Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Trin H21 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Da quaesumus Domine populo tuo diabolica vitare contagia et te solum dominum puro corde sectari. 414
Corbie Trin H21 D M2 Mass Propers Secr Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur ut haec sancta quae gerimus et praeteritis nos delictis exuant et futuris. 414
Corbie Trin H21 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et suppliciter te exorare ut sic nos bonis tuis instruas sempiternis ut temporalibus quoque consolari digneris sic praesentibus refovere ut ad gaudia nos mansura perducas. 414
Corbie Trin H21 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus universa a vobis adversa excludat et suae super vos benedictionis dona propitiatus infundat. Amen. Corda vestra efficiat sacris intenta doctrinis quo possint repleri beneficiis sempiternis. Amen. Quatenus et exsequenda intelligentes et intellecta exsequentes et inter adversa mundi inveniamini indemnes et beatorum spirituum efficiamini cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 414
Corbie Trin H21 D M2 Mass Propers Postcomm Sacrificium quod tuae Domine Deus obtulimus pietati nobis ad veniam nostrorum proficiat peccatorum et tuae miserationis semper tribuat solatium. 415
Corbie Trin H21 D M2 Mass Propers Superpop Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat qua corpore salvatus ac mente et gratam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. 415
Corbie Trin H22 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio quia tibi sine te placere non possumus. 415
Corbie Trin H22 D M2 Mass Propers Secr Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut et tuam cognoscimus veritatem et eam dignis mentibus ac moribus assequamur. 415
Corbie Trin H22 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Ab omnibus vos perturbationibus liberet et mentes vestras suae pacis tranquillitate consolidet. Amen. Quatenus spei fidei et charitatis gemmis ornati et praesentem vitam transigatis illaesi et ad aeternam perveniatis securi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 416
Corbie Trin H22 D M2 Mass Propers Postcomm Gratias tibi referimus Domine sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes ut dignos nos eius participatione perficias. 417
Corbie Trin H22 D M2 Mass Propers Superpop Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. 417
Corbie Trin H23 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. 417
Corbie Trin H23 D M2 Mass Propers Secr Da quaesumus omnipotens Deus sic nos tuam veniam promereri ut nostros corrigamus excessus sic fatentibus relaxare delictum ut coerceamus in suis pravitatibus obstinatos. 417
Corbie Trin H23 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et clementiam tuam suppliciter exorare ut Filius tuus Iesus Christus Dominus noster qui se usque in finem saeculi suis promisit fidelibus adfuturum et praesentiae corporalis mysteriis non deserat quos redemit et maiestatis suae beneficiis non relinquat. 417
Corbie Trin H23 D M2 Mass Propers BenP Benedictionis Domini gratia vos semper protegat et ab omni malo defendat. Amen. Mundet vos ab omni crimine peccatorum et sibimet placere faciat in aeternum. Amen. Ubique vobis Dominus placatus occurrat et suae benedictionis opem dignanter attribuat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 418
Corbie Trin H22 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: qui propterea iure punis errantes et clementer refoves castigatos ut nos a malis operibus abstrahas et ad bona facienda convertas quia non vis invenire quod damnes sed esse potius quod corones. Qui cum pro nostris meritis iugiter mereamur affligi tu tamen iudicium ad correctionem temperas non perpetuam exerces ad poenam. Iuste enim corrigis et clementer ignoscis in utroque verax in utroque misericors. Qui nos ea lege disponis ut coercendo in aeternum perire non sinas et parcendo spatium tribuas corrigendi. Qui ideo malis praesentibus nos flagellas ut ad bona futura perducas ideo bonis temporalibus consolaris ut de sempiternis facias certiores. Quo te et in prosperis et in adversis pia semper confessione laudemus. 415
Corbie Trin H23 D M2 Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. 418
Corbie Trin H23 D M2 Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut ab omni pravitate defensa donis caelestibus prosequatur 418
Corbie Trin H24 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. 418
Corbie Trin H24 D M2 Mass Propers Secr Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam et vitia nostri cordis expurgent. 419
Corbie Trin H24 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam suppliciter deprecantes ut expulsis azymis vetustatis illius Agni cibo satiemur et poculo qui et nostram imaginem reparavit et suam nobis gratiam repromisit Iesus Christus Filius tuus. 419
Corbie Trin H24 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Dominus adaperiat cor vestrum in lege sua et humiliet animas vestras ad capienda mandata caelestia. Amen. Quidquid vobis pro salute animarum vestrarum os mortalitatis nostrae enarrat acceptum vobis pietas divina efficiat. Amen. Ut divinis sermonibus animati cum eis qui pro vobis invigilant ad aeternam beatitudinem mereamini pervenire illaesi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 419
Corbie Trin H24 D M2 Mass Propers Postcomm Sacrificium salutis nostrae tibi Domine Deus noster offerentes quaesumus ut concedas nobis purificatis mentibus semper tuae pietatis celebrare mysterium. 420
Corbie Trin H24 D M2 Mass Propers Superpop Da salutem Domine populo tuo mentis et corporis et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium ut tua protectione relevati et pia tibi devotione complaceant et tua semper beneficia consequantur. 420
Corbie Trin H25 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Deus qui nos regendo conservas parcendo iustificas et a temporali tribulatione nos eripe et gaudia nobis aeterna largire. 420
Corbie Trin H25 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine propitiatus hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. 420
Corbie Trin H25 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem sanctum et benedictum nomen maiestatis tuae ubique veneratur adoratur praedicatur et colitur qui est origo salutis via virtutis et tuae propitiatio pietatis. 420
Corbie Trin H25 D M2 Mass Propers Require benedi… Postcomm Immortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine ut quod ore percepimus mente sectemur. 421
Corbie Trin H25 D M2 Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. 421
Corbie Trin H26 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Deus refugium nostrum et virtus adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 421
Corbie Trin H26 D M2 Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec salutaris oblatio et a propriis nos reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 421
Corbie Trin H26 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi debitas laudes pio honore deferre et mirabilium tuorum inenarrabilia praeconia devotae mentis veneratione celebrare. Teque ineffabilem atque invisibilem Deum laudare benedicere adorare. 421
Corbie Trin H26 D M2 Mass Propers Require benedi… Postcomm Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. 422
Corbie Trin H26 D M2 Mass Propers Superpop Protector in te sperantium Deus salva populum tuum tuere dispone ut a peccatis liber (et) ab hoste securus in tua semper gratia perseveret. 422
Corbie Trin H27 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. 422
Corbie Trin H27 D M2 Mass Propers Secr Propitius esto Domine supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis omnium nostrum ad te corda converte ut a terrenis cupiditatibus liberi ad caelestia desideria transeamus. 422
Corbie Trin H27 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius est operis quod conditi sumus muneris quod vivimus pietatis quod tua erga nos dona cognoscimus. Quamvis enim natura nostra peccati vitiata sit vulnere a terrenis tamen ad caelestia provehitur tuo inenarrabili munere. 422
Corbie Trin H27 D M2 Mass Propers Postcomm Concede nobis Domine quaesumus ut quicquid in nostra mente vitiosum est sacramenti quod sumpsimus medicatione curetur. 423
Corbie Trin H27 D M2 Mass Propers Superpop Excita Domine tuorum corda fidelium ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter apprehendant. 423
Corbie Trin H28 D M2 Mass Propers Hebdomada quin… Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare. 423
Corbie Trin H28 D M2 Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine celebrandum placatus intende quod et nos a vitiis nostrae condicionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. 423
Corbie Trin H28 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius primi adventus mysterium ita nos facias dignis laudibus et officiis celebrare praesentemque vitam inculpabilem ducere ut secundum valeamus interriti exspectare. 424
Corbie Trin H28 D M2 Mass Propers BenP Concedat vobis Dominus praemium sincerae charitatis ut cum omnibus semper in pace vivatis. Amen. Inimicorum omnium insidias superetis et praesentem vitam sincerissime peragatis. Amen. Sitis etiam a reatu conscientiae liberi ut nihil metuatis in die iudicii postfuturi. Quod ipse. 424
Corbie Trin H28 D M2 Mass Propers Postcomm Animae nostrae quaesumus omnipotens Deus hoc potiantur desiderio ut a tuo spiritu inflammentur et sicut lampades divino munere satiati ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara lumina fulgeamus. 424
Corbie Trin H28 D M2 Mass Propers Superpop Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui de adventu unigeniti Filii tui secundum carnem laetantur in secundo cum venerit in maiestate sua praemium aeternae vitae percipiant. 424
Corbie Adv H1 D M2 Mass Propers Hebdomada quar… Coll Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi et te liberante salvari. 425
Corbie Adv H1 D M2 Mass Propers Secr Intende quaesumus Domine sacrificium singulare ut huius participatione mysterii quae speranda credimus exspectata sumamus. 425
Corbie Adv H1 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cui proprium est et singulare quod bonus es et nulla unquam a te es commutatione diversus. Propitiare quaesumus supplicationibus nostris et Ecclesiae tuae misericordiam tuam quam deprecatur ostende manifestans plebi tuae Unigeniti tui et incarnationis mysterium et adventus admirabile sacramentum ut in universitate nationum constet esse perfectum quod vatum oraculis fuit ante promissum percipiantque dignitatem adoptionis quos exornat confessio veritatis. 425
Corbie Adv H1 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus cuius Unigeniti adventum et praeteritum creditis et futurum exspectatis eiusdem adventus vos illustratione sanctificet et sua benedictione locupletet. Amen. In praesentis vitae stadio vos ab omni adversitate defendat et se vobis in iudicio placabilem ostendat. Amen. Quo a cunctis contagiis peccatorum liberati illius tremendi examinis diem exspectetis interriti. Amen. Quod ipse. 426
Corbie Adv H1 D M2 Mass Propers Postcomm Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. 426
Corbie Adv H1 D M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo spiritum veritatis et pacis ut et te per adventum unigeniti tui tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. 426
Corbie Adv H2 D M2 Mass Propers Hebdomada tert… Coll Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. 427
Corbie Adv H2 D M2 Mass Propers Secr Placare Domine quaesumus humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis. 427
Corbie Adv H2 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui tuo inenarrabili munere praestitisti ut natura humana ad similitudinem tui condita dissimilis per peccatum et mortem effecta nequaquam in aeterna damnatione periret sed unde peccatum mortem contraxerat inde vitam tua pietas immensa repararet et antiquae virginis facinus nova et intemerata virgo Maria piaret. Quae ab angelo salutata a Spiritu Sancto obumbrata illum gignere meruit qui cuncta nasci suo nutu concessit: quae mirabatur et corporis integritatem et conceptus fecunditatem gaudebatque suum paritura parentem Iesum Christum Dominum nostrum 427
Corbie Adv H2 D M2 Mass Propers BenP Deus cuius adventus incarnationis praeteritus creditur et iudicii venturus exspectatur vos antequam veniat expiet ab omni contagione delicti. Amen. Prius in vobis diluat omne quod illa futura examinatione puniturus est ut cum iustus advenerit iudex non in vobis inveniat quod condemnet. Amen. Quo veniente non incurratis supplicium aeternum sed remuneremini donariis sempiternis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 428
Corbie Adv H2 D M2 Mass Propers Postcomm Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena despicere et amare caelestia. 428
Corbie Adv H2 D M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus omnipotens Deus cunctae familiae tuae hanc voluntatem Christo filio tuo domino nostro venienti operibus iustis aptos occurrere ut eius dexterae sociati regnum mereantur possidere caeleste. 428
Corbie Adv H3 D M2 Mass Propers Hebdomada secu… Coll Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra. 429
Corbie Adv H3 D M2 Mass Propers Secr Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. 429
Corbie Adv H3 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius incarnatione salus facta est mundi et passione redemptio procurata est hominis procreati. Ipse nos quaesumus ad aeternum perducat praemium qui redemit de tenebris infernorum iustificetque in adventu secundo qui nos redemit in primo quatenus illius nos a malis omnibus defendat sublimitas cuius nos ad vitam erexit humilitas. 429
Corbie Adv H3 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus vos placato vultu respiciat et in vos donum suae benedictionis infundat. Amen. Et qui hos dies incarnatione Unigeniti sui fecit sollemnes a cunctis praesentis et futurae vitae adversitatibus reddat indemnes. Amen. Ut qui de adventu Redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini in secundo cum in maiestate venerit praemiis aeternae vitae ditemini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 429
Corbie Adv H3 D M2 Mass Propers Postcomm Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. 430
Corbie Adv H3 f4 M2 Mass Propers Mensis decima… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. 430
Corbie Adv H3 f4 M2 Mass Propers Secr Festina quaesumus ne tardaveris Domine et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. 430
Corbie Adv H3 f4 M2 Mass Propers VD Grata tibi sint Domine munera quibus mysteria celebrantur nostrae libertatis et vitae. 430
Corbie Adv H3 f4 M2 Mass Propers BenP Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ab antiquis patribus exspectatus ab angelo nuntiatus a Virgine conceptus in fine saeculorum hominibus est praesentatus. Qui appropinquante Nativitatis suae festo ita quaesumus sit nobis placatus qualiter tecum et cum Spiritu Sancto ad nos veniat nobiscum perpetim permansurus. 430
Corbie Adv H3 f4 M2 Mass Propers Postcomm Conservent nos quaesumus Domine munera tua et per adventum Unigeniti tui tribuant nobis vitam aeternam. 431
Corbie Adv H3 f4 M2 Mass Propers Superpop Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. 431
Corbie Adv H3 f6 M2 Mass Propers Feria sexta. Coll Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut hii qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. 431
Corbie Adv H3 f6 M2 Mass Propers Secr Praesta Domine quaesumus ut dicato muneri congruentem nostrae devotionis offeramus affectum 431
Corbie Adv H3 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sanctificator et institutor es abstinentiae cuius nullus finis nullusque est numerus effunde quaesumus super nos in diebus ieiuniorum nostrorum Spiritum gratiae salutaris et ab omnibus nos perturbationibus saeculi huius tua defensione conserva ut qui Unigeniti tui celebramus adventum continuum eius sentiamus auxilium. 432
Corbie Adv H3 f6 M2 Mass Propers Postcomm Prosint nobis Domine quaesumus sumpta mysteria pariterque nos et a peccatis exuant et praesidiis tuae propitiationis attollant. 432
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Sabbato in duo… Or Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur concede propitius ut ex tua visitatione consolemur. 432
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem. 432
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Alia. Or Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui adventu laetifica. 432
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. 433
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Alia. Or Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. 433
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Alia ad missam. Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 433
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Secr Ecclesiae tuae Domine munera sanctifica et concede ut per haec veneranda mysteria pane caelesti refici mereamur. 433
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: qui non solum peccata dimittis sed ipsos etiam iustificas peccatores et reis non tantum peccata relaxas sed dona largiris et praemia cuius nos pietatem supplices exoramus ut qui ieiuniis et votis sollemnibus nativitatem Unigeniti tui praevenimus illius dono et praesentis vitae perturbationibus careamus et aeterna munera capiamus. 433
Corbie Adv H3 S M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 434
Corbie Adv H4 D M2 Mass Propers Dominica prima… Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. 434
Corbie Adv H4 D M2 Mass Propers Secr Haec tibi Domine oblata benignus sanctificanda assume libamina ut eorum perceptione expiemur a crimine et adventus Filii tui gloriam mereamur interriti praestolari. 434
Corbie Adv H4 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem Ioannes praecessit nascendo et in desertis eremi praedicando et in fluentis Iordanis baptizando et ad inferna descendendo cuius venerandae nativitatis proxime ventura sollemnitas ita nos quaesumus tibi placitos reddat ut cum fructu bonorum operum ad regna caelestia introducat ut parando in cordibus nostris viam Domino fructusque dignos paenitentiae faciendo per praedicationem Ioannis obtemperemus monitis nostri Salvatoris. Sicque perveniamus per filium sterilis ad Filium Virginis per Ioannem hominem magnum ad eumdem Dominum nostrum hominem Deum qui sicut venit ad nos redimendum occultus ita iustificet cum ad iudicandum venerit manifestus. 434
Corbie Adv H4 D M2 Mass Propers BenP Deus qui vos et prioris adventus gratia reparavit et in secundo daturum se vobis regnum cum sanctis angelis repromisit adventus sui vos illustratione sanctificet. Amen. Vincula vestra dissolvat antequam veniat ut liberati a vinculis peccatorum interriti tremendum eius exspectetis adventum. Amen. Et quem venisse in terris pro vestra salute creditis venturumque ad iudicium sustinetis eius adventus gloriam impavidi mereamini contueri. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 435
Corbie Adv H4 D M2 Mass Propers Postcomm Tribue nobis Domine caelestis mensae virtute satiatis et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. 436 (217v)
Corbie Adv H4 D M2 Mass Propers Superpop Adiuva Domine fragilitatem plebis tuae ut ad votivum magnae festivitatis officium intercedente beata Dei Genitrice Maria et corporaliter gubernata recurrat et ad perpetuam gloriam devota mente perveniat. 436 (217v)
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Orationes de A… Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut magnae festivitatis ventura sollemnia prospero celebremus effectu pariterque reddamur et intenti caelestibus disciplinis et de nostris temporibus laetiores. 436 (217v)
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniens Iesus Christus Filius tuus Dominus noster paratam sibi in nobis inveniat mansionem. 436 (217v)
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Prope esto Domine omnibus exspectantibus te in veritate ut in adventu Filii tui Domini nostri placitis tibi actibus praesentemur. 436 (217v)
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus hanc gratiam plebi tuae adventum unigeniti tui cum summa vigilantia exspectare ut sicut ipse auctor nostrae salutis docuit velut fulgentes lampadas in eius occursum nostras animas praeparemus. 437
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae visitationis illustra ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. 437
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. 437
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem. 437
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende ut qui ex nostra culpa affligimur Salvatore nostro adveniente respiremus. 437
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Voci nostrae quaesumus Domine aures tuae pietatis accommoda et cordis nostri tenebras lumine tuae visitationis illustra. 437
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Porrige nobis Domine dexteram tuae venerationis et veni et peccata nostra propitiatus absolve. 438
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Festinantes omnipotens Deus in occursum Filii tui Domini nostri nulla impediant opera actus terreni sed caelestis sapientiae eruditio faciat nos eius esse consortes. 438
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quia pro peccatis nostris meremur affligi per adventum Filii tui a cunctis adversitatibus liberemur. 438
Corbie Adv Gen Gen M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui nostra nos conspicis semper infirmitate destitui adventus tui nos visitatione custodi. 438