Surgens autem quidam in concilio

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel legisdoctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri dixitque ad illos Viri Israelitae attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis Ante hos enim dies extitit Theodas dicens se esse aliquem cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum qui occisus est et omnes qui credebant ei dissipati sunt et redacti ad nihilum Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt Et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur si vero ex Deo est non poteritis dissolvere illud ne forte et Deo repugnare inveniamini Consenserunt autem illi Et convocantes Apostolos caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
Text Source Act 5,34–41

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Pasc H2 f6 Lc M2 29 (102r)
DE Brandenburg 1494, Missal, Missale Brandenburgense | 21 T Pasc H2 f6 Lc M2 230 (106v)
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Pasc H2 f6 Lc M2 230 (103r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Pasc H2 f6 Lc M2 213 ()
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 T Pasc H2 f6 Lc M2 91 (c1r)
CZ Olomouc 1400-1500, Missal, VK Olomouc M III 8 | 18 T Pasc H2 f6 Lc M2 244 (120r)
IT Bressanone 1511, Missal, Missale Brixinense | 94 T Pasc H2 f6 Lc M2 184 (80v)
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T Pasc H2 f6 Lc M2 252 (116v)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Pasc H2 f6 Lc M2 190 (83v)
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 T Pasc H2 f6 Lc M2 259 (116v)
DE Schleswig 1486, Missal, Missale Slesvicense | 46 T Pasc H2 f6 Lc M2 208 (e11r)