Cum transcendisset Iesus … Quoniam filia mea in extremis

Layer G/A
Fulltext In illo tempore cum transcendisset Iesus in navi rursum trans fretum convenit turba multa ad eum et erat circa mare Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius et deprecabatur eum multum dicens Quoniam filia mea in extremis est veni impone manum super eam ut salva sit et vivat Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant eum Et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat sed magis deterius habebat cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius dicebat enim Quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero Et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quia sanata esset a plaga Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo conversus ad turbam aiebat Quis tetigit vestimenta mea Et dicebant ei discipuli sui Vides turbam comprimentem te et dicis Quis me tetigit Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat Mulier vero timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem Ille autem dixit ei Filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
Text Source Mc 5,21–34

Conspectus