Layer | L |
---|---|
Fulltext | Misit Herodes innocentum perdere gloriosa corpora Ad sinus matrum ut ad castra prosilit rumpens inter ubera Exitium felix ipsum per quod caesi coronantur in caeli patria Felix dolor prosper luctus per quae datur adipisci superum gaudia Planctus matrum et Rachelis aequa sunt suspiria Nulla quidem consolatur magna prae tristitia Adhuc Herodes saevit et adhuc Rachel plangit pignora Daemon hoc ipsum facit quando nostra frangit pectora Adhuc nos plangit ecclesia nec habet terminum lacrima Quando nos superant vitia nostra sic moritur anima |
Text Source | AH 54:48 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 | S | Ian | 4 | Oct.Innoc.mm | Seq | M2 | 60 (18v) | ||
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 | S | Dec | 28 | Innoc.mm | Seq | M2 | 62 (16v) |