Layer | L |
---|---|
Fulltext | Gloriosa Dies adest haec qua processit praepotens ex virginis aula Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista Iam gloria in excelsis cantant sancta agmina Regi nato hoc quoque personet simul vox nostra Ipse namque ut curaret nostra facinora et peccata non relinquens caelestia Praesaepio poni non distulit ut qui panis vivus erat nobis daret pabula Iam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia Nostra certantes ut sit pura mens et conscientia O beate protomartyr Stephane cuius instat sollemnitas gloriosa Te quaesumus ut possimus tuo obtentu fulti vitae sumere pascua Quibus satiati adeamus digni angelorum consortia Atque laeti videamus Christum regem natum ex virgine Maria Regnantem cum patre pariter in sede aetherea Cui est honor et potestas in aeterna saecula Amen dicant omnia |
Text Source | AH 53:219 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 | S | Dec | 26 | Steph.m | Seq | M2 | 401 (172v) | ||
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 | S | Dec | 26 | Steph.m | Seq | M2 | 58 () |