore confirment. 363
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Item alia <mis… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui pro nostris excessibus incessanter affligimur tuae pietatis in omnibus protectione consolemur. 363
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe quaesumus Domine hostiam redemptionis humanae et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. 363
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers VD Tuum est enim omne quo vivimus quia licet peccati vulnere natura nostra vitiata sit tui tamen est operis ut a terrena generati ad caelestia renascamur. 364
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute satiati vita nostra firmetur. 364
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Item alia missa Coll Rege nostras Domine propitius voluntates ut nec propriis iniquitatibus implicentur nec subdantur alienis. 364
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblatam Secr Tua sacramenta nos Deus circumtegant et reforment simulque nobis temporale remedium conferant et aeternum. 364
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tua sancta nobis omnipotens Deus quae sumpsimus et indulgentiam praebeant et auxilium perpetuae defensionis impendant. 364
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Alia missa Coll Erige quaesumus Domine ad te corda nostra ut a terrenis cupiditatibus in caelestia desideria transeamus. 365
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblatam Secr In tuo conspectu Domine quaesumus talia nostra sint munera quae et placare te valeant et nos tibi placere perficiant. 365
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers VD Ut non in nobis nostra malitia sed indulgentiae tuae praeveniat semper affectus qui nos a noxiis voluptatibus indesinenter expediat et a mundanis cladibus dignanter eripiat. Per Christum Dominum nostrum. 365
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Cotidiani Domine quaesumus munere sacramenti perpetuae nobis tribue salutis augmentum. 365
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Item alia Coll Tu Domine semper a nobis omnem remove pravitatem et ad tuam nos propitius converte iustitiam. 365
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers (Super oblatam) Secr Offerimus tibi Domine munera quae dedisti ut creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium et remedium nobis immortalitatis operentur. 366
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers VD Precantes ut Iesus Christus Filius tuus Dominus noster sua nos gratia protegat et conservet et quia sine ipso nihil recte valemus efficere ipsius semper munere capiamus ut tibi placere possimus. Per quem maiestatem. 366
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quos caelesti Domine alimento satiasti praesta quaesumus ab omni adversitate custodias. 366
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Item alia Coll Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur. 366
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Super oblatam Secr Donis caelestibus da quaesumus Domine libera mente servire ut munera quae deferimus et medelam nobis operentur et gloriam. 366
Italy (North) Canon of the Mass Respondit popu… F Amen. 366
Italy (North) Canon of the Mass Et sacerdos: .… W Dominus vobiscum. Et cum Spiritu tuo. 367
Italy (North) Canon of the Mass Et sacerdos: .… W Sursum corda. Habemus ad Dominum. 367
Italy (North) Canon of the Mass Et sacerdos: .… W Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et iustum est. 367
Italy (North) Mass ordinary Et sacerdos: VD Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti iubeas deprecamur, supplici confessione dicentes: 367
Italy (North) Canon of the Mass F Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. 367
Italy (North) Canon of the Mass VD Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus, uti acceptas habeas et benedicas haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia inlibata. Inprimis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 367
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circum adstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 368
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Communicantes et memoriam venerantes: in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddei, Lini, Cleti, Clementis, Xisti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 368
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 369
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam +, asscriptam +, ratam +, rationabilem acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus + et sanguis + fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi. 369
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in caelos ad te Deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit+, fregit+, dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam caenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit+, dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotienscumque feceritis, in mei memoriam facietis. 369
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam+ puram, hostiam+ sanctam, hostiam+ inmaculatam, panem+ sanctum vitae aeternae, et calicem+ salutis perpetuae. 370
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Supra, quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et, quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, inmaculatam hostiam. 370
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Supplices te rogamus, omnipotens Deus, iube haec perferri, per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinae maiestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus+ et sanguinem+ sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. 370
Italy (North) Canon of the Mass Si fuerint nom… VDDiv Memento etiam, Domine, et eorum nomina, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. 371
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Ipsis et omnibus, Domine, + in Christo quiescentibus + locum refrigerii, lucis et pacis +, ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. 371
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agna, Caecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. 371
Italy (North) Canon of the Mass VDDiv Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas+, vivificas+, benedicis+ et praestas nobis. 371
Italy (North) Canon of the Mass ... Respondit… VDDiv Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen. 372
Italy (North) Canon of the Mass Et sacerdos: F Oremus. 372
Italy (North) Canon of the Mass F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere: 372
Italy (North) Mass ordinary F Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. 372
Italy (North) Mass ordinary ... Respondit… Or Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris, et, intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genetrice Maria, et beato praecursore tuo Ioanne Baptista, et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccatis simus liberi semper, et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, usque saecula saeculorum. Amen. 372
Italy (North) Mass ordinary Et sacerdos te… F Pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 373
Italy (North) Mass ordinary Et ipsa sancta… Rub 373
Italy (North) Mass ordinary Et postquam co… Or Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. 373
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Conservent nos quaesumus Domine munera tua et aeternam nobis tribuant vitam. 373
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Super populum Superpop Gregem tuum Pastor bone placatus intende et oves quas pretioso sanguine redemisti diabolica non sinas incursione lacerari. Qui vivis. 374
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Or Propitiare populo tuo Deus ut a suis pravitatibus liberatus et toto tibi corde deserviat et sub tua semper protectione consistat. 374
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Or Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica ut tua inspiratione compuncti noxias delectationes vitare praevaleant atque ut earum non capiantur inlecebris tua semper suavitate pascantur. 374
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Or Adesto Domine supplicationibus nostris et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabili miseratione succurre ut quod non habet fiducia meritorum tua conferat largitas invicta donorum. 374
Italy (North) Gen Gen ff M2 Mass Propers Or Plebem nomini tuo subditam Domine propitius intuere eique consolationes tuas iugiter per caelestem gratiam dignanter operare. 374
Italy (North) Office ordinary Orationes vesp… Or Illumina quaesumus Domine in te corda credentium ut tuo semper munimine et tuo auxilio protegamur. 375
Italy (North) Office ordinary Or Vox nostra te Domine semper deprecetur et ad aures tuae pietatis ascendat. 375
Italy (North) Office ordinary Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut liberis tibi mentibus serviamus. 375
Italy (North) Office ordinary Or Ut tuam Domine misericordiam consequamur fac nos tibi toto corde esse devotos. 375
Italy (North) Office ordinary Or Tua nos Domine veritas semper illuminet et ab omni pravitate defendat. 375
Italy (North) Office ordinary Or Suscipe Domine preces nostras et clamantium ad te pia corda propitius intende. 376
Italy (North) Office ordinary Or Illumina quaesumus Domine tenebras nostras et totius noctis insidias tu a nobis reppelle propitius. 376
Italy (North) Office ordinary Or Cunctas Domine semper a nobis iniquitates reppelle ut ad viam salutis aeternae secura mente curramus. 376
Italy (North) Office ordinary Or Redemptor noster aspice Deus et tibi nos iugiter servire concede. 376
Italy (North) Office ordinary Or Deus caeli terraeque dominator auxilium nobis tuae defensionis benignus impende. 376
Italy (North) Office ordinary Or Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat. 376
Italy (North) Office ordinary Or Adesto nobis misericors Deus et tua circa nos propitiatus dona custodi. 377
Italy (North) Office ordinary Or Salva nos omnipotens Deus et lucem nobis concede perpetuam. 377
Italy (North) Office ordinary Or A cunctis iniquitatibus nostris exue nos Domine et in tua fac pace gaudere. 377
Italy (North) Office ordinary Or Vincula Domine quaesumus humanae pravitatis abrumpe ut ad confitendum nomen tuum libera mente curramus. 377
Italy (North) Office ordinary Or Deus qui diem discernis a nocte actus nostros a tenebrarum distingue caligine ut semper quae sancta sunt meditantes iugiter in tua luce vivamus. 377
Italy (North) Office ordinary Or Praeveniat nos quaesumus Domine misericordia tua et voces nostras clementia tuae propitiationis anticipet. 377
Italy (North) Office ordinary Or Celeri nobis quaesumus Domine pietate succurre et devotio supplicantum ad gratiarum transeat actionem. 378
Italy (North) Office ordinary Or Delicta nostra Domine quibus adversa dominantur absterge et tua nos ubique miseratione custodi. 378
Italy (North) Office ordinary Or Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quicquid pro eis meremur averte. 378
Italy (North) Office ordinary Or Clamantes ad te Deus dignanter exaudi ut nos de profundo iniquitatis eripias et ad gaudia aeterna perducas. 378
Italy (North) Office ordinary Or Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. 378
Italy (North) Office ordinary Or Concede nobis Domine quaesumus veniam delictorum et eos qui nos impugnare moliuntur expugna. 378
Italy (North) Office ordinary Or Respice nos misericors Deus et nomini tuo perfice veraciter obsequentes. 379
Italy (North) Office ordinary Or Tuere nos superne moderator et fragilitatem nostram tuis defende praesidiis. 379
Italy (North) Office ordinary Or Ut a nostris excessibus Domine temperemur tua nos praecepta concede iugiter operari. 379
Italy (North) Office ordinary Or Aufer a nobis quaesumus Domine nostras pravitates ut non indignationem tuam sed indulgentiam sentiamus. 379
Italy (North) Office ordinary Or Quaesumus Domine Deus noster diei molestias noctis quiete sustenta ut necessaria temporum vicissitudine succedente nostra reficiatur infirmitas. 379
Italy (North) Office ordinary Or Ut cunctis nos Domine foveas adiumentis tuis apta propitius disciplinis. 379
Italy (North) Office ordinary Or Oculi nostri ad te Domine semper intendant ut auxilium tuum et misericordiam sentiamus. 380
Italy (North) Office ordinary Or Peccata nostra Domine quaesumus memor humanae condicionis absolve et quicquid eorum retributione meremur averte. 380
Italy (North) Office ordinary Or Porrige nobis Deus dexteram tuam et auxilium nobis supernae virtutis impende. 380
Italy (North) Office ordinary Or Exaudi nos Domine Deus noster et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem clementi gubernatione moderare. 380
Italy (North) Office ordinary Or Intende Domine quaesumus supplices tuos et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium. 380
Italy (North) Office ordinary Or Adesto Domine precibus nostris et die noctuque nos protege ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur. 380
Italy (North) Office ordinary Or Respice nos omnipotens et misericors Deus et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolve. 381
Italy (North) Office ordinary Or Iniquitates nostras ne respicias Deus sed sola nobis misericordia tua prosit indignis. 381
Italy (North) Office ordinary Or Fac nos Domine Deus noster tuis oboedire mandatis quia tunc nobis prospera cuncta provenient si te totius vitae sequamur auctorem. 381
Italy (North) Office ordinary Or Fac nos quaesumus Domine Deus noster in tua devotione gaudere quia perpetua est et plena felicitas si tibi bonorum omnium serviamus auctori. 381
Italy (North) penance Item orationes… Or Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis et qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. 381
Italy (North) penance Or Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. 382
Italy (North) penance Or Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. 382
Italy (North) penance Or Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. 382
Italy (North) penance Or Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitus propitius respice et mala omnia quae meremur averte. 382
Italy (North) penance Or Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro peccatis nostris affligimur intercedente beato ill. martyre tuo in tua miseratione respiremus. 382
Italy (North) penance Or Clamantium ad te Domine quaesumus preces dignanter exaudi et sicut Ninevitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre. 383
Italy (North) penance Or Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. 383
Italy (North) penance Or Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. 383
Italy (North) penance Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis cognovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. 383