Eliseus aegrotabat infirmitate

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Elisaeus aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque Pater mi pater mi currus Israel et auriga eius Et ait illi Elisaeus Affer arcum et sagittas Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas dixit ad regem Israel Pone manum tuam super arcum Et cum posuisset ille manum suam superposuit Elisaeus manus suas manibus regis et ait Aperi fenestram orientalem Cumque aperuisset dixit Elisaeus Iace sagittam Et iecit Et ait Elisaeus Sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Aphec donec consumas eam Et ait Tolle sagittas Qui cum tulisset rursum dixit ei Percute iaculo terram Et cum percussisset tribus vicibus et stetisset iratus est vir Dei contra eum et ait Si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consumptionem nunc autem tribus vicibus percuties eam Mortuus est ergo Elisaeus et sepelierunt eum Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Elisaei Quod cum tetigisset ossa Elisaei revixit homo et stetit super pedes suos
Text Source 4Rg=2Rg 13,14–21

Conspectus