Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Aachen Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Deus qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da nobis quaesumus eius divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. 65
Aachen Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus qui in Filii tui Domini nostri nativitate tribuisti totius relegionis initium perfectionemque constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis humanae summa consistit. 65
Aachen Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Da quaesumus Domine populo tuo inviolabilem fidei firmitatem ut qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. 65
Aachen Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VII Kalendas I… Coll Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare. 65
Aachen Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum ut quod illos passio gloriosos nos devotio reddat innocuos. 65
Aachen Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment. 65
Aachen Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Aliae orationes Or Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor existat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. 66
Aachen Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Alia Or Deus qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers VI Kalendas Ia… Coll Ecclesiam tuam Domine benignus illustra ut beati Ioannis evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe munera Domine quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices deprecamur ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad vesperos ub… Or Beati Ioannis evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad fontes Or Beati evangelistae Ioannis Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non optinet eius nobis intercessione donetur. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad sanctum And… Or Sit Domine beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Alia Or Deus qui per os beati apostoli tui Ioannis Verbi tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intellegentiae conpetentis eruditione capiamus. 66
Aachen Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Ioannis evangelistae festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 67
Aachen Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers V Kalendas Ian… Coll Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur. 67
Aachen Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Super oblata Secr Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. 67
Aachen Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. 67
Aachen Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Alia Or Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. 67
Aachen Dec 31 Silvester M2 Mass Propers Pridie Kalenda… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut beati silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 67
Aachen Dec 31 Silvester M2 Mass Propers Super oblata Secr Sancti tui nos quaesumus Domine ubique laetificent ut dum eorum merita recolimus patrocinia sentiamus. 67
Aachen Dec 31 Silvester M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 67
Aachen Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Mense Ianuario… Coll Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere. 68
Aachen Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 68
Aachen Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. 68
Aachen Nat H1 D M2 Mass Propers Oratio in alia… Coll Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. 68
Aachen Ep H1 D M2 Mass Propers Item alia in d… Coll Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant. 68
Aachen Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VIII Idus Ianu… Coll Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 68
Aachen Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Super oblata Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum tus et murra profertur sed iisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. 69
Aachen Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Praefatio VD Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit in nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter. 69
Aachen Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit sed et memoriam. 69
Aachen Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentiam consequamur. 69
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde in cordibus nostris quem trium magorum mentibus aspirasti. 69
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus cuius Unigenitus in substantia nostrae camis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foras agnovimus intus reformari mereamur. 69
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus fidelium splendor animarum qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. 69
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur. 69
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Da nobis quaesumus Domine digne celebrare mysterium quo in nostri salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. 70
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. 70
Aachen Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Illumina Domine quaesumus populum tuum et splendore gloriae tuae cor eius semper accende ut salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. 70
Aachen Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers XVIIII Kalenda… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur. 70
Aachen Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi Domine beati felicis confessoris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 70
Aachen Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 70
Aachen Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers XVII Kalendas… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. 70
Aachen Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 70
Aachen Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus Domine semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 71
Aachen Jan 18 Prisca M2 Mass Propers XV Kalendas Fe… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 71
Aachen Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostia Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 71
Aachen Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 71
Aachen Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 71
Aachen Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi Domine beati fabiani martyris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 71
Aachen Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum. 71
Aachen Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtutem constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 72
Aachen Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Super oblata Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 72
Aachen Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod devitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 72
Aachen Jan 21 Agnes M2 Mass Propers XII Kalendas F… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae agne martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 72
Aachen Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata agne martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 72
Aachen Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 72
Aachen Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers XI Kalendas Fe… Coll Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati vincentii martyris tui intercessione liberemur. 72
Aachen Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 73
Aachen Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 73
Aachen Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers V Kalendas Feb… Coll Deus qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas da quaesumus ut quam veneramur officio etiam pie conversationis sequamur exemplo. 73
Aachen Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Super oblata Secr Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum sollemnitate laetificet. 73
Aachen Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praeveniant et aeternae. 73
Aachen Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Mense Februari… Or Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius adsequi gratiae tuae lucem concede. 73
Aachen Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Item ad missa… Coll Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae camis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 73
Aachen Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super oblata Secr Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis inpende. 74
Aachen Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semper virgine maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 74
Aachen Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Alia oratio Or Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis expectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit < prius quam Christum Dominum videre mereretur> ita et nos vitam optineamus aeternam. 74
Aachen Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Nonis Februari… Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 74
Aachen Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe munera Domine quae in beatae Agathe martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. 74
Aachen Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad compl. Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agathe martyre tua sempiterna protectione confirment. 74
Aachen Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Alia Or Indulgentiam nobis Domine beata Agathe martyr inploret quae tibi grata semper existit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 74
Aachen Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Alia oratio Or Deus qui nos annua beatae Agathe martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 74
Aachen Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Alia Or Beatae Agathe martyris tuae Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 75
Aachen Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers XVI Kalendas M… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. 75
Aachen Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 75
Aachen Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exequimur actionem sentiamus effectum. 75
Aachen Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers IIII Idus Mart… Coll Deus qui animae famuli tui Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius aput te precibus sublevemur. 75
Aachen Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Annue nobis Domine ut animae famuli tui Gregorii prosit oblatio quem immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 75
Aachen Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Deus qui beatum Gregorium pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. 75
Aachen Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers VIII Kalendas… Or Deus qui de beatae Virginis utero Verbum tuum angelo annuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genetricem dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 76
Aachen Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ad missas Coll Deus qui hodierna die Verbum tuum beatae virginis alvo coadunare voluisti fac nos ita peragere ut tibi placere valeamus. 76
Aachen Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Super oblata Secr In mentibus nostris Domine vere fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de virgine deum verum et hominem confitemur per eius salutifere resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. 76
Aachen Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. 76
Aachen LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Oratio in Sept… Coll Preces populi tui Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 76
Aachen LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 76
Aachen LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Fideles tui Deus perpetua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. 76
Aachen LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers In Sexagesima… Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. 77
Aachen LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblatum tibi Domine sacrificium umificet nos semper et muniat. 77
Aachen LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 77
Aachen LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers In Quinquagesi… Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. 77
Aachen LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Super oblata Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 77
Aachen LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia adversa muniamur. 77
Aachen LXX H3 f4 Cin Ash Wednesday Feria IIII col… Or Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis incoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. 77
Aachen LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Item missa ad… Coll Praesta Domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. 77
Aachen LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super oblata Secr Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. 77
Aachen LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam. 78
Aachen LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super populum Superpop Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt refecti caelestibus semper nutriantur auxiliis. 78
Aachen LXX H3 f5 M2 Mass Propers Feria V ad san… Coll Deus qui culpa offenderis poenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. 78