Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Trin H4 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius hoc mirificum opus ac salutare mysterium fuit ut perditi dudum atque prostrati de diabolo et mortis aculeo ad hanc gloriam vocaremur qua nunc genus electum sacerdotiumque regale populus acquisitionis et gens sancta vocaremur. Agentes igitur indefessas gratias sanctamque munificentiam tuam praedicantes maiestati tuae haec sacra deferimus quae nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. 388
Corbie Trin H4 D M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis Dominus nostri oris alloquio et cor vestrum sinceri amoris copulet nexu perpetuo. Amen. Floreatis rerum praesentium copiis iustitia acquisitis gaudeatis perenniter fructibus sincerissimae charitatis. Amen. Tribuat vobis Dominus dona perennia ut post tempora feliciter dilatata percipiatis gaudia sempiterna. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 389
Corbie Trin H4 D M2 Mass Propers Postcomm Sacris muneribus Domine perceptis quaesumus ut nos eorum virtute et a vitiis omnibus expies et donis tuae gratiae iugiter repleas. 389
Corbie Trin H4 D M2 Mass Propers Superpop Tempora nostra quaesumus Domine pio favore prosequere et quibus cursum tribuis largiorem praesta continuum benignus auxilium. 389
Corbie Trin H5 D M2 Mass Propers Hebdomada quin… Coll Protector in te sperantium Deus sine quo nihil est validum nihil sanctum multiplica super nos misericordiam tuam ut te rectore te duce sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. 389
Corbie Trin H5 D M2 Mass Propers Secr Respice Domine munera supplicantis ecclesiae et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. 390
Corbie Trin H5 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: et omnipotentiam tuam iugiter implorare ut nobis et praesentis vitae subsidium et aeternae tribuas praemium sempiternum. Quo sic mutabilia dona capiamus ut per haec ad incommutabilia dona pervenire valeamus sic temporalis laetitiae tempora transeant ut eis gaudia sempiterna succedant. 390
Corbie Trin H5 D M2 Mass Propers BenP Emundet Dominus conscientias vestras ab omni malitia et repleat sanctificatione perpetua. Amen. Vota vestra clementer intendat et peccata omnia propitiatus indulgeat. Amen. Quae pie optatis miseratus attribuat ac quae pavescitis pius propugnator procul repellat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 390
Corbie Trin H5 D M2 Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine sumpta vivificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. 390
Corbie Trin H5 D M2 Mass Propers Superpop Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis attolle. 391
Corbie Trin H6 D M2 Mass Propers Hebdomada sext… Coll Da nobis quaesumus Domine ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. 391
Corbie Trin H6 D M2 Mass Propers Secr Ascendant quaesumus Domine preces humilitatis nostrae in conspectu clementiae tuae et descendat super haec oblata virtus tuae divinitatis quam nostris quoque purificandis mentibus largiaris. 391
Corbie Trin H6 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam suppliciter deprecantes ut opem tuam petentibus dignanter impendas et desiderantibus benignus tribuas profutura. 391
Corbie Trin H6 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae fidei vos documentis enutriat et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen. Gressus vestros ab errore convertat et viam vobis pacis et charitatis ostendat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 391
Corbie Trin H6 D M2 Mass Propers Postcomm Mysteria nos Domine sancta purificent et suo munere tueantur. 392
Corbie Trin H6 D M2 Mass Propers Superpop Exaudi nos Deus salutaris noster et dies nostros in tua pace dispone ut a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur. 392
Corbie Trin H7 D M2 Mass Propers Hebdomada sept… Coll Deus qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti infunde cordibus nostris tui amoris affectum ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas quae omne desiderium superant consequamur. 392
Corbie Trin H7 D M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui cunctis proficiat ad salutem. 392
Corbie Trin H7 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum verum aeternumque pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem cuius sanguine fidelium corda mundantur cuius institutione placationis tibi hostias non solum pro delictis populi sed etiam pro nostris offensionibus immolamus tuam poscentes clementiam ut omne peccatum quod carnis fragilitate contraximus ipso summo pro nobis Antistite interveniente solvatur. 393
Corbie Trin H7 D M2 Mass Propers BenP Amoveat a vobis Dominus totius maculas simultatis et imbuat vobis munera purae dilectionis. Amen. Subiuget in vobis reluctationem carnis et sanguinis et opem conferat perpetuae castitatis. Amen. Idque vos in praesenti saeculo diligere faciat quod a caelestis paradisi haereditate non dividat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 393
Corbie Trin H7 D M2 Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine dono satiasti praesta quaesumus ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 393
Corbie Trin H7 D M2 Mass Propers Superpop Protegat Domine quaesumus tua dextera populum supplicantem ut praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens mereatur invenire perpetuam. 394
Corbie Trin H8 D M2 Mass Propers Hebdomada octa… Coll Deus virtutum cuius est totum quod est optimum insere pectoribus nostris amorem tui nominis et praesta in nobis religionis augmentum ut quae sunt bona nutrias ac pietatis studio quae sunt nutrita custodias. 394
Corbie Trin H8 D M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume ut et nullius sit irritum votum et nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 394
Corbie Trin H8 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi vovere contriti sacrificium cordis tibi litare humiliati victimam pectoris a quo omne bonum sumimus omnem iucunditatem haurimus. Precamur itaque ut tibi conscientia nostra famuletur et ut in te de die in diem meliorata proficiat tuae gratiae intemerata subdatur. Nostris nos quaesumus Domine evacua malis tuisque reple per omnia bonis ut percepta gratia quam nostra non exigunt merita a cunctis adversitatibus liberati et in bonis omnibus confirmati supernis civibus mereamur coniungi. 394
Corbie Trin H8 D M2 Mass Propers BenP Inclinet Dominus aurem suam ad preces vestrae humilitatis et det vobis gratiam suae benedictionis et praemium sempiternae salutis. Amen. Semper et ubique Dominum propitium habeatis et in eius laudibus exsultetis. Amen. Omnium peccatorum vestrorum vincula solvat et ad gloriam sempiternam pervenire vos faciat. Amen. Quod ipse praestare. 395
Corbie Trin H8 D M2 Mass Propers Postcomm Repleti Domine muneribus tuis quaesumus ut eorum et mundemur effectu et muniamur auxilio. Per Dominum. 395
Corbie Trin H8 D M2 Mass Propers Superpop Da nobis Domine quaesumus ut in tua gratia veraciter confidentes et quae te digna sunt postulemus et iugiter postulata sumamus. 396
Corbie Trin H9 D M2 Mass Propers Hebdomada nona… Coll Deus cuius providentia in sui dispositione non fallitur te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas et omnia nobis profutura concedas 396
Corbie Trin H9 D M2 Mass Propers Secr Deus qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti accipe sacrificium a devotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica ut quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. 396
Corbie Trin H9 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam totis nisibus exorare ne pro nostra nos iniquitate condemnes sed pro tua pietate in via recta semper disponas nec sicut meremur delinquentibus irascaris sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias. 396
Corbie Trin H9 D M2 Mass Propers BenP Sanctificet vos Domini gratia et ab omni malo custodiat. Amen. Arceat a vobis omne quod malum est et spiritus vestros corporaque purificet. Amen. Alliget vos sibi vinculo charitatis et pax eius abundet in cordibus vestris. Amen. Quod ipse praestare. 397
Corbie Trin H9 D M2 Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et ad ea quae sunt recta perducat. 397
Corbie Trin H9 D M2 Mass Propers Superpop Plebis tuae quaesumus Domine ad te semper corda converte et quam tantis facis patrociniis adiuvari perpetuis non desinas gubernare praesidiis. 397
Corbie Trin H10 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Largire nobis Domine quaesumus semper spiritum cogitandi quae recta sunt propitius et agendi ut qui sine te esse non possumus secundum te vivere valeamus. 397
Corbie Trin H10 D M2 Mass Propers Secr Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate deferimus ut haec sacrosancta mysteria gratiae tuae operante virtute praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. 397
Corbie Trin H10 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam exorare ut te annuente valeamus quae mala sunt declinare et quae bona sunt consequenter explere et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere tu clementer in nobis eorum munus operare. 398
Corbie Trin H10 D M2 Mass Propers BenP Multiplicet in vobis Dominus copiam suae benedictionis et confirmet vos in spe regni caelestis. Amen. Actus vestros corrigat vitam emendet mores componat et vos ad caelestis paradisi haereditatem perducat. Amen. Talique intentione repleri valeatis qua ei in perpetuum placeatis. Quod ipse praestare. 398
Corbie Trin H10 D M2 Mass Propers Postcomm Sumptis Domine tuae institutionis muneribus quaesumus ut nos eorum et munditia purges et potenti virtute defendas. 398
Corbie Trin H10 D M2 Mass Propers Superpop Concede quaesumus omnipotens Deus ut viam tuam devota mente currentes subripientium delictorum laqueos evadamus. 398
Corbie Trin H11 D M2 Mass Propers Hebdomada unde… Coll Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut inter huius vitae caligines nee ignorantia fallente mergamur nee praecipiti Studeamus voluntate peccare sed quibus fiduciam sperandae pietatis indulges optatae misericordiae praesta benignus effectum. 399
Corbie Trin H11 D M2 Mass Propers Secr Concede nobis haec quaesumus Domine digne frequentare mysteria quia quoties huius hostiae commemoratio celebratur opus nostrae redemptionis exercetur. 399
Corbie Trin H11 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi debitam servitutem per ministerii huius impletionem persolvere quia non solum peccantibus veniam tribuis sed etiam praemia petentibus impertiris. Et quod perpeti malis operibus promeremur magnifica pietate depellis ut nos ad tuae reverentiae cultum et terrore cogas et amore perducas. 399
Corbie Trin H11 D M2 Mass Propers BenP Deus qui est vita mortalium salusque peccatorum auferat a vobis omnes maculas delictorum. Amen. Induat vos decore virtutum sanctificet mentes purificet voluntates et donet vobis sanctorum consortium angelorum. Ut probabiles fide et opere immaculati perveniatis ad aeternam gaudiorum caelestium haereditatem. Amen. Quod ipse praestare. 399
Corbie Trin H11 D M2 Mass Propers Postcomm Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. 400
Corbie Trin H11 D M2 Mass Propers Superpop Conserva Domine quaesumus tuorum corda filiorum et gratiae tuae virtute corrobora ut et in tua sint supplicatione devoti et mutua dilectione sinceri. 400
Corbie Trin H12 D M2 Mass Propers Hebdomada duod… Superpop Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas multiplica super nos gratiam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes. 400
Corbie Trin H12 D M2 Mass Propers Coll Tibi Domine sacrificia dicata reddantur quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti ut eadem remedia fieri nostra praestares 400
Corbie Trin H12 D M2 Mass Propers Secr Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius primum tuae pietatis indicium est si tibi nos facias toto corde subiectos et spiritum nobis tantae devotionis infundas ut propitius largiaris consequenter auxillium. 401
Corbie Trin H12 D M2 Mass Propers VD Devotionem vestram Dominus dignanter intendat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Talique vos in praesenti saeculo subsidio muniat ut paradisi vos in futuro habitatores efficiat. Amen. Sicque corda vestra sanctificando benedicat et benedicendo sanctificet ut vobiscum imo in vobis eum habitare delectet. Amen. Quod ipse praestare. 401
Corbie Trin H12 D M2 Mass Propers BenP Quaesumus Domine Deus noster ut quos divinis reparare non desinis sacramentis tuis non destituas benignus auxiliis. 401
Corbie Trin H12 D M2 Mass Propers Postcomm Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica ut tua inspiratione compuncti noxias delectationes vitare praevaleant atque ut earum non capiantur illecebris tua semper suavitate pascantur. 401
Corbie Trin H13 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas quae conscientia metuit et adicias quod oratio non praesumit. 402
Corbie Trin H13 D M2 Mass Propers Secr Respice Domine quaesumus nostram propitius servitutem ut quod offerimus sit tibi munus acceptum sit nostrae fragilitatis subsidium. 402
Corbie Trin H13 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos castigando sanas et refovendo benignus erudis dum magis vis salvos esse correctos quam perire deiectos. 402
Corbie Trin H13 D M2 Mass Propers BenP Gratia sua vos Dominus locupletet et caelesti benedictione multiplicet. Amen. Ab omni vos adversitate defendat et pia semper miseratione custodiat. Amen. Petitiones vestras placatus intendat et culparum omnium vobis veniam clementer attribuat. Amen. Quod ipse praestare. 402
Corbie Trin H13 D M2 Mass Propers Postcomm Sentiamus Domine quaesumus tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis ut in utroque salvati (de) caelestis remedii plenitudine gloriemur. 403
Corbie Trin H13 D M2 Mass Propers Superpop Tuere Domine populum tuum et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis attolle continuis et mentis et corporis. 403
Corbie Trin H14 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Omnipotens sempiterne Deus per quem coepit esse quod non erat et factum est visibile quod latebat stultitia nostri cordis emunda et quae in nobis sunt vitiorum secreta purifica ut possimus tibi domino pura mente servire. 403
Corbie Trin H14 D M2 Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine hostiam placationis et laudis humiliter implorantes ut et eam placabili pietate respicias et offerentium preces clementi largitate exaudias. 403
Corbie Trin H14 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia tu in nostra semper faciens infirmitate virtutem Ecclesiam tuam inter adversa crescere tribuisti ut cum putaretur oppressa tunc potius praevaleret exaltata dum simul et experientiam fidei declarat afflictio et victoriosissima semper perseveret te adiuvante devotio. 404
Corbie Trin H14 D M2 Mass Propers BenP Det vobis Dominus munus suae benedictionis et repleat vos Spiritu veritatis et pacis. Amen. Quatenus sic per viam salutis devota mente curratis ut subrepentium delictorum laqueos salubriter evadatis. Amen. Sicque efficiamini in eius supplicatione devoti et in mutua dilectione sinceri ut ad caeleste regnum pervenire possitis securi. Amen. Quod ipse praestare. 404
Corbie Trin H14 D M2 Mass Propers Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. 404
Corbie Trin H14 D M2 Mass Propers Superpop Omnipotens et misericors Deus de cuius munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur tribue quaesumus nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. 405
Corbie Trin H15 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 405
Corbie Trin H15 D M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine populo tuo propitiare muneribus ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. 405
Corbie Trin H15 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos de donis bonorum temporalium ad perceptionem provehis aeternorum et haec tribuis et illa largiris ut et mansuris iam incipiamus inseri et praetereuntibus non teneri. Tuum est enim quod vivimus quia licet peccati vulnere natura nostra sit vitiata tui tamen est operis ut terrem generati ad caelestia renascamur. 405
Corbie Trin H15 D M2 Mass Propers BenP Benedictio vos Domini comitetur ubique sibique semper faciat adhaerere. Amen. Ipse vos sua benedictione salvificet qui dignatus est plasmare potenter. Amen. Atque ita vos praestet feliciter vivere ut caelestis beatitudinis efficiat cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare. 406
Corbie Trin H15 D M2 Mass Propers Postcomm Caelestibus Domine donis satiatos quaesumus ut et voluntate pie recteque vivendi et virtute atque efficacia perficiendi nos iugiter donare digneris. 406
Corbie Trin H15 D M2 Mass Propers Superpop Conserva Domine populum tuum et quem salutaribus praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis. 406
Corbie Trin H16 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Custodi Domine quaesumus Ecclesiam tuam propitiatione perpetua et quia sine te labitur humana mortalitas tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. 406
Corbie Trin H16 D M2 Mass Propers Secr Hostiam sacrificii singularis tibi Domine deferentes petimus ut eius virtute nos et a peccatis emacules et tua sanctificatione dignos efficias. 407
Corbie Trin H16 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui aeternitate sacerdotii sui omnes tibi servientes sanctificat sacerdotes quoniam mortali carne circumdati ita quotidianis peccatorum remissionibus indigemus ut non solum pro populo sed etiam pro nobis eiusdem te Pontificis sanguis exoret. 407
Corbie Trin H16 D M2 Mass Propers BenP Concedat vobis omnipotens Deus munus suae benedictionis qui vestrae est conscius infirmitatis. Amen. Et qui vobis tribuit supplicandi affectum tribuat consolationis auxilium. Amen. Ut ab eo et praesentis et futurae vitae subsidium capiatis cuius vos bonitate creatos esse creditis. Amen. Quod ipse praestare. 407
Corbie Trin H16 D M2 Mass Propers Postcomm Praesta nobis misericors Deus ut placationem tuam promptis mentibus exoremus et peccatorum veniam consequentes a noxiis liberemur incursibus. 408
Corbie Trin H16 D M2 Mass Propers Superpop Propitiare Domine populo tuo et ab omnibus absolve peccatis ut quod nostris offensionibus promeremur tua indulgentia repellatur. 408
Corbie Trin H17 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat et quia sine te non potest salva consistere tuo semper munere gubernetur. 408
Corbie Trin H17 D M2 Mass Propers Secr Tua nos Domine sacramenta custodiant et contra diabolicos tueantur semper incursus. 408
Corbie Trin H17 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te incessanter precari ut qui te auctore subsistimus te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur sed ad tuae reducti semper tramitem veritatis haec studeamus exercere quae praecipis ut possimus dona percipere quae promittis. 408
Corbie Trin H17 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus peccatorum vestrorum maculas purget et sua vos benedictione illustret. Amen. Repleat vos spiritalium donis virtutum et perseverare faciat in bonis propositum vestrum. Amen. Sicque humilitatem vestram benignus acceptet ut suae vos pietatis remuneratione locupletet. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 409
Corbie Trin H17 D M2 Mass Propers Postcomm Mentes nostras et corpora possideat Domine quaesumus doni caelestis operatio ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. 409
Corbie Trin H17 D M2 Mass Propers Superpop Adesto Domine supplicationibus nostris et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabili miseratione succurre ut quod non habet fiducia meritorum tua conferat largitas invicta donorum. 409
Corbie Trin H18 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nostrorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus tua benignitate liberemur. 409
Corbie Trin H18 D M2 Mass Propers Secr Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus ut quod immeritis contulisti propitius exsequaris. 410
Corbie Trin H18 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum laude nostra non egeas grata tibi tamen est tuorum devotio famulorum nec te augent nostra praeconia sed nobis proficiunt ad salutem. Quoniam sicut fontem vitae praeterire causa moriendi est sic eodem iugiter redundare effectus est sine fine vivendi. 410
Corbie Trin H18 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus caelesti vos protectione circumdet et suae benedictionis dono locupletet. Amen. Concedatque vobis ut qui in sola spe gratiae caelestis innitimini caelesti etiam protectione muniamini. Amen. Quatenus et in praesenti saeculo mortalis vitae solatia capiatis et sempiternae gaudia comprehendere valeatis. Quod ipse praestare. 410
Corbie Trin H18 D M2 Mass Propers Postcomm Salutaris hostiae participatione recreati quaesumus omnipotens Deus ut eius potentia singulari nos ipsos tibi holocaustum facias sempiternum. 411
Corbie Trin H18 D M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo et mentem qua tibi devotus exsistat et intellectum quo iusta deposcat et propitiationem tuam qua pie desiderantibus quae sint profutura perficias. 411
Corbie Trin H19 D M2 Mass Propers Hebdomada deci… Coll Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam ostende supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium (tuum) sed indulgentiam sentiamus. 411
Corbie Trin H19 D M2 Mass Propers Secr Huius te Domine muneris oblatione placemus et perpetuae vitae participes huius operatione reddamur. 411
Corbie Trin H19 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui vicit diabolum et mundum hominemque paradiso restituit et vitae ianuas credentibus patefecit. 411
Corbie Trin H19 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus dexterae suae perpetuo vos circumdet auxilio et benedictionum suarum repleat dono. Amen. Ab omni vos pravitate defendat et donis caelestibus exuberare concedat. Amen. Quo corpore mundati ac mente talem ei exhibeatis servitutem per quam suam consequi valeatis propitiationem. Amen. Quod ipse. 412
Corbie Trin H19 D M2 Mass Propers Postcomm Caelestis mensae quaesumus Domine sacrosancta libatio corda nostra purget semper et pascat. 412
Corbie Trin H19 D M2 Mass Propers Superpop Adesto Domine populis tuis in tua protectione fidentibus et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserva. Percipiant quaesumus Domine vitae praesentis auxilium et gratiam repperiant sempiternam. 412
Corbie Trin H20 D M2 Mass Propers Hebdomada vige… Coll Fac nos Domine quaesumus prompta voluntate subiectos et ad supplicandum tibi nostras semper excita voluntates. 412
Corbie Trin H20 D M2 Mass Propers Secr Munda nos Domine sacrificii praesentis effectu et perfice miseratus in nobis ut eius mereamur esse participes. 412
Corbie Trin H20 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam maiestatem humiliter implorare ut Iesus Christus Filius tuus Dominus noster sua nos gratia protegat et conservet et quia sine ipso nihil recte valemus efficere ipsius munere capiamus ut tibi semper placere possimus. 412
Corbie Trin H20 D M2 Mass Propers BenP Purificet omnipotens Deus vestrorum cordium arcana et benedictionis suae vobis tribuat incrementa. Amen. Ab omnibus vitae praesentis periculis exuamini et virtutum spiritalium ornamentis induamini. Amen. Quo illius adiutorio fulti sic ei serviatis in terris ut ei coniungi valeatis in caelis. Amen. Quod ipse. 413
Corbie Trin H20 D M2 Mass Propers Postcomm Purifica Domine quaesumus mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. 413
Corbie Trin H20 D M2 Mass Propers Superpop Respice propitius Domine ad deditam tibi tui populi servitutem ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur qui de tua protectione confidit. 413