Misericordiae Domini quia non

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Locutus est Ieremias propheta Misericordiae Domini multae quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius Pars mea Dominus dixit anima mea propterea exspectabo eum Bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei Quia non repellet in sempiternum Dominus Quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus Appropinquasti in die quando invocavi te dixisti Ne timeas quod ego sum Dominus Deus tuus
Text Source Thr 3,22.24–26.31–32.40–41.56–57

Conspectus