Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Carissimi Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et veritatem non facimus Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Christi Filii eius emundat nos ab omni peccato Si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est Si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate Si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis Filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis Sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi |
Text Source | 1J 1,6–2,2 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 | T | Trin | H4 | f4 | Lc | M2 | 334 (167r) | ||
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 | T | Trin | H2 | f4 | Lc | M2 | 231 (95r) | ||
PL Kamień Pomorski 1506, Missal, Missale Caminense | 40 | T | Trin | H4 | f6 | Lc | M2 | 403 () | ||
DE Lübeck 1486, Missal, Missale Lubicense | 41 | T | Trin | H4 | f6 | Lc | M2 | 120 (64r) | ||
DE Schwerin 1479, Missal, Missale Swerinense | 11 | T | Trin | H4 | f4 | Lc | M2 | 141 (112r) |